IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.16De interpretatione.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Quomodo promissa obligent exterius.

pr.IPsum qui promisit solum si spectamus, sponte id præstare obligatur in quod obligari voluit. In fide quid senseris non quid dixeris cogitandum, cogitandum, inquit inquit Cicero: Cicero: Sed quia interni actus per se spectabiles non sunt, & certi aliquid statuendum est, ne nulla fit obligatio si quisque sensum quem vellet sibi affingendo liberare se posset, se ipsa dictante naturali ratione jus est ei cui quid promissum est promissorem cogere ad id quod recta interpretatio suggerit. nam alioqui res exitum non reperiret: quod in moralibus pro impossibili habetur. Hoc forte sensu cum de pactis egisset Ifocrates præscriptione adversus Callimachum, τέτῳ, inquit, νόμῳ κοινῷ πάντες ανθρωποι Κατελέμεν χρώμενοι, ut recte eum locum emendavit vir eminentiffimæ eruditionis Petrus Faber, hac lege communi homines inter nos perpetuo utimur, nec Græci tantum, sed & barbari, ut paulo ante idem dixerat. Huc illud pertinet in antiqua federum formula apud Livium: Sine dolo malo utique ea hic hodie rectißime intellecta sunt. Re - tæ interpretationis mensura est collectio mentis ex signis maxime probabilibus. Ea signa sunt duûm generum, verba & conjeAuræ aliæ: quæ aut seorsim considerantur, aut conjunctim.

2 · Verba, si alia conjectura absint, intelligenda ex proprietate populari:

pr.Si nulla fit conjectura quæ ducat alio, verba intelligenda sunt ex proprietate, non Grammatica quæ est ex origine, sed populari ex usu, Quem penes arbitrium est, & jus & norma loquendi. Stulto ergo perfidiæ effugio usi sunt Locri cum polliciti se pactis staturos quamdiu terram hanc insisterent & capita humeris geftarent, terram calceamentis injectam, & alliorum capita hunteris imposita abjecerunt, quasi eo modo religione se possent exsolvere, quæ historia apud Polybium exstat: ac similis perfidiæ exempla aliquot apud Polyænum, quæ transcribere nihil opus est, quia controversiam non habent. Ejusmodi fraudibus recte dixit Cice - ro adstringi, non dissolvi perjurium.

3 · Verba artis ex arte.

pr.In artium autem vocabulis, quæ populus vix capit, adhibenda erit artis cujusque prudentum definitio, ut quid fit majestas, quid parricidium, quæ ad finitivum statum referunt oratoriæ artis magistri. Vere enim dictum à Cicerone Academicarum primo: Dialecticorum verba nulla sunt publica: suis utuntur: & id quidem commune omnium fere est artium. Sic si in pactis de exercitu dictum fuerit, definiemus exercitum esse eam militum multitudinem quæ palam fines hofticos ausit invadere. nam passim opponunt historici id quod furtim fit aut latrocinantium more, & quod justo fit exercitu. Quare pro viribus hostium æstimandum quæ copiæ exercitum faciant. Cicero exercitum vocat sex legiones & auxilia. Po - lybius Romanum exercitum plerumque ait constitisse sexdecim millibus Romanorum, viginti sociorum, at minor quoque numerus implere potest ejus nominis mensuram. Nam Vlpianus exercitui præesse eum ait qui vel uni legioni cum auxiliis præest: id est ut Vegetius exponit decem millibus peditum, duobus millibus equitum. & Livius in octo millibus speciem ponit justi exercitus. Pari modo de classe erit æstimandum. Sic arx est locus qui arcere hostilem exercitum ad tempus possit.

4 · Conjecturis usum esse ex ambiguitate vocum, ex specie repugnantia, aut quia Se ingerunt:

pr.Conjecturis affumtis opus est, ubi verba aut verborum complexio sunt πολύσημα, id est, plures significationes recipiunt Hunc locum Rhetores vocant ἐξ ἀμφιβολίας: Dialectici subtilius, si in una voce sensus esse plures possent ὁμωνυμίαν, si in complexione ἀμφιβολίαν. Similiter conjecturis opus est quoties in pactis est évavιοφανεία, species quædam repugnantiæ. Tunc enim conjecturæ quærendæ sunt quæ partes alias aliis concilient si fieri potest. nam si certa fit pugna, quod posterius inter contrahentes placuit prioribus derogabit: quia uno tempore nemo contraria potuit voluisse, & ea natura est actuum qui à voluntate pendent, ut novo actu voluntatis discedi inde possit, sive μονομερῶς ex parte una, ut in lege & testamento, sive conjunctim, ut in contractibus & pactis. Hunc locum Rhetores vocant ἐξ αὐτινομίας. Et his quidem casibus verborum evidens obscuritas cogit recurrere ad conjecturas. Interdum vero ipsæ conjecturæ ita evidentes sunt, ut sponte se ingerant etiam contra receptiorem verborum significatum. Hunc locum Græci Rhetores vocant πεὶ ῥητῦ κὶ Νανοίας, Latini ex scripto & sententia scripti. Loci autem ex quibus voluntatis conjecturæ promuntur, præcipui sunt ex materia, ex effectu, ex conjunctis.

5 · Vt ex materia:

pr.Ex materia, ut vox diei, si triginta dierum pactæ sint induciæ, non debet de diebus naturalibus, sed civilibus intelligi: id enim materiæ congruit. Ita verbum donare sumitur pro transigere ex negotii qualitate. Sic armorum vox, quæ modo belli instrumenta, modo milites armatos significat, pro materia, aut hunc aut illum in modum erit interpretanda. Ita homines qui reddere promisit, vivos non mortuos reddere debet contra quam cavillati sunt Platæenses. Et ferrum deponere jussi, satis fecerunt si gladium deponant, non & fibulas, quod Pericles argutabatur: & exitus ex urbe liber intelligi debet, ita ut & iter tutum fit, contra quam fecit Alexander. Et pars dimidia navium in divisione, integrarum intelligi debet, non fectarum, contra quam Romani Antiocho fecerunt. De similibus idem esto judicium.

6 · Ex effectu:

pr.Ex effectu, in quo præcipuum est si vox ex usu receptiore fumta effectum post se traheret à ratione alienum. In ambigua enim voce ea potius accipienda est interpretatio quæ vitio caret. Itaque non admittenda Brasidæ cavillatio, qui pollicitus agro Bœoto se decessurum negabat agrum Bœotum esse quem exer- Thuc citu insideret, quasi de bellica possessione non de finibus antiquis ea vox intelligenda esset; quo sensu inanis fuerat pactio.

7 · Ex cõjunctis: origine aut etiam loco:

pr.Conjuncta sunt, aut origine, aut etiam loco. Conjuncta origine sunt quæ ex eadem voluntate proficiscuntur, etiamsi alio loco & occasione dicta, unde conjectura nascitur, quia in dubio duarum voluntas creditur sibi fuisse consentiens. Sic apud Homerum quod dictum erat inter Paridem & Menelaum, ut victori Helena cederet, ex posterioribus ita erit exponendum, ut victor is demum intelligatur qui alterum occiderit. Rationem reddit Plutarchus: οἱ δικαζοὶ τῷ μηδὲν ἀμφισβητήσιμον ἔχονι προστίθενται τὸν ἀσαφέσερον ἐάσαντες: judices accedunt ei quod minus ambiguum est omisso eo quod est obscurius.

8 · Quo pertinet conjectura ex ratione movente, que quando & quomodo locum habeat.

pr.Inter ea quæ & loco conjuncta sunt, vim præcipuam habet ratio legis, quam cum mente multi confundunt, cum unum fit ex indiciis quibus mentem venamur. Est tamen inter conjeEturas hæc validissima, si certo constet aliqua ratione tanquam causa unica voluntatem fuisse motam. nam sæpe rationes sunt plures: interdum & præter rationem voluntas semet ex vi libertatis suæ determinat, quod ad obligationem producendam sufficit. Hoc modo donatio ob nuptias facta vim non habebit si nuptiæ secutæ non sint.

9 · Distinctio fignificationum in laxas & strictas.

pr.Cæterum sciendum est voces multas habere significationes plures, alteram strictiorem, alteram laxiorem: quod multis ex causis evenit, aut quia specierum uni nomen generis adhæret, ut in vocibus cognationis & adoptionis, item in nominibus mafculinis quæ etiam pro communibus fumi solent ubi desunt communia, aut quia usus artis latius patet quam usus popularis, ut mors in jure civili ad deportationem producitur, cum apud populum aliud significet.

10 · Distinctio promissorum in favorabilia, odiosa, mixta, & media.

pr.Simul notandum est eorum quæ promittuntur, alia esse favorabilia, alia odiosa, alia mixta, aut media. Favorabilia sunt quæ æqualitatem in se habent, & quæ communem spectant utilita - tem, quæ quo major est, atque latius patet, eo major est promissi favor, ut eorum quæ ad pacem faciunt major quam ad bellum, & belli ob tuitionem suscepti major quam aliis de causis. Odiosa sunt quæ partem alteram tantum, aut plus altera onerant, & quæ pœnam in se continent, & quæ actus faciunt irritos, & quæ de prioribus aliquid immutant. Quod si mixtum fit aliquid, ut mutans quidem priora, sed pacis causa, id pro magnitudine boni, aut mutationis; modo favorabile, modo odiosum censebitur, ita tamen ut, cæteris paribus, favor censeatur potior.

11 · Rejectacirca actus populorum aut regum differentia contractuum bona fidei aut stricti juris.

pr.Discrimen actuum bonæ fidei & stricti juris quatenus ex jure est Romano, ad jus gentium non pertinet. Potest tamen aliquo sensu huc aptari, ut scilicet si quibus in regionibus actus aliqui formam quandam habeant communem, ea quatenus immutata non est, actui inesse intelligatur: in aliis autem actibus qui per se sunt indefiniti, qualis est donatio, & liberalis promissio, magis stetur dictis.

12 · Ex dictis distinctionibus fignificationum & promissorum regule formantur circa interpretationes.

pr.His positis hæ tenendæ sunt regulæ. In non odiosis sumenda verba secundum totam proprietatem usus popularis, & si plures sint,, eam quæ latissima est, quale est ut masculinum sumatur pro genere communi, & indefinita locutio pro universali. Sic verba hæc, unde quis dejectus est, etiam ad eum restituendum pertinebunt, qui vi vetitus est ad suum accedere. nam vox laxius fumta fert eam significationem, ut recte Cicero pro A. Cæcina disputat. In favorabilioribus, si is qui loquitur jus intelligat, aut peritorum juris consilio utatur, verba laxius sumenda, ut etiam includant significationem artis, aut quam lex dedit. Ad significationes autem plane improprias non recurrendum, nisi alioqui absurdum aliquid, aut pacti inutilitas sequeretur. Ex contrario verba etiam strictius, quam fert proprietas, sumenda erunt, si id necessarium erit ad vitandam iniquitatem vel absurditatem: at si non talis est necessitas, sed manifesta æquitas vel utilitas in restrictione, subsistendum erit intra arctiffimos terminos proprietatis, nisi circumstantiæ aliud suadeant. In odiosis vero etiam sermo figuratus aliquantulum admittitur, quo onus vitetur. Itaque in donatione & juris sui remissione, verba, quantumvis generalia, restringi solent ad ea de quibus verifimilter est cogitatum. Et in hoc rerum genere occupatum nonnunquam id demum intelligetur quod spes fit posse retineri. Sic auxilia promissa ab una tantum parte, intelligentur deberi impendiis ejus qui postulabit.

13 · An sociorum nomine futuri veniant, & quatenus: ubi de federe Romanorum cum Afdrubale, & similibus controversiis.

pr.Illustris est quæstio, sociorum nomine veniant tantum qui erant federis tempore, an & futuri, ut in federe facto inter populum Romanum & Carthaginienfem post bellum de Sicilia: Vtriusque populi socii ab utroque populo tuti sunto. Hinc Romani inferebant, etiamsi fedus cum Afdrubale ictum de Ibero amne non transeundo, nihil ipsis prodesset quod Carthaginienses id ratum non habuissent, tamen si Carthaginienses factum Annibalis oppugnantis Saguntinos, quos post fedus Romani socios adsciverant, probarent, bellum indici ipsis posse tanquam federe violato. Rationes ita Livius exponit: Satis cautum erat Saguntinis, sociis utrorumque exce - ptis. nam neque additum erat iis qui tunc essent, nec, ne qui postea assumerentur. & cum assumere novos liceret socios, quis equum censeret, aut ob nulla quenquam merita in amicitiam recipi, aut receptos in fidem non defendi, tantum ne Carthaginienfium socii, aut follicitarentur ad defectionem, aut sua sponte desciscentes reciperentur? Quæ ferme ad verbum de Polybio fumta apparet. Quid dicemus? Quin verbum sociorum & ftriEtam illam de iis qui erant federis tempore, & ampliorem alteram significationem quæ ad futuros quoque porrigitur, recipere possit salva ratione recti sermonis, dubitandum non est. Vtra ergo præferenda fit interpretatio, ex regulis ante traditis erit videndum: secundum quas dicimus, futuros non comprehendi, quia agitur de federe rumpendo, quæ odiosa est materia: & de adimenda Carthaginienfibus libertate, eos qui injuriam ipsis fecisse crederentur, armis cogendi; quæ libertas est naturalis, nec temere abdicata censetur. Ergo Romanis adsciscere in societatem Saguntinos, aut adscitos defendere non licuit? Imo vero licuit, non ex vi federis, sed ex jure naturali, quod federe non erat abdicatum: ita ut Saguntini apud utrosque eo essent loco, quasi nihil de sociis convenisset: quo casu nec Carthaginienses contra fedus erant facturi, si in Saguntinos arma moverent quæ justa arbitrarentur, nec Romani si eos defenderent. Plane sicut Pyrrhi tempore inter Carthagi - nienfes & Romanos convenerat, ut si eorum populorum alter cum Pyrrho fedus faceret, ita faceret ut jus auxilia mittendi ei, quem Pyrrhus bello impeteret salvum maneret. Non dico justum utrinque bellum esse potuisse: sed nego pertinuisse hoc ad federis violationem: quomodo in quæstione de auxilio Mamertinis misso à Romanis distinguit Polybius, an justum id fuerit, & an per fedus licuerit. Et hoc ipsum est quod Corcyrenses apud Thucydidem dicunt Atheniensibus, licere ipsis sibi auxilia mittere, nec obstare quod Athenienses habebant cum Lacedæmoniis fedus, quando per id fedus novos socios adsciscere liceret. Atque eam sententiam secuti sunt Athenienses postea, imperato suis, ne in Corinthios pugnarent, nisi ubi ii descendere pararent hostiliter in Corcyram, aut in aliquod solum ditionis Corcyrenfium, ne scilicet fedus rumperent. Non pugnat autem cum federe, ut quos alii offenderent hi defenderentur ab aliis, manente de cætero pace. Iustinus de his temporibus agens: Inducias, quas proprio nomine condixerant, ex sociorum persona rumpebant, quippe quasi minus perjurii contraherent, si ferentes sociis auxilia potius, quam si aperto prælio dimicassent. Sic & in oratione de Haloneso quæ inter Demofthenicas legitur, apparet pace quadam Atheniensium cum Philippo cautum ut quæ ea pace non comprehenderentur Græciæ civitates liberæ essent: si quis vim inferret, defendere eas in pace comprehensis liceret. Et hoc quidem exemplum est in federe æquali.

14 · Quomodo interpretandum, Ne alter populus alterius injussu bellum gerat.

pr.In federe inæquali ponemus alterum, si convenerit ne alter federatorum injussu alterius bellum gerere possit; quod positum fuisse in federe Romanorum & Carthaginienfium, post bellum Punicum secundum, supra memoravimus. sicut & positum fuit in federe Macedonico cum Romanis, ante Perseum regem. Cum belli gerendi nomen, & ad omne bellum pertinere possit, & ad id quod infertur non quod repellitur, in dubio arctiorem hîc significatum sumemus, ne nimium coarctetur libertas.

15 · v. De illis verbis, Liberam fore Carthaginem.

pr.Ejusdem generis est illud, quod Romani promiserant liberam fore Carthaginem: quod quanquam ex natura actus de plenissima potestate intelligi non poterat, (belli enim suscipiendi jus & alia quædam pridem omiserant) aliquam tamen illis relinque bat libertatem, & minimum tantam ut alieno imperio urbem sedibus transferre non tenerentur. Frustra ergo vocem Carthaginis urgebant Romani, dicentes civium multitudinem non urbem significari: (quod quanquam improprium concedi potest, ob attributum quod civibus magis quamurbi convenit.) Nam in voce, liberam relinqui, αὐτόνομον, ut Appianus ait, manifesta erat captio.

16 · Que pacta personalia habenda, que realia, distinctionibus explicatur.

pr.Huc & illa frequens quæstio referenda est de pactis personalibus ac realibus. Et siquidem cum populo libero actum fit, dubium non est quin quod ei promittitur sui natura reale fit, quia subjectum est res permanens. Imo etiamsi status civitatis in regnum mutetur, manebit fedus, quia manet idem corpus, etsi mutato capite, & ut supra diximus imperium quod per regem exercetur non definit imperium esse populi. Excipiendum erit, si appareat causam fuisse propriam ei statui, ut si liberæ civitates libertatis tutandæ causa fedus contrahant. At si cum rege contractum fit, non statim personale erit censendum fedus: nam ut recte diEtum est à Pedio & Vlpiano, plerumque persona pacto inseritur, non ut personale pactum fiat, sed ut demonstretur cum quo pactum factum est. Quod si adjectum fit federi ut perpetuum fit aut factum in bonum regni, aut cum ipso & successoribus, aut ad tempus definitum, jam satis apparebit reale esse. Tale videtur fuisse fedus Romanorum cum Philippo Macedonum Rege, quod cum Perfeus ejus filius ad se pertinere negaret, bellum co nomine exortum est. Sed & alia verba, & ipsa interdum materia conje + turam suppeditabunt non improbabilem, Quod si pares fintin utrumque conjecturæ, supererit, ut favorabilia credantur esse realia, odiosa vero personalia. Federa pacis causa facta, aut commerciorum favorabilia sunt. Quæ belli causa, non odiosa omnia, ut quidam censent, sed τιμαχίαι, id est federa tuendi se causa propius ad favorem accedunt, ξυμμαχίαι magis ad onera. Ad quæ accedit quod in federe ad bellum quodvis, præsumitur ratio habita prudentiæ & pietatis ejus quicum agitur, ut qui non modo non injuste, sed nec temere bellum suscepturus videretur. Quod vero dici solet, societates morte finiri, huc non adfero: pertinet enim hoc ad societates privatas, & juris est civilis. Iure ergo an injuria Fidenates, Latini, Etrufci, Sabini à federe discesserint mortuis Romulo, Tullo, Anco, Prisco, Servio, dijudicari à nobis recte non potest, cum non exstent federum verba. Cui non dissimilis est illa Poten apud Iustinum controversia, an civitates quæ Medorum tributariæ fuerant, mutato imperio conditionem mutaffent. Spectandum enim an in conventione fidem Medorum elegissent. Minime vero admittenda est Bodini argumentatio, federa ad regum successores non transire, quia juramenti vis personam non exeat. Potest quippe juramenti obligatio personam tantum obftringere, & ipsa promissio obligare heredem. Neque enim verum est quod sumit, federa jurejurando veluti firmamento inniti, cum plerumque in ipsa promissione satis fit efficaciæ, cui majoris religionis causa jusjurandum additur. P. Valerio Consule juraverat plebs Romana conventuros se jussu Consulis. Mortuo illi succedit L. Quintius Cincinnatus. Cavillantur tribuni quidam quasi non teneretur religione populus. Sequitur Livii judicium: Nondum hec que nunc tenet seculum negligentia Deum venerat: nec interpretando sibi quisque jusjurandum & leges aptas faciebant, sed suos potius mores ad ea accommodabant.

17 · Fedus cum rege initum extendi ad Regem regno pulfum:

pr.Sane cum rege initum fedus manet, etiamsi rex idem aut successor regno à subditis fit pulsus. Ius enim regni penes ipsum manet, utcunque possessionem amiserit: quo pertinet Lucani il lud de Senatu Romano: non unquam perdidit ordo. Mutato sua jura loco.

18 · Non ad regni invasorem.

pr.Contra si alieni regni invasor volente vero rege, aut oppressor populi liberi antequam sufficiens populi consensus accedat bello impetatur, nihil eo fiet contra fedus: quia hi possessionem habent, jus non habent. Et hoc est quod Nabidi dicebat T. Quintius. Amicitia & societas nobis nulla tecum, sed cum Pelope rege La cedæmoniorum justo ac legitimo factaeft. Qualitates autem istæ in se + deribus, regis, successoris & similes jus proprie significant, & odiosa est invaforum causa

19 · Promiffumei qui primus hoc fecerit, si plures simul fecerint, cui debeatur.

pr.Tractaverat olim Chrysippus hanc quæstionem, an præmium promissum ei qui primus ad metam perveniffer, debeatur utrique si simul pervenerint, an neutri. Et sane vox primi ambigua est, nam aut eum significat qui omnes antecedit, aut quem nemo. Sed quia virtutum præmia favorabilia sunt, verius est concursuros ad præmium, quanquam liberalius Scipio, Cæsar, Iulianus his qui pariter muros afcenderant solida præmia tribuerunt. Et hæc quidem dicta sunto de interpretatione ea quæ verborum fignificationi propriæ vel impropriæ aptatur.

20 · Conjectura se ultro offerens: aut extendit: & quando id fiat:

pr.Est & aliud interpretandi genus ex conjecturis extra significationem verborum, eorum scilicet quibus promissio continetur: idque duplex, vel extendens, vel coarctans. Sed quæ extendit interpretatio difficilius procedit, facilius quæ arctat. Nam sicut in rebus omnibus ut effectus non sequatur satis est unam deesse causarum, ut nascatur omnes convenire oportet; ita & in obligatione conjectura extendens obligationem non temere admittenda est: multoque hîc difficilius quam in casu de quo supra dicebamus, ubi verba largam aliquam significationem, etsi minus receptam admittunt. Nam hîc extra verba promittentia conjecturam quærimus, quæ valde certa esse debet, ut obligationem inducat, nec ratio similis sufficit, sed oportet eadem fit; nec id semper satis est, ut dicamus ex ratione faciendam extenfionem: quia ut modo dicebamus, sæpe ratio ita movet ut voluntas tamen fit causa per se sufficiens, etiam fine ratione illa. Vt ergo talis extenfio recte fiat, opus est ut constet rationem sub quam venit casus quem volumus comprehendere, esse causam unicam & efficacem quæ promittentem moverit, eamque rationem ab eo confideratam in sua generalitate, quia alioqui promissio futura fuisset iniqua aut inutilis. Hæc quoque pars tractari solet à Rhetoribus in loco we ῥητε ὰ Μανοίας, cujus speciem unam ponunt, quoties semper ean -. dem sententiam dicimus: sed & alter locus κατὰ συλλογισμὸν perratiocinationem huc pertinet: nimirum ubi ex scripto ducimus quod scriptum non est ut loquitur Quintilianus. Et quæ à Iurifconfultis, traduntur de his quæ in fraudemfiunt. Exemplum fit in pactione ne quis locus muris cingatur, facta eo tempore cum non aliud ef set muniendi genus. Is locus ne aggere quidem cingi poterit, si far tis constet prohibendimuros unicam fuisse causam ne muniretur is locus. Vulgo solet exemplum adferri de conditione, si posthu mus fit mortuus, ab eo scripta qui posthumum omnino exfpecta bat, ut sententia dispositionis producatur ad eum casum, si - is pofthumus natus non esset, quia constet voluntatem loquentismotam fuisse consideratione non exftituræ prolis: quod ipsum non apud Iurifconfultos tantum, sed & apud Ciceronem & Valerium Ma - ximum invenire est. Cicero causam hanc adfert oratione pro Cæcina. Quid? verbis satis hoc cautum erat? minime. queres igitur va - luit? voluntas: que si tacitis nobis intelligi posset, verbis omnino non uteremur: quia non potest, verba reperta sunt non que impedirent, sed que indicarent voluntatem. Mox in eadem oratione dicit idem jus esse ubi perspicitur una atque eadem causa æquitatis, id est rationis quæ T sola moverat: Ita interdictum, unde tu me vi dejeceris hominibus coaEtis armatifve, locum habere adversus omnem vim quæ ad caput & ' vitam pertineat. Ea enim, inquit, plerumque fit per homines coactos armatosque: que si alio consilio, eodem periculo facta fit, eodem jure esse voluerunt. In declamatione patris Quintiliani exemplum hoc est: Ca des videtur significare sanguinem & ferrum: siquis alio genere homo fuerit occisus, ad illam legem revertemur. Si inciderit in latrones, aut in aquas precipitatus, si in aliquam immensam altitudinem dejectus fuerit, eadem lege vin dicabitur, qua ille qui ferro percussus fit. Similis est argumentatio Ifæi oratione de Pyrrhi hereditate, cum ex eo quod testamentum Attica lege vetitum esset fieri filia invita, infert, ne adoptionem quidem ea invita permitti.

21 · Vbi & de mandato per aliudim. plendo:

pr.Atque hinc solvenda est celebris illa quæstio quæ & apud Gellium est de mandato, an impleri possit non per idem, sed per aliud æque utile, aut utilius quam erat id quod mandator præfcripferat. Id enim ita demum licet tfi si constet constet quod quod præscriptum præfcrip erat, non præscriptum fuisse sub speciali sua forma, sed sub consideratione generaliore quæ aliter quoque obtineri possit: quomodo eum qui fidejubere erat jussus, mandare posse creditori, ut tertio pecuniam numeret, à Scævola responsum est. Cæterum ubi de co non satis constat, retinendum est quod apud Gellium eo loco legitur, dissolvi imperantis officium, siquis ad id quod facere jussus est, non obsequio debito, sed consilio non defiderato respondeat.

22 · Aut restringit: idque velex defectu originario voluntatis qui colligitur ex abfurdo:

pr.Reftringens interpretatio éxtra significationem verbos rum quæ promissionem continent, aut ex defectu petitur originario voluntatis, aut ex casus emergentis repugnantia cum voluntate. Defectus voluntatis originarius intelligitur ex absurdo quod alioqui evidenter sequeretur; ex cessatione rationis quæ sola plene & efficaciter movit voluntatem; & ex materiæ defectu. Primum in eo fundamentum habet, quod nemo credendus est velle absurda.

23 · Ex cessatione rationis unica:

pr.Secundum, ex eo quod contentum in promissione, ubi ratio talis additur, aut de ea constat, non confideraturnude, sed quatenus sub ea ratione venit.

24 · Ex materia defectu:

pr.Tertium, in eo quod materia de qua agitur, semper intelligenda est obversari animo loquentis, etiamsi verba latius pateant. Hæc quoque interpretandi ratio à Rhetoribus tractatur in loco πεὶ ῥητῷ κὰ Δανοίας, & titulum habet, cum dicitur non semper eadem sententia.

25 · (Observatio circa conjecturas proxime dictas:)

pr.Sed de ratione notandum est sub ea comprehendi sæpe quasdam res, non secundum existentiam, sed secundum potentiam moraliter consideratam, quæ ubi locum habet, restrictio facienda non est. Sic si cautum fit, ne exercitus aut classis aliquo ducatur, non poterit duci, etiam animo non nocendi. Quia in pactione non certum damnum, sed periculum qualecunque spectatum est. Solet & hoc disputari, an promissa in se habeant tacitam conditionem, si res maneant quo sunt loco: quod negandum est, nisi apertissime pateat, statum rerum præsentem in unica illa quam diximus ratione inclusum esse. Sic passim in historiis legimus legatos à suscepto itinere domum rediisse deserta legatione, quod res ita mutatas intelligerent, ut tota legationis materia aut causa cessaret.

26 · Velex casus emergentis repugnantia cum voluntate: qui sumitur, ex illicito!

pr.Repugnantia casus emergentis cum voluntate solet & ipsa ab oratoriæ artis magistris referri ad eum quem dixi locum πεὶ ῥητῦ κὶ Μανοίας. Est autem duplex: nam aut voluntas colligitur ex naturali ratione, aut ex alio signo voluntatis. Dijudicandæ voluntati ex naturali ratione Aristoteles, qui hanc partem accuratiffime tractavit, propriam virtutem tribuit in intellectuγνώμlω, sive εὐγνωμοσύlω, id est æquiprudentiam, in voluntate vero Fικείαν, id est æquitatem, quam sapienter definit, correctionem ejus in quo lex deficit ob universalitatem: quod ad testamenta quoque & paEta suo modo referri debet. Nam quia casus nec prævideri omnes possunt, nec exprimi, ideo libertate quadam opus est eximendi casus quos qui locutus est si adesset eximeret: non tamen temere; id enim esset dominum se facere actus alieni; sed ex sufficientibus indiciis. Certissimum indicium est, si quo casu sequi verba illicitum esset, id est pugnans cum naturalibus aut divinis præceptis. Talia enim cum obligationis capacia non sint, eximenda sunt necessario. Quedam, ait Quintilianus pater, etiamsi nulla significatione legis comprehensa sint, natura tamen excipiuntur. Ita qui promisit depositum gladiumreddere, non reddet furenti, ne aut ipsi periculum creet, aut aliis innocentibus. Sic nec reddetur res deposita ei qui deposuit, si dominus eam repetat. Probo, inquit Tryphoninus, hanc esse justitiam, que suum cuique ita tribuit, ut non distrahatur ab ullius persone justiore repetitione. Ratio est, quia, ut alibi notavimus, introducti semel dominii ea vis est, ut rem domino cognito non reddere, omnino injustum fit.

27 · Ex onere nimium gravi, habita ratione actus:

pr.Secundum erit indicium, si verba sequi non quidem per se & omnino illicitum fit, sed æque rem æftimanti nimis grave atque intolerabile: sive absolute spectata conditione humanæ naturæ, sive comparando personam & rem de qua agitur, cum ipso fine actus. Sic qui rem ad dies aliquot commodavit, intra eos dies repetere eam poterit, si ipse valde egeat: quia actus tam be - nefici ea est natura, ut non credendus sit quisquam ad magnum suum incommodum se voluisse obligare. Sic qui auxilium federato promisit, excusabitur quamdiu ipse domi periclitatur, in quantum copiis opus habet. Et concessio immunitatis vectigalium & tributorum intelligetur de quotidianis & anniversariis, non de iis quæ summa necessitas exigit, & quibus carere respublica, non po - test. Ex quibus apparet nimis laxe dictum à Cicerone, non servanda promissa quæ sint iis quibus promiseris inutilia, nec si plus tibi noceant quam illi prosint cui promiseris. Nam an res utilis fit futura ei cui promissa est, judicare promissor non debet, nisi forte in casu furoris de quo supra diximus: & ut promissum promissorem non obliget, non satis est quodlibet nocumentum in promissorem, sed tale oportet fit quod pro natura actus credi debeat exceptum. Sic qui operas vicino ad dies aliquot promisit, non tenebitur, si eum morbus sonticus patris aut filii detineat. Et hoc re Ete Cicero de Officiis primo: Si constitueris te cuipiam advocatum in rem presentem esse venturum, atque interim graviter ægrotare filius cœperit, non fit contra officium non facere quod dixeris. In eundem sensum accipiendum, nec ultra trahendum est, quod apud Senecam legimus: Tunc fidem fallam, tunc inconstantie crimen audiam, si cum omnia eadem sint, que erant promittente me, non prestitero promissum. alioqui quicquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi, & meam fidem liberat. Promisi advocationem: postea apparuit per illam causam præjudicium in patrem meum quæri. promisi me peregre una iturum: sed iter infestari latrociniis nuntiatur. In rem præsentem venturus sui: sed æger filius, sed puerpera uxor tenet. Omnia esse debent eadem que fuerint cum promitterem, ut promittentis fidem teneas. Omnia intellige pro actus ejus de quo quæritur natura, ut jam modo exposuimus.

28 · Ex signis aliis, ut ubi partes scripti inter se committuntur:

pr.Diximus alia quoque esse posse signa voluntatis quæ ostendant casum eximendum. Inter ea signa nihil validius est quam verba alio loco posita, non ubi directe pugnant, quæ est αὐτινομία, cujus supra meminimus, sed cum velut insperato ex ipso rerum eventu inter se committuntur, quam Rhetores Græci vocant, ἢ ἐκ πειςάσεως μάχζω.

29 · Quatumregula observanda sint.

pr.In hac disceptatione utra pars scripti cum ex casu fit collisio prævalere debeat, regulas quasdam ex antiquis auctoribus Cicero posuit, quæ ut spernendæ neutiquam sunt, ita mihi non suo ordine videntur collocatæ. Nos eas hunc in modum digeremus. Vt quod permittit cedat ei quod jubet: quia qui permittit aliquid ita permittere videtur, nisi aliud quid obstet, quam de quo ibi agitur: ideoque, ut ait Scriptor ad Herennium, plus valet sanctio permissione. Vt quod faciendum est certo tempore ei præferatur, quod quovis tempore fieri potest: unde sequitur ut plerumque pactio vetans vincat jubentem, quia pactio vetans obligat ad quodvis tempus, jubens non item, nisi aut tempus fit expressum, aut jussio tacitam prohibitionem contineat. Inter eas pactiones quæ supradictis qualitatibus pares sunt, ut præferatur quod magis est peculiare, & ad rem propius accedit: nam solent specialia efficaciora esse generalibus. & in prohibitionibus, ut quæ pœnam adjunctam habet ei quæ pœna vacat, & quæ majorem pœnam minatur ei quæ minorem, præferatur. Tum vero ut fuperet quod causas habet, aut magis honestas, aut magis utiles. Extremo loco, ut quod postremo dictum est vincat. Illud ex superioribus hîc repetendum est, pactorum juratorum eam esse vim, ut intelligi debeant secundum receptissimam proprietatem, & ut omnes restrictiones tacitas, & ex natura rei non omnino necessarias, quam maxime repudient. Quare & si juratum pactum cum non jurato pugnet certo eventu, præferendum erit cui adest jurisjurandi religio.

30 · Scripturam in dubio ad contractus validitatem non requiri.

pr.Solet & hoc quæri, an in dubio contractus perfectus censeri debeat antequam scriptura confecta fit, & tradita. Nam id Murena causabatur adversus ea quæ inter Syllam & Mithridatem convenerant. Mihi apertum videtur, ni aliud convenerit, credendum, scripturam adhiberi, ut monumentum contractus, non ut substantiæ ejus partem. Alioqui exprimi id solet, ut in induciis Livius cum Nabide: Ex qua die descripte conditiones edite Nabidi forent.

31 · Regum contractus interpretationem ex jure Romano non sumere.

pr.Illud vero non admittam quod quibusdam placuit, contractus regum & populorum quantum fieri potest interpretandos ex jure Romano: nisi appareat inter quosdam populos jus illud civile in his quæ juris sunt gentium, etiam pro jure gentium receptum esse: quod temere præsumendum non est.

32 · Verba conditionem acceptantis an offerentis magis spectanda per diftinEtionem explicatur.

pr.De eo vero quod Plutarchus in symposiacis movet, conditionem offerentis, an accipientis verba attendi magis de - beant, ita videtur, cum accipiens hîc fit qui promittit, ejus verba formam dare negotio, si absoluta & in se perfecta sint. Nam si per affirmationem respiciant verba offerentis, tunc ea ipsa ex natura vocum relativarum repetita in promissione videbuntur. Antequam vero accepta fit conditio, ne eum quidem teneri qui obtulit, certum est. nullum enim adhuc jus quæsitum est, ut ex his quæ de promissione supra diximus apparet. Et hæc oblatio conditionis minus est promissione. CAPVT