IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.14De eorum qui summum imperium habent promissis & contractibus & juramentis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Refellitur sententia statuens restitutiones in integrum ex jure civili venientes ad regum actus qua tales sunt pertinere: item regem ex juramento non teneri.

pr.PRomissa, contractus & juramenta Regum & qui alii iis pares Pjus in republica sum obtinent, peculiares habent que stiones, tum de eo quod ipsis in actus suos licet, tum de eo quod in subditos, tum de eo quod in successores. Quod primum caput attinet, quæritur an ipse rex, ut subditos suos, ita se quoque restituere in integrum, aut contractum irritum facere, aut à jurejurando se exsolvere possit. Bodinus censet iisdem ex causis Re - gem sive aliena fraude ac dolo, sive errore circumventum, sive metu, restitui posse ex quibus subditus restitueretur, tum in iis quæ ad jura majestatis imminutæ, tum in iis quæ ad privata commoda pertinent. Addit ne jurejurando quidem teneri regem, si ejusmodi sint pacta conventa à quibus discedere lex patiatur, etiamsi pacta honestati sint consentanea: non enim ideo teneri quia juraverit, sed quia justis conventionibus quisque teneatur quatenus alterius intersit. Nos ut alibi distinximus, ita hîc quoque distinguendum censemus inter actus Regis qui regii sunt, & actus ejusdem privatos. Nam in regiis actibus quæ rex facit eo loco habenda sunt quasi communitas faceret: in tales autem actus sicut leges ab ipsa communitate factæ vim nullam haberent, quia communitas seipsa superior non est, ita nec leges regiæ. Quare adversus hos contractus restitutio locum non habebit: venit enim illa ex jure civili. Non admittenda igitur exceptio regum adversus contractus quos minores fecissent.

2 · Ad quos regum actus leges pertineant distinctionibus explicatur.

pr.Plane si populus regem fecerit non pleno jure, sed additislegibus, poterunt per eas leges contrarii actus irriti fieri, aut omnino, aut ex parte, quia eatenus populus jus sibi servavit. De iis autem actibus regum qui pleno jure regnant, sed regnum non ut proprium possident, quibus regnum aut regni pars aut res fiscales alienantur, egimus supra, & ostendimus hos actus ipso naturæ jure nullos esse ut factos de re aliena. At privati actus regis confiderandi sunt, non ut actus communitatis, sed ut actus partis, ac proinde facti eo animo ut communem legum regulam sequantur. Vnde etiamleges, quæ actus quosdam aut simpliciter, aut si is qui læsus est velit, irritos faciunt, locum & hîc habebunt, quasi sub ea conditione contractum foret. Sic videmus reges quosdam adversus fœnebre malum sibi confuluiffe juris remediis. Poterit tamen rex ut aliorum ita suos actus his legibus solvere; quod an facere voluerit, ex circumstantiis erit æstimandum. Si fecerit, judicanda res erit ex mero jure naturali. Hoc addendum, si quæ lex actum irritum faciat, non in favorem agentis, sed in pœnam, hanc in regum actibus locum non habituram, ut nec alias leges pænales & quic uicquid vim habet cogendi. Nam punitio & coactio non possunt procedere nisi à voluntatibus diversis: itaque cogens & coactum requirunt distinctas personas, neque sufficiunt distincti

3 · Iurejurando rex quando teneatur, aut non teneatur.

pr.Iurefpectus. 111. Iuramentum autem Rex irritum reddere antecedenter potestut privatus, si se ipse potestate tale quid jurandi plane privaverit priore juramento: consequenter non potest, quia hîc quoque personarum distinctio requiritur. Nam quæ consequenter irrita redduntur, jam antea exceptionem in se habebant, nisi superior noluerit. at ita jurare ut tenearis nisi ipse nolis, perabsurdum est & naturæ jurisjurandi contrarium. Etsi vero ex jurejurando jus quæri alteri non possit, ob aliquod vitium in persona, tamen eum qui juraverit Deo obstringi supra ostendimus: quod ad reges non minus quam ad alios pertinet, contra quam sentit dicto loco Bodinus.

4 · Quatenus rex teneatur his quæ fine causa promisit.

pr.Promissa quoque plena & absoluta atque acceptata naturaliter jus transferre demonstratum supra est, quod itidem ad reges non minus quam ad alios pertinet, ita ut improbanda fit hoc quidem sensu eorum sententia qui negant regem teneri unquam his quæ fine causa promisit; quod tamen quo sensu locum habere possit mox videbimus.

5 · Vsus ejus quod de legum vi circa regum contractus dictum est.

pr.Cæterum quod diximus supra, leges civiles regni locum non habere in regum pactis & contractibus, id recte vidit & Vasquius. Sed quod infert emtionem & venditionem fine certo pretio, locationem & conductionem non expressa mercede, emphyteusin sine scriptura si à regibus fiant valitura, non concedendum est: quia hi actus non à rege qua rege, sed ab eo quasi alio quovis fieri solent. In quo actuum genere tantum abest ut communes regni leges vim nullam habeant, etiam leges oppidi ubi Rex habitat valere credimus: quia speciali ratione rex ibi se habet, ut illius cœtus membrum. Quæ tamen ut diximus ita procedunt nisi circumstantiæ ostendant placuisse regi suum actum ab illis legibus immunem facere. Aliud vero exemplum quod idem adfert Vafquius de promissione quolibet modo facta, bene convenit, & ex his quæ supra diximus explicari potest.

6 · Rex subditis obligari naturaliter tantum aut & civiliter quo sensu recte dicatur.

pr.Contractibus quos rex cum subditis iniit obligari eum naturaliter tantum, non civiliter Iurisconsulti ferme omnes sentiunt. quod loquendi genus perobscurum est. Nam naturalis obligatio interdum à juris auctoribus dicitur per abusionem de eo quod fieri natura honestum est, quanquam non vere debitum, ut legata integra fine detractione Falcidiæ præstare, solvere debitum quo quis in pœBal. L. Si pecuniam. C. de condict. ob causam: & in l. ex imperfecto. C. de testamentis. L. Si de cond. ind. L. 1. C. ad l. Falc. L. Sed & si lege. §. consuluit D. de pet, hered. in pœnam creditoris erat liberatus, vicem beneficio rependere, quæ omnia cessare faciunt condictionem indebiti: Interdum vero magis proprie id quod vere nos obligat, sive inde jus alteri oriatur, ut in pactis, sive non oriatur ut in plena & firma pollicitatione. Maimonides Hebræus libro 111 ducis dubitantium capite 54, tria hæc apte distinguit, & quæ non debentur ait venire benignitatis nomine, ideft חסר quam alii interpretes ad Prov. xx, 28 explicant פלגה הטובה abundantiam bonitatis, quæ debentur ex jure stricte fumto משפט judicium Hebræis vocari, quæ ex honestate justitiam צדקה id est æquitatem. ἔλεον, κρίσιν, πίςιν dixit xit interpres Matthæi xx111, 23. ubi πίτιν vocat quæ Helleniftis plerunque est δικαιοσιώη. Nam κρίσιν pro eo quod stricte debetur reperias etiam Macc. VII, 18, & 32. Civiliter quoque obligari ex actu suo dici quis potest, aut eo sensu ut obligatio procedat non ex mero jure naturali, sed ex jure civili, vel ex utroque, aut eo sen - fu, ut in foro actio inde detur. Dicimus ergo ex promisso & contractu Regis quem cum subditis iniit nasci veram ac propriam obligationem quæ jus det ipsis subditis: ea enim est & promifforum & contractuum natura, ut supra ostendimus: etiam inter Deum & hominem. Quod si tales sint actus qui à rege, sed ut à quovis alio fiant, etiam civiles leges in eo valebunt: fin actus fit regis qua regis, ad eum civiles leges non pertinent. quod discrimen à Vasquio non satis observatum est, neque tamen eo minus ex utrovis actu nascetur actio, nempe ut declaretur jus creditoris, sed coactio sequi non poterit, ob statum eorum quibuscum negotium est: nam subditis cogere eum cui sunt subditi non licet, sed æqualibus in æqualesid jus est à natura, superioribus in subditos etiam ex lege.

7 · Ius quæsitum subditis licite quomodo auferatur:

pr.Sed hoc quoque sciendum est, posse subditis jus etiam quæsitum auferri per regem duplici modo, aut in pœnam, aut ex vi fupereminentis dominii: sed ut id fiat ex vi supereminentis dominii primum requiritur utilitas publica; deinde, ut si fieri potest, compensatio fiat ei qui suum amisit ex communi. Hoc ergo sicut in rebus aliis locum habet, ita & in jure quod ex promisso aut con-cont tractu quæritur.

8 · Rejecta hic distinctio quafiti ex jure naturali aut civili.

pr.Neque ullo modo hîc admittenda est distinctio quam adferunt nonnulli, juris quæsiti ex vi juris naturalis, & ejus quod venit ex lege civili. nam in utrumvis par jus est Regis, nec hoc magis illud quam illud fine causa tolli potest. Vbi enim dominium, aut jus aliud alicui legitimo modo partum est, id ne fine causa ei auferatur juris est naturalis. Contra si rex faciat, haud dubie tenetur reparare damnum datum: facit enim contra verum jus subditi. Hoc ergo differt jus subditorum & jus exterorum, quod jus exterorum (hoc est qui nulla ratione subditi sunt) supereminenti dominio nullo modo subest: nam de pæna infra videbimus: subditorum autem jus ei dominio subest quatenus publica utilitas desiderat.

9 · Contractus regum anleges sint, & quando.

pr.Ex his quæ diximus & hoc apparet, quam falsum fit quod quidam tradunt contractus Regum leges esse. Nam ex ex legibus nemini jus adversus Regem nascitur: ideo si eas revocet nemini facit injuriam. Peccat tamen si sine justa causa id faciat. At ex promissis & contractibus jus nascitur. Contractibus ligantur contrahentes tantum; legibus subditi omnes. Possunt tamen quxdam esse mixta ex contractibus & legibus, ut contractus cum vicino rege, aut cum publicano factus, qui simul pro lege publicatur, quatenus ei insunt quæ subditis observanda sunt.

10 · Quomodo ex regum contractibus teneantur omnium bonorum heredes.

pr.Veniamus ad successores: de quibus adhibenda distinctio est, fintne omnium simul bonorum heredes, ut qui regnum quod in patrimonio est testamento vel ab intestato accipiunt; an successores regni duntaxat, puta ex electione nova, aut ex præscripto, sive imitatione quadam vulgaris hereditatis, sive aliter: an vero mixto jure succedentes. Nam qui bonorum omnium ita ut regni heredes sunt, quin promissis & contractibus teneantur dubitandum non est. Pro debitis enim etiam personalibus bona defuncti ut obligata sint ipsi rerum dominio coævum est.

11 · Quomodo ex iisdem contractibus t: obligentur qui in regnum succedunt:

pr.At qui in jus regni duntaxat succedunt, aut partim in bona, in jus regni vero in solidum, quatenus obligentur, tam dignum est quæri, quam confuse hactenus tractatum est. Directe, hoc est ἀμέσως hos successores regni qua tales non obligari satis est manifestum. quia jus non accipiunt ab eo qui proxime decessit, sed à populo, sive ea successio propius accedat ad jus hereditatium vulgarium, sive absit longius: de quo discrimine supra egimus. Sed ἐμμέσως, id est per interpositam civitatem obligantur etiam tales successores: quod sic intelligetur. Cœtus quilibet non minus quam personæ singulares jus habet se obligandi per se aut per majorem sui partem. Hoc jus transferre potest tum expresse, tum per consequentiam quentiam necessariam, necessariam, puta puta imperium transferendo. nam in moralibus qui dat finem, dat ea quæ ad finem perducunt.

12 · Et quatenus.

pr.Non tamen in infinitum hoc abit. neque enim obligandi infinita potestas ad imperium recte exercendum necessaria est, ut nec ad tutelam aut curationem, sed quatenus ejus potestatis naL. qui fundum. §. si tutura exigit. Tutor domini loco habetur, tur, inquit Iulianus, cum rem admini - tor. D. pro strat, non cum pupillum spoliat. quo sensu & illud intelligendum quod emto. dixit Vlpianus, a magistri societatis pactum societati non prodesse Lab agnato D. de curatantum, sed & obesse. Neque tamen, ut quidam existimant, res toribus. hæc ad naturam negotiorum gestorum exigenda est, ut tum de- L. 22. paEtum. C. de mum ratus fit habendus actus si utiliter gestus fit. Nam ad tales pactis. L. angustias reipublicæ imperantem redigere ipsi reipublicæ esset pe- Contra. §. si curator. D. riculofum. Quare nec sensisse hoc credendus est populus, cum de pactis. imperium detulit. Sed quod à Romanis Imperatoribus in causa a L. ise D. civitatis responsum est, valere transactionem quam magistratus de pattis. fecissent in re dubia, non si indubitate id quod deberi possit re- L. Præses. C. de transmissum fit, idem ad nostram de populo toto quæstionem referri actionibus. debet ac potest, sed servata proportione. Sicut ergo leges non quævis subditos obligant, possunt enim etiam extra eas quæ jubent quod illicitum est, esse quædam evidenter stultæ atque ab- Alph. de Castro, l. 1. furde, sic & contractus regentium ita obligant subditos si proba - de leg. pabilem habeant rationem; quod in dubio ob regentium auctorita - nalibus.c.5. tem præsumi debet. Quæ distinctio multo est melior, quam illa Vict. in Ro lect. de po quæ à multis bafferri solet de exitu modicæ aut immodicæ læsio - test. Papa, nis. Non enim exitus in hac re, sed probabilis ratio rei gerendæ & conc. nu. spectanda est. Quæ si adsit, & populus ipse obligabitur, si quo casu 18.Th.1.2. 9.95.art.3 sui juris esse inceperit, & successores ut populi capita. Nam & si b Pan, in c. quid populus liber contraxisset, obligaretur is qui postea regnum cũ ecclefiapleniffimo jure acciperet. Laudatur Cæsar Titus hoc nomine rum.nu.14 Felin.n.60 quod beneficia à superioribus concessa à se peti passus non est, Turrecrem. cum Tiberius & eum secuti non aliter rata habuissent fuperio - in c. fentenrum beneficia, nisi eadem iisdem & ipsi dedissent. Titi exem - tia.11.9.3. concl. 6. & plum secutus Imperator optimus Nerva in edicto quod apud Pli - 7.1.889. nium exstat sic ait: Nolo existimet quisquam que alio principe vel pri- Alii in c.li vatim vel publice est consecutus, id eo saltem à me rescindi, ut potius mihi de - cet. de voto Aguirre. beat si illa rata & certa fecero, nec gratulatio ullius inftauratis eget preci- Apolog.p.x. bus. At vero de Vitellio cum narrasset Tacitus, eum nulla po - ". 70. sterum cura lacerasse imperium, vulgo ad magnitudinem bene - Hift. 111. ficiorum accurrente, quibusdam & pecunia emercantibus, addit: Apud sapientes cassa habebantur, que neque dari, neque accipi salva republica poterant. Illud hîc addendum est si quo casu contractus incipiat vergere non ad damnum modo aliquod, sed ad perniciem publicam, ita ut ab initio contractus in extenfione ad illum casum censendus fuisset injustus & illicitus, tunc non tam revocari eum contractum posse, quam declarari eum non ultra obligare, quasi factum sub conditione fine qua juste fieri non potuit. Quæ de contractibus diximus, eadem intelligenda sunt de alienatione pecuniæ populi, aut rei alterius quam secundum leges rex alienare bono publico possit. Nam hîc quoque similis adhibenda est distinctio, an probabilis donandi, aut aliter alienandi fuerit ratio. At si contractus ad regni ejusve partis aut patrimonii regalis, quatenus id regi permissum non est, alienationem pertineant, non valebunt ut facti de re aliena. Tantundem erit in regnis reftrictis si quam materiam, aut actuum genus populus à potestate regia exceperit. Nam ut tales actus valeant populi per se aut per eos qui populum legitime referunt consensus requiritur, ut ex iis quæ de alienatione supra diximus intelligi potest. Quibus distinctionibus adhibitis facile judicari poterit, justæ, an injustæ fuerint exceptiones regum qui priorum regum nomina exsolvere recusarunt, quorum heredes non fuerant: quarum exempla apud Bodinum videre est.

13 · Beneficia regum quæ revocabilia sint, que non, distinctione explicatur.

pr.Illud quoque à multis traditum, beneficia Principum quæ liberaliter sunt concessa semper posse revocari, fine distinctione transmittendum non est. Sunt enim quædam beneficia quæ rex de suo facit, & quæ, nisi adsit precarii clausula, vim habent perfectæ donationis. Hæc revocari non possunt nisi quod subditos attinet in pœnam, aut ob utilitatem publicam cum compensatione si fieri potest. Sunt alia quæ vinculum duntaxat legis demunt fine ullo contractu. Et hæc sunt revocabilia. Quia sicut lex sublata universaliter reponi universaliter semper potest, ita & particulariter sublata particulariter reponi. Nullum enim hic jus quæsitum est adversus legis auctorem.

14 · Contractibus invaforum imperii an teneatur cujus erat imperium.

pr.Contractibus vero eorum qui fine jure imperium invaserunt, non tenebuntur populi aut veri reges. nam hi jus obligandi populum non habuerunt. De in rem verso tamen tenebuntur, id est quatenus locupletiores facti sunt. CAPVT