Grotius 2.15De federibus ac sponsionibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Publica conventiones qua:
pr.COnventiones Vlpianus divisit in publicas & privatas: & pu- publicam exposuit non ut quidam putant definitione, sed exemplis additis, que fit per pacem, quod primum exemplum est: quoties inter se duces belli quedam paciscuntur; quod secundum. Publicas ergo conventiones eas intelligit quæ nisi jure imperii majoris aut minoris fieri nequeunt, qua nota differunt non tantum à contractibus privatorum, sed & a contractibus regum circa negotia privata. Quanquam ex privatis quoque istis belli causa nasci solet, frequentius tamen ex publicis. Ideo postquam de conventionibus generaliter à nobis tractata sunt satis multa, quædam addenda sunt quæ ad excellentiorem hanc speciem pertineant.
2 · Dividuntur in federa, sponsiones, paEtiones alias.
pr.Publicas has conventiones quas Græci συνθήκας vocant, dividere possumus in federa, sponfiones, pactiones alias.
3 · Federum & fponfionum discrimen, & in quid fponfiones obligent.
pr.De federum & fponfionum discrimine adiri potest Livius libr. 1x. ubi recte nos docet federa esse quæ fiunt jussu summæ potestatis, & in quibus ipse populus iræ divinæ obstringitur si minus stetur dictis. Éa apud Romanos peragi per feciales solebant addito patre patrato. Sponsio autem est ubi hi qui à potestate summa mandatum ejus rei non habent aliquid promittunt quod illam proprie tangit. Apud Sallustium legimus: Senatus, uti par erat, decrevit, suo atque populi injussu nullum potuisse fedus fieri, Hieronymus Syracufarum rex cum Annibale, ut narrat Livius, societatem fecerat: At postea Carthaginem misit ad fedus ex societate faciendum. Quare quod apud Senecam patrem est: Imperator fedus percußit, videtur populus percußisse Romanus, & federe continetur: ad antiquos eos pertinet, qui speciale ejus rei mandatum acceperant. At in regnis regum est fedus facere. Euripides supplicibus: Adrastum hunc opus Iurare: namque is jus habet regni potens Vt civitatem federe obstringat suo. Legendum enim ibi, ut diximus, όρκωμοτεῖν, non ὁρκωμοτᾶ. Sicut autem magistratus populum non obligant, ita nec minor pars populi. quod pro Romanis est adversus Gallos Senonas: nam major pars populi erat apud Dictatorem Camillum. bifariam autem, ut apud Gellium est, cum populo agi non potest. Sedubi qui jus populi non habent, de eo quod populi est spoponderunt, videamus in quid teneantur. Putet forte aliquis hoc casu sponsores fidem liberasse, si operam omnem dedissent, ut id quod spoponderunt fieret, secundum ea quæ de promisso tertii facto supra diximus: sed negotii hujus, cui contractus inest, natura obligationem multo strictiorem desiderat. Nam qui contrahendo aliquid de suo dat aut promittit, is vicissim præstari reipfa sibi aliquid vult: unde & jure civili, quod facti alieni promissiones repudiat, promissio tamen ratam rem haberi, ad id quod interest obstringit.
4 · Rejecta divisio federum quam Menippus fecit.
pr.Federa Menippus regis Antiochi ad Romanos legatus, referente eodem Livio, magis ex usu suo quam ex præscripto artis ita divisit, ut diceret tria esse eorum federum quæ inter se paciscerentur reges civitatesque genera: unum cum bello victis dicerentur leges, quo in genere quid victum habere, quo mulctari eum vellet, victoris esse arbitrium: alterum cum pares bello æquo federe in pacem atque amicitiam venirent. tunc repeti reddique per conventionem res, & si quarum turbata bello possessio fit, eas aut ex formula juris antiqui, aut ex partis utriusque commodo componi: tertium esse genus, cum qui hostes nunquam fuerint ad amicitiam fociali federe inter se jungendam coeant: quos nec dicere leges, nec accipere,
5 · v. Federum divisio in ea que idem sta - tuunt cum jure nature: & unde id natum.
