Grotius 2.17De damno per injuriam dato, & obligatione quæ inde oritur.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Culpam obligare ad restitutione damni.
pr.SVpra diximus ejus quod nobis debetur fontes esse tres, pactionem, maleficium, legem. De pactionibus satis tractatum. Veniamus ad id quod ex maleficio naturaliter debetur. Maleficium hîc appellamus culpam omnem, sive in faciendo, sive in non faciendo, pugnantem cum eo quod aut homines communiter, aut pro ratione certæ qualitatis facere debent. Ex tali culpa obligatio naturaliter oritur si damnum datum est, nempe ut id resarciatur.
2 · Damnum intelligi quod pugnat cum jure stricte dicto.
pr.Damnum forte à demendo dictum, est τὸ ἔλαθον, cum quis minus habet suo, sive illud suum ipsi competit ex mera natura, sive accedente facto humano, puta dominio, aut pacto, sive ex lege. Natura homini suum est vita, non quidem ad perdendum, sed ad custodiendum, corpus, membra, fama, honor, actiones propriæ. Dominio & pactis quomodo suum quid cuique fit, superior tractatio docuit, tum quoad res, tum quoad jus jus in actiones alienas. Simili modo ex lege jus suum cuique oritur, quia idem, aut plus lex potest, quam in se ac sua singuli. Sic pupillus jus habet exactam quandam diligentiam exigendi à tutore, respublica à magistratu, nec respublica tantum, sed & cives singuli quoties lex id expresse, aut per sufficientem consequentiam significat. At ex sola aptitudine, quod jus minus proprie dicitur, & ab affignatrice justitia spectatur, non oritur verum dominium, ac proinde resti tutionis obligatio: quia non id alicui suum est, ad quod aptus est: πλεονεκτεῖ ἐδὲν, ait Aristoteles, ὁ ἐ βοηθήσας χρήμασι δι ' αὐελάθερίαν. Contra proprie dictam justitiam nihil committit, qui pecunia sua alteri non succurrit pre tenacitate. Cicero pro Cn. Plancio: Est hæc conditio libe rorum, populorum, posse suffragiis veldare vel detrahere quod velit cuique. & tamen mox subdit accidere ut populus faciat, quod velit, non quod debeat, voce debendi sumta in laxiore fignificatu,
3 · Accurate distinguendam aptitudinem à jure stricte dicto ubi concurrunt.
pr.Sed cavendum hîc ne confundantur quæ diversi generis sunt. Nam cui magistratus collatio mandata est, is reipublicæ tenetur ad eligendum eum qui dignus fit, & ad hoc exigendum respublica jus habet proprium, quare si ex indigni electione damnum fecerit respublica, ille resarcire tenebitur. Sic etiam civis aliquis non indignus, etsi jus proprium ad officium aliquod non ha - beat, habet tamen verum jus petendi juxta alios: in quo jure si per vim aut dolum impediatur, jam non totius rei expetitæ, sed incerti illius damni æstimationem exigere poterit. Simile erit in eo cui ne quid legaret testator, vi, vel dolo fuit impeditus. nam capacitas legati jus quoddam est, cui id est consequens, ut liberta - tem testatoris in eo impedire injuria fit.
4 · Damnum & ad fructus pertinere.
pr.Minus autem quis habere ac proinde damnum fecisse intelligetur, non in re tantum, sed & in fructibus qui proprie rei fruEtus sunt, sive illi percepti sunt, sive non, si tamen ipse eos percepturus fuerat, deductis impensis quibus res melior facta est, aut quæ ad fructus percipiendos fuerunt necessariæ, ex regula quæ nos vetat locupletiores fieri cum aliena jactura.
5 · v. Ad lucrum cessans quomodo?
pr.Sed & spes lucri ex nostro æstimabitur, non ut illud ipsum, sed secundum propinquitatem ad actum, ut in semente spes messis.