pr.At nobis accuratius instituenda partitio est, ut primum dicamus federa alia idem constituere quod juris est naturalis, alia aliquid ei adjicere. Prioris generis federa non tantum fieri solent inter hostes qui à bello discedunt, sed olim & fiebant sæpe, & aliquo modo erant necessaria inter eos qui ante nihil contraxissent. id inde ortum, quod regula illa juris naturalis, cognationem inter homines quandam esse à natura, ac proinde nefas esse alterum ab altero lædi, ut olim ante diluvium, ita rursus aliquo post diluvium tempore malis moribus esset obliterata, ita ut latrocinari & prædas agere in externos nullo bello indicto, pro licito haberetur: quod zιωθεσμὸν vocat Epiphanius. Hinc illa apud Homerum, an prædones estis? amica interrogatio, cujus & Thucydides meminit, & in Solonis lege veteri collegia ὅὶ λείαν ἐρχομένων: quippe, ut Iustinus ait, ad Tarquinii tempora latrocinium maris gloria habebatur: & illud in Romano jure, ut si cum gente aliqua neque amicitiam, neque hospitium, neque fedus amicitiæ causa factum habeatur, hi hostes quidem non sint: quod autem ex Romano ad eos pervenerat, illorum fiat, & liber homo Romanus ab eis captus servus fiat. idemque fit, siquis inde ad Romanos perveniat: & hoc quoque casu postliminium detur. Sic Corcyrenses olim ante belli Peloponnefiaci tempora hostes Atheniensium non erant, sed nec pacem cum illis, nec inducias habebant, ut ex oratione Corinthiorum apud Thucydidem apparet. De Boccho SalJustius: nobis neque bello neque pace cognitus. Hinc in barbaros prædam exercere laudatum Ariftoteli, & ipsa vox hostis, veteri Latio nihil nisi externum significabat. Sub hoc genere comprehendo & federa quibus cavetur, ut utrinque jus hospitii, ut jus commercii fit, quatenus ista sub jure naturali veniunt, qua de re egimus alibi. Vtitur hoc discrimine Arco, in oratione ad Achæos apud Livium, ubi non de societate ait quæri, sed de commercio præbendi repetendique juris: nempe ne servis Macedonum apud se perfugium esset. Hoc genus totum conventionum Græci stricte εἰριώθω vocant, & opponunt ασονδαῖς, ut tum alibi videre est, tum in oratione Andocidis de pace cum Lacedæmoniis.
6 · Et ea que aliquid adjiciunt: quæ sunt aqualia:
pr.Conventiones quæ juri naturæ aliquid adjiciunt, aut æquales sunt, aut inæquales. Equales sunt quæ utrinque eodem modo se habent, αὶ ἴσως κ } κοινῶς ἐν ἀμφοτέροις ἔχει, ut Ifocrates in Panegyrico loquitur: quo illud Virgilii pertinet: I Nec mihi regna peto, paribus sed legibus ambas Græci Invictas gentes eterna in federa mittam. Græci istas vocant modo συνθήκας simpliciter, modo συνθήκας πὶ ἴσῃ κὰ ὁμοίᾳ, ut apud Appianum & Xenophontem videre est: has magis proprie απονδάς, & quatenus minus dignos respiciunt wυπίγμαζα, aut συνθήκας έκ τ δπιζαγμάτων, quas Demosthenes in oratione de Rhodiorum libertate, fugiendas ait his qui libertatem amant, quia ad servitutem accedant proxime. Vtriusque modi federa aut pacis, aut societatis alicujus fiunt causa. Aqualia pacis, ut quæ de restituendis captivis, rebus captis, & ad securitatem conveniri solent, qua de re agendum erit infra in belli effectibus & confectaneis. Æqualia societatis, aut ad commercia pertinent, aut ad belli communitatem, aut ad res alias. Equales de commerciis pactiones variæ esse possunt, puta utrinque ne vectigal ullum solvatur, quod in vetere erat federe Romanorum & Carthaginienfium, excepto eo quod scribæ & præconi dabatur, aut ne majus solvatur quam in præsens, aut ad certam quantitatem. Sic & in bellica societate ut auxilia præstentur paria equitum, peditum, navium, sive ad omne bellum quod Græci ξυμμαχίαν vocant, & explicat Thucydides τὸς αὐτὲς ἐχθρὸς κι φίλες νομίζον eosdem hostes & amicos habere: quod & apud Livium sæpe reperias, sive ad tuendos fines duntaxat, quod τιμαχίαν, sive ad certum bellum, aut in certos hostes, aut in omnes quidem, sed exceptis sociis, ut in federe inter Pœnos & Macedonas, quod apud Polybium est: quomodo & Rhodii Antigono & Demetrio per fedus auxilia promiserunt in hostes quosvis excepto Ptolemæo. Potest, ut diximus, æquale fedus & ad res alias pertinere, ut ne in confinio alterius alter arces habeat, ne subditos alterius alter defendat, ne iter alterius hosti præbeat.
7 · Aut inaqualia, que rursum dividuntur.
pr.Ex æqualibus qualia sint inæqualia facile est intelligi. Promittuntur autem inæqualia aut ex parte digniori, aut ex minus digna. Ex parte digniori, ut si quis auxilia promittat, nec restipuletur, aut majora promittat: Ex parte indigniori inæqualia, aut ut Ifocrates dicto Panegyrico loquitur, τὰ τὸς ἑτέρες ἐλαθουῦτα περὶ τὸ δίκαιον, sunt ea quæ diximus πράγμαζα, aut Πιζάγμαζα vocari. Et hæc ipsa aut cum imminutione sunt imperii, aut fine ejus imminutione. Cum imminutione imperii, ut in secundo federe Carthaginienfium cum Romanis, ne cui Carthaginienses bellum facerent injussu populi Romani. Ab eo tempore, ut Appianus loquitur, Καρχηδόνιοι Ρωμαίοις ὑπήκοον ἔνασονδοι, Carthaginienses Romanis ex federe morem gerebant. Potest addi huic generi deditio conditionata, nisi quod illa non imminutionem, sed translationem totius imperii continet, qua de re diximus alibi. Talem autem conventionem federis nomine, & alibi Livius appellat, ut libro 1x. Teates Apuli impetraverunt ut fedus daretur, neque ut æquo tamen federe, sfed ut in ditione populi Romani essent. Sine imminutione imperii onera, aut tranfitoria sunt, aut manentia. Transitoria de solvendo stipendio, de mænibus diruendis, ut locis quibusdam decedatur: ut dentur obsides, elephanti, naves. Manentia, ut de imperio ac majestate comiter colenda, cujus federis quæ fit vis alibi diximus. Huic proximum est ut hostes & amici habeantur quos velit partium altera: ne cui exercitui, cui cum altero bellum fit per fines transitus, commeatusve detur. Tum illa minora, ne arces certis locis ædificare, ne exercitum ducere, ne naves habere ultra numerum definitum, ne urbem condere, ne navigare, ne militem certis locis conscribere liceat: ne socios oppugnare: ne commeatu hostes juvare: ne recipere eos qui aliunde veniunt: ut federa prius facta cum aliis dirimantur: quorum omnium exempla apud Polybium, Livium, & alios videre est. Solent autem federa inæqualia contrahi, non tantum inter victores & victos, ut Menippus cenfebat, sed & inter potentiores & impotentiores etiam qui bello inter se expertinon sunt.
8 · Federa cum his qui alieni sunt àverareligione licita esse jure natura:
pr.De federibus frequens est quæstio, liciténe ineantur cum his qui à vera religione alieni sunt: quæ res in jure naturæ dubitationem non habet. Nam id jus ita omnibus hominibus commune est, ut religionis discrimen non admittat. Sed de jure divino quæritur, ex quo hanc quæstionem tractant, non Theologi tantum, sed & Iurisconsultorum nonnulli, inter quos Oldradus & Decianus.
9 · Nec universaliter prohiberi lege Hebrea:
pr.Videamus primum de jure divino veteri, acturi deinde de novo. Fedus non nocendi causa cum alienis à religione contrahe - re ante Mofis legem licuit. Exemplum est in federe Iacobi cum Labane: ut jam de Abimeleco nihil dicam, quando non satis constat eum fuisse idololatram. Neque id lex per Mofem data mutavit. Exemplo sint Ægyptii haud dubie idololatræ. Hos tamen aversari vetantur Hebræi. Excipiendifunt populi septem divina sententia damnati, cujus sententiæ exsecutores erant delegati Israelitæ. nam his in idololatria perstantibus, & imperium detrectantibus parcere vetantur, quibus itidem decreto divino additi sunt Amalecitæ. Federa quoque commerciorum, & quæ his similia ad utilitatem communem, aut alterius partis pertinent, inire cum profanis licet per legem. nihil enim reperitur quod obstet. Et exempla habemus federum quæ David & Solomo cum Hiromo Tyriorum rege fecerunt: ac notandum in sacra historia dici fedus hoc à Solomone factum juxta sapientiam quam Deus ei dederat. Lex quidem Mofis specialiter imperat benefacere popularibus, ἀγαπᾶν τὸν πλησίον: præterea peculiaris victus & morum ratio Iudæis præscripta familiarem cum hominibus cæteris consuetudinem vix patiebatur. At hinc non sequitur aut benefacere extraneis non licuisse, aut etiam laudabile id non esse, quod male inde collegit posteriorum magistrorum prava interpretatio: unde illud Iuvenalis de Iudæis: Non monstrare vids eadem nisi sacra colenti. quo loco exemplum monstrandæ viæ minime molesta neque sumtuosa beneficia indicat, quæ ignotis etiam tribuenda Cicero dicit & Seneca. Eodem pertinet Taciti illud de iisdem: Apud ipsos fides obstinata, misericordia in promtu, adversus omnes alios hostile odium. Sic in novi federis historia legimus sæpe non solitos Iudæos convivere, συγχρῆθος, συνεοθίν, κολλᾶπτη, προσέρχεθαι alienigenis. Et Apollonius Molo Iudæis objiciebat, ὅτι μὴ παρεδέχοντο τὲς ἄλλαις προκατέλημμένες non admitti ab eis qui de Deo sentirent alia, nec quicquam ipsis commune esse cum his qui institutis differrent: Amici Antiochi apud Diodorum Iudæos accusant: μόνες ἁπάντων ἐθνῶν ἀκοινωνήτες εἶναι ὁ πρὸς ἄλλο ἔθνο πιμιξίας ή πολεμίας ὑπολαμβάνὸν πάντας: solos ex omnibus populis insociabiles esse extraneis, ita ut ceteros pro hostibus ducant. Sequitur de iisdem μηδένι ἄλλῳ ἔθνφ τραπέζης κοινωνῖν τὸ τοδράπαν, μηδε εὐνοεῖν, cum nulla gente alia mensam habere communem, neque bene eos aliis velle. Mox eis tribuitur μισανθρωma odium humani generis. Et apud Philoftratum Tyanenfis de Iudæis: οἱ βίον ἄμικτον εὑρόντες, οἷς μήτε κοινὴ πρὸς αὐθρώπες τράπεζα: vitagenus adeo secretum ab humano commercio repererunt, ut ne mensam quidem cum aliis communem habeant. Sicut & passim Iudæis apud Iofephum objicitur, τὸ ἄμικτον, τὸ ἀσύμφυλον, ἡ Διαίτης ἀμιξία, insociabilis vivendi ratio. At hunc non esse legis sensum Christus nos docuit exemplo suo, cum à Samaritide femina aquam accipere non recusavit, legis ubique obfervantiffimus. Sed & olim David apud populos irreligiofos perfugium sibi quæsiverat nusquam eo nomine reprehensus. Apud Iofephum Solomoni templum dedicanti & oranti ut Deus ibi etiam alienigenarum preces exaudiret, hæc tribuitur · oratio: ἡμεῖς οὐκ ἀπάνθρωποι τὴν φύσιν ἐσμὲν, ἐδὲ ἀλλοτρίως ωρὸς τὸς οὐκ ὁμοφύλες ἔχομεν: non sumus inhumano ingenio neque male effecti erga extraneos. Excipiendi ab hac regula non illi tantum populi quos supra diximus, sed insuper Ammonitæ & Moabitæ de quibus scriptum est Deut. xx111, 6; Non queres prosperitatem eorum (ita rectius hoc loco verteris שלמס quam pacem eorum) nec bonum eorum ullis diebus tuis unquam. Quibus verbis federa benefica cum illis populis vetantur, non etiam jus belli conceditur: aut certe, quæ Hebræorum quorundam sententia est, vetatur pax ab illis peti, non etiam oblata accipi. Certe jus belli in Ammonitas Hebræis negatur Deut 11, 19: neque Iephthes arma in eos movit nisi post tenta - tas æquæ pacis vias, neque David nisi atrocibus injuriis laceffitus. De societate bellica quæstio superest. Ante legem, hanc quoque non illicitam fuisse cum profanis gentibus exemplo apparet Abrahami impios Sodomitas bello adjuvantis. Nec lege Mofis quicquam generaliter hac in re mutatum legitur. Atque ita videmus sensisse Afmonæos, legis & peritos & reverentes admodum, ut ex religiosa Sabbati observatione, permissa sola sui tutela, non alio armorum usu, apparet. Et hi tamen cum Lacedæmoniis & Romanis fedus pepigere, approbantibus sacerdotibus & populo: imo & pro eorum salute sacra publice fecerunt. Quæ vero contra adferuntur, causas habent peculiares. Nam si quos reges aut populos, extra eos qui in lege expressi erant, exosos sibi & infortunio damnatos per Prophetas Deus significasset, eorum tutelam suscipere, aut cum iis arma sociare haud dubie nefas erat. Huc illud pertinet Prophetæ ad Iofaphatum de rege Ifraelis: Tene improbo opitulari, & eos diligere qui Deum oderunt? At ob hoc ipsum exarfit in te Dei ira. Nam infelicem belli exitum Micheas Propheta jam ante prædixerat. Et alterius Prophetæ ad Amasiam: Ne ito tecum exercitus Ifrae - litarum: nam non adest Deus Ifraelitis, ulli inquam Ephraimitarum. Hoc vero non venire ex natura federis, sed ex personæ peculiari quadam qualitate, vel hinc evincitur, quod graviter increpitus est Iosaphatus etiam diris additis eo nomine quod commercii causa societatem iniiffet cum Ochozia rege Ifraelitarum similem ei quam David & Solomo inierant cum Hiromo, quos eo nomine partim non reprehenfos, partim laudatos diximus. Nam quod additur Ochoziam impie egisse, debet ad totam ejus vitam referri ob quam Deus ipsi omnibusque ejus conatibus infenfus fuerit: quomodo hæc historia explicatur in libro cui nomen constitutiones Clementis vi, capite XVIII. Notandum & hoc, pejorem fuisse causam eorum qui à Iacobo orti Deum bene cognitum deferuerant, quam populorum extraneorum. Nam in defectores illos cæteri populares armabantur lege quæ exstat Deut. x111, 13. Est & ubi culpantur federa ob animi vitium unde procedebant: 11 Paralip. ita à Propheta reprehensus Asa quod ad societatem Syri se contuXVI, 2, 7. Epavi, liffet, Deo diffifus: quod ostenderat cum res Deo sacratas ad Sya 11 Paral. rum mitteret. a Sed nempe rex idem culpatus quod in medicis XV12 ad spem posuisset non in Deo. Non ergo ex hac historia magis sequiXVI, Rom.cap.3. tur per se, aut generaliter malum esse societatem contrahere cum Auctor.im- talibus quales erant Syri, quam medicos consulere. Multa enim perfect. ad non illicita vitiat animus, utb censum in Davide, thesaurorum Mat.c.XVI. b 11 Sam. oftenfionem in Ezechia. Sicd alibi fiducia in Ægyptio posita reprehenditur, cum tamen Solomoni e cum Ægyptio affinitatem XXIV. Red contrahere licuerit. Quibus & hoc addendum est, fHebræos sub CII XX, 13. d Efa.xxx1 statu legis veteris difertas habuisse promissiones victoriæ si legem observarent, quominus recurrendum habebant ad humana auxiI. e 1 Re.iij, 1. f Deuteron. lia. Exstant quidem & apud Solomonem & sententiæ non paucæ XXV111, 7. de vitandis consortiis impiorum. Sed hæc prudentiæ monita sunt, gPro.1,15; non legis præcepta: & illa ipsa monita, ut moralia pleraque, pluXIII, 20; XX11, 24; rimas habent exceptiones. XXIV, I. x. Lex autem Euangelii nihil hac in parte mutavit: imo magis Victoria de etiam favet federibus quibus hi qui à religione alieni sunt in causa Indis relect, justa fublevantur, quia beneficentiam in quosvis homines data ocn. 15. & 17. Franc. cafione, non liberam modo reliquit & laudabilem, sed & sub præArius de cepto posuit. Nam Dei exemplo, qui solem oriri facit bonis & bello n. 192. malis, & pluvia utrosque humectat, jubemur nullum hominum Cujet. 2. 2. 9.40. art.1. genus à beneficiis nostris excludere. Bene Tertullianus: Quamdiu Molina tra- intra Ifraelem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam manEta.11.difp. dabat. Atubi Christo dedit gentes hereditatem & poffeßionem terminos terra, Matthaiv, I cœpit expungi quod dictum est Osee: Non populus meus populus meus, & non misericordiam consecuta misericordiam consecuta, Natio scilicet; exinde Christus in omnes legem fraterna benignitatis extendit, neminem excludens in Gal.v1,10. miseratione sicut in vocatione. Quæ accipi oportet salva gradus differentia, ut in omnes fimus benefici, præcipue tamen in religionis Libro v11, consortes: In Clementis constitutionibus legimus: πᾶσιν ουν δίκαιον cap. 111. διδόναι ἐξ οἰκείων πόνων · πειθιμητέον ἢ τὲς ἀλλες. Omnibus largiendum de nostra opera: fedita ut sanctorum potior habeatur ratio. Perfecta liberalitas, inOff. 1. c.3. quit Ambrosius, fide, causa, loco, tempore commendatur, ut primum opereris circa domesticos fidei. Simile est illud Ariftotelis, & γ ὁμοίως προσήκ Nic. IV. συνήθων τὰ ὀθνείων Φροντίζέν. Neque enim par est equalem curam fubiri pro externis & pro amicis. Convictus etiam familiaris cum hominibus qui alieni sunt à religione non prohibetur: ac ne cum illis quidem quorum pejor causa est, & qui à disciplinæ Christianæ regula deficiunt, omne interdicitur commercium, sed familiare extra necessitatem, non etiam quod emendandis ipsis spem præbet. Illud vero quod apud Paulum est, Ne jugum ducite cum alienis à fide: quod enim consortium est justitie cum iniquitate, aut que commixtio est luci cum tenebris, aut que concordia est Christo cum Satana, aut que pars credenti cum non credente? ad eos pertinet qui in idoliis convivabantur, atque ita aut idololatriam committebant, aut certe committentium speciem præbebant. Ostendunt sequentia: Que confenfio Templo Dei cum idolis? similia illis quæ in priore ad Corinthios eosdem: Non potestis fieri participes mense Domini & mense demoniorum. Neque ab eo quod subeunda sponte non sunt profanorum imperia, nec conjugia cum eis contrahenda, recte procedet argumentum. Namin utroque hoc casu apparet majus periculum, aut certe plus difficultatis injici veræ religionis usui. adde quod magis perpetua sunt ista vincula: & in matrimonio liberior electio, cum federa ex temporum & locorum occasione sumenda sint. Sicut autem benefacere profanis malum non est, ita nec opem eorum implorare, sicut Cæsaris & Tribuni auxilium Paulus invocavit.
11 · Cautiones circatalia federa.
pr.Nulla ergo hîc intrinfeca aut universalis est pravitas, sed ex circumstantiis æstimanda. Cavendum enim ne nimia commixtio contagium adferat infirmis; quam ad rem utile erit sedes distingui, sicut Israelitæ seorsim ab Ægyptiis habitarunt. Neque enim ratione caret illud Anaxandride: Ego esse vester non queam commilito, Quando nec leges, nec mores consentiunt, Sed multis inter se intervallis discrepant. Quo pertinent & ea quæ alibi attulimus de religione Iudæorum & Christianorum in commilitio cum paganis. Sed & si ex societate tali profanæ opes magnum sint habituræ incrementum, abstinen dum erit extra summam necessitatem: In qua locum habet, quod in simili re dixit Thucydides: αὐεπίφθονον ἢ ὅσοι ὥσπερ κὶ ἡμεῖς ὑπὸ τ ΑθηFlway. His qui insidiis impetuntur, ut nos ab Atheniensibus, invidia fieri non debet si salutem quærunt non Græcorum modo, sed & barbarorum auxiliis. Non enim jus quodvis sufficit ad id committendum quod religioni, si non directe, indirecte tamen nociturum putetur. Quærendum enim primo loco est regnum cæleste, id est Euangelii propagatio. Optandum esset ut multi hodie Principes ac populi in animum admitterent liberam & piam vocem Fulconis Archiepiscopi quondam Remensis Carolum Simplicem sic admonentis: Quis non expavescat vos inimicorum Dei amicitiam velle, ac in cladem I ruinam nominis Christiani, pagana arma & federa suscipere detestanda? Nihil enim distat utrum quis se paganis societ, an abnegato Deo idola colat. Exstat apud Arrianum dictum Alexandri: ἀδικεῖν μέγαλα τὲς σρατσομένες ἐναντία τῇ Ελλάδι πλαὶ τοῖς Βαρβάροις προὶ τὰ δόγμαζα τὰ τ Ελλιώων: graviter eos delinquere qui adversum Grecos barbaris militarent, contra Grecorum jura.
12 · Christianos omnes obligari ad sedus ineundum adversus hostes Chriftianismi.
pr.Illud hîc addam, cum omnes Christiani unius corporis membra sint quæ jubentur alia aliorum dolores ac mala perfentifcere, sicut id ad singulos pertinet, ita & ad populos qua populi sunt, & ad reges qua reges pertinere. Neque enim pro se quisque tantum, sed & pro mandata sibi potestate servire Christo debet. Hoc autem præstare reges & populi non possunt, grassante armis hoste impio, nisi alii aliis auxilio sint: quod commode fieri nequit, nisi fedus eo nomine ineatur: quod fedus jam olim initum fuit, & princeps ejus creatus consensu communi Romanus Imperator. Debent ergo Christiani omnes ad causam hanc communem pro viriummodo viros aut pecunias conferre: quod quominus faciant non video quomodo possint excusari, nisi si qui bello inevitabili aut non dissimili malo domi distinentur.
13 · Si plures federatorum bellum gerant, cui potius opem ferri oporteat distinctionibus explicatur.
pr.Solet sæpe & illa incidere quæstio, si plures bellum gerant, utri potius opem ferre debeat qui utrique est federatus. Hic primum sciendum est, quod & supra diximus, ad injusta bella nullam esse obligationem. Quare qui federatorum justam habet belli causam præferendus, si cum extraneo res fit. Etiam si cum alio federato: Sic oratione de Megalopoli ostendit Demosthenes Meffeniis sociis contra Lacedæmonios item socios opem ferri ab Atheniensibus debere si ab his incipiat injuria. Sed id ita verum, nisi convenerit hoc quoque ne adversus eum auxilia mittere liceat. In pactione Hannibalis cum Macedonibus erat: Hostium hostes erimus, exceptis regibus, civitatibus & portubus quibuscum fedus nobis amicitia est. Quod si federati inter se committantur causis utrinque injustis, quod accidere potest, utraque parte abstinendum erit. Sic in Leuctrica Aristidis quinta dicitur εἰ μὴ ἐπ᾿ ἄλλες ἐκάλουν, ῥαδίως αν · ἐπ᾿ ἀλλήλες ἢ καλοιύτων, οὐκ ἐθέλὴν παρεῖναι: siquidem in alios auxilium pofcerent, facile esse negotium: fin sociorum alter in alterum, nolle se misceri. Quod si federati in alios bellent justa quisque de causa, siutrique auxilia mitti possunt, puta in milite aut pecunia, mittenda erunt, ut fit circa creditores personales. At si ipsius qui promisit præsentia requiritur quæ individua est, ratio postulat ut præferatur cum quo antiquius est fedus, quod Acarnanes Spartanis dicunt apud Polybium: eodemque pertinet Consulis Romani responsum Campanis datum: amicitias ita institui parest ne qua vetustior amicitia ac societas violetur. Sed addenda exceptio, nisi fedus posterius ultra promissionem aliquid habet quod quasi dominii translationem in se contineat, puta subjectionis aliquid. Nam & sic in venditione dicimus priorem præferri, nisi posterior dominium transtulerit. Sic Nepefinis apud Livium deditionis quam societatis fides sanCtior. Distinguunt hæc alii subtilius, sed quæ dixi, ut simpliciora ita veriora arbitror.
14 · Antaciterenovatum censeatur sedus.
pr.Finito tempore fedus tacite renovatum intelligi non debet, nisi ex actibus qui nullam aliam interpretationem recipiunt. non enim facile præsumitur nova obligatio.
15 · An partis alterius perfidia alteram liberet.
pr.Si pars una fedus violaverit, poterit altera à federe discedere: nam capita federis singula conditionis vim habent. Exem - plo fit illud apud Thucydidem: λύεσι τας απονδας ἐχ οἱ δὲ ἐρημίας ἄλλοις προσιόντες, ἀλλ᾽ οἱ μὴ βοηθοτιῶτες οἷς αν ξυνομόσωσι. Soluti federis culpam sustinent, non qui deserti ad alios se conferunt, sed qui quam jurati promiserant opem re non præstant. Alibi apud eundem: ὅ, τι δι ' αν τέτων ολαβαί νωσιν ἑκάτεροι κὶ ὁτιοῦ, τότε λελύσθαι τας ασονδας. Si vel tantillum ex dictis pars alterutra transgrederetur, rupta fore pacta. Sed hoc ita verum est, ni aliter convenerit: quod fieri interdum solet ne ob quasvis offensas à federe discedere liceat.
16 · In quid teneantur sponsores si sponfio improbetur, ubi de Caudina sponfione.
pr.Sponfionum tot esse materiæ possunt quot federum. Distant enim hæc personarum facientium potestate. Sed duo sunt quæ de sponsionibus quæri solent: Primum si improbetur à rege, aut civitate sponsio, in quid teneantur sponsores, ad id quod interest, an ad restituendam rem in eum statum in quo erat ante sponsionem, an ad corpus dedendum. Prima sententia videtur juri civili Romano congruere: secunda æquitati quam in Caudina controversia tribuni plebis L. Livius & Q. Melius urgebant: tertia usu probata est, ut exemplis fponfionum duarum nobilium Caudinæ & Numantinæ apparuit. Sed illud ante omnia tenendum, eum qui summum imperium habet nullam in partem obligari Bene enim Romanis Posthumius: Hosti nihil spopondistis: civem neminem pro vobis spondere jußistis. nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis; nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis. Bene idem: Injussu populi nego quicquam sanciri posse quod populum teneat: & hoc non minus recte: si quid est in quod obligari populus poßit, in omnia potest. Ergo nec ad id quod interest, nec ad restitutionem populus tenebatur: cum quo si negotium sibi esse voluissent Samnites, retinere exercitum apud Furculas Caudinas debuerant & Romam legatos mittere qui cum Senatu ac populo de pace ac federe agerent, ut quanti ipsis esset exercitus incolumitas id ipsi æftimarent. Tum demum si pactis statum non esset, potuissent dicere quod & ab ipsis & à Numantinis dictum ait Vellejus, publicæ violationem fidei non debere unius lui sanguine. Majori specie dici potest milites omnes fuisse obligatos. Et certe æquum id esset si ipsorum jussu ac nomine contractum foret à sponsoribus, ut in pacto quod Hannibal fecit cum Macedonibus factum videmus. Quod si fide sponsorum & sexcentorum quos imperarunt obsidum fuerunt contenti Samnites, habent quod sibi imputent. Rursum si sponsores præ se tulerunt potestatem publico nomine contrahendi, ex damno per dolum dato ad restitutionem tenebantur. Si id non apparet, tenebantur ad id quod intererat ex vi negotii ratum haberi. Et hoc casu non corpora tantum, sed & bona sponsorum fuissent obligata Samnitibus, nisi pænam vice ejus quod interest expreffiffent. Nam de obfidibus convenerat, ut capite luerent si pacto non staretur. De sponsoribus an eadem dicta fit pæna in obscuro est. Pœnæ autem stipulatio tali modo facta efficit, ut si factum præstari nequeat, nihil aliud fit in obligatione: succedit enim certum loco incerti quod interest. Erat autem communis istorum temporum sententia, etiam vitam valide posse obligari. Apud nos autem qui aliter sentimus existimo tali sponsione bona primum ad id quod interest, & si ea non sufficiant corpus ad servitutem obligari. Fabius olim Maximus cum pactum quoddam ejus cum hostibus factum Senatus improbasset, fundum suum ducentis millibus vendidit, & fidei satisfecit. Samnites vero Brutulum Papium induciarum ruptorem simul cum bonis suis dedendum recte censuerunt.
17 · An sponsio non improbata obliget ex notitia & silentio distinctionibus explicatur, ubi de sponsione Luctatiana.
pr.Altera quæstio est, an sponsio obliget summam potestatem ex notitia & silentio. Hic distinguendum primum an pure facta fit sponsio, an sub conditione si rata haberetur à summa potestate. Nam hæc conditio non impleta (debent autem conditiones diserte impleri) nullam facit sponsionem. Quod recte convenit in sponsionem Luctatii cum Pœnis: accedebat quod ea se populus, quia suo inj injussu facta erat, teneri negaverat: itaque publico consilio aliud de integro fedus factum erat. Videndum deinde, an præter silentium res aliqua accesserit. nam fine re aut facto aliquo silentium non satis probabilem voluntatis conjecturam suppeditat, ut ex his quæ de dominii derelictione supra diximus intelligi potest. Sed si actus aliqui accesserint qui ad aliam causam probabiliter referri nequeant, tum recte intelligetur actus ratus esse habitus: quomodo probatum id quod cum Gaditanis convenerat notat Cicero pro Balbo. Silentium adversus Carthaginienses urgebant Romani de pactione cum Afdrubale facta. Sed cum illa pactio verbis concepta esset negantibus, ne Pœni amnem Iberum tranfirent, vix erat ut silentium solum ad inducendam ratihabitionem facti alieni valeret, quippe cum factum proprium nullum secutum esset, nisi aliquando Pænus Iberum transire volens prohibitus à Romanis esset, eorumque dicto Pœni paruiffent. talis enim actus vim habet actus positivi, nec manet intra fines nude abnutivos. Quod si Luctatii pactio plures habuisset partes & cxteras partes à jure communi abeuntes observatas à Romanis semper appareret, jam satis firma esset conjectura, probatæ pactionis. Restabat hîc dicere aliquid de pactionibus quas duces & milites non de eo quod summi est imperii, sed de re privata sua aut sibi permissa faciunt: sed de his agendi oportunior erit locus ubi ad ea quæ in bello accidunt perventum erit. CAPVT