6 · Damnum dare facientes primario:
pr.Tenentur autem præter ipsum qui per se, & ἀμέσως damnum dat, alii quoque faciendo, aut non faciendo: Faciendo alii primario, alii secundario: Primario qui jubet, qui consensum requisitum adhibet, qui adjuvat, qui receptum præstat, aut qui alio modo in ipso crimine participat.
7 · Et secundario:
pr.Secundario, qui consilium dat, laudat, affentatur. Quid enim interest inter fuaforem facti & probatorem? ait Cicero Philippica secunda.
8 · Item non facientes quod debent: primario,
pr.Non faciendo item primario aut secundario: primario, qui cum ex jure proprie dicto debeat vetare præcepto, aut opem ferre ei cui fit injuria, id non facit. Is Chaldão Paraphraftæ Levit. xx, 5 סעד obfirmator dicitur.
9 · Et secundario.
pr.Secundario, qui aut non diffuadet cum debeat, aut faEtum reticet quod notum facere debebat. Illud autem debere in his omnibus referimus ad jus proprium quod justitia expletrix respicit, sive illud ex lege, sive ex qualitate exoritur. nam si debeat ex caritatis norma, peccabit quidem omittendo, non tamen ad reparationem tenebitur, cujus origo est jus aliquod proprium, ut ante diximus.
10 · Qualis efficacia circa actum ad hoc requiratur.
pr.Sciendum quoque hos omnes quos diximus ita teneri si vere causa fuerint damni, id est momentum attulerint, aut ad totum damnum, aut ad partem damni. Nam sæpe accidit in agentibus vel negligentibus secundarii ordinis, interdum etiam in quibusdam qui sunt ordinis primarii, ut etiam fine eorum actu aut negleEtu is qui damnum dedit certus fuerit id ipsum dare: quo casu illi quos dixi non tenebuntur. Quod tamen non ita intelligendum est, ut si alii defuturi non fuerint, puta qui fuaderent, aut juvarent, non teneantur qui suaserint, aut juverint, si absque ope consilio qui dedit damnum daturus id non fuisset. Nam & illi alii si fuafiffent aut adjuvissent tenerentur.
11 · Quo ordine teneantur.
pr.Tenentur autem primo loco ii qui imperio aut alio modo aliquem impulerunt ad factum: his deficientibus patrator facinoris: & post eum cæteri: in solidum singuli qui ad actum causam dederunt, si totus actus ab ipsis quanquam non solis processit.
12 · Obligationem extendi etiam ad damnum consequens.
pr.Qui vero de actu tenetur, simul tenetur de his quæ illum ex actus vi sunt consecuta. In Senecæ controversia quadam hoc tractatur in specie platani incensæ ex qua domus arferat, ubi hanc ponit sententiam. Etiamsi partem damni dare noluisti, in totum quasi prudens dederis tenendus es. ex toto enim noluisse debet qui imprudentia defenditur. Ariarathes Cappadocum rex eo quod Melani amni exitum per lasciviam obftruxerat, cum ejus perrumpentis impetu elatus Euphrates rapta parte Cappadocum terræ magna & Galatis & Phrygibus damna intulisset, permisso Romanis judicio, talentis trecentis dispendium farcivit.
13 · Exemplum in homicida:
pr.Exemplo hæc sint. Homicida injustus tenetur solvere impensas si quæ factæ sunt in medicos, & iis quos occisus alere ex officio solebat, puta parentibus, uxoribus, liberis dare tantum quantum illa spes alimentorum, ratione habita ætatis occisi, valebat: sicuti Hercules legitur Iphiti à se occisi liberis mulctam pependifse quo facilius expiaretur. Michael Ephefius ad quintum Nicomachiorum Ariftotelis. ἀλλὰ κι ὁ φονώθεις ἔλαβε τρόπον τινά. ὃ γὸ ἡ γινὴ ἢ οἱ παῖδες ἢ οἱ συγγενεῖς ὁ φονωθέντα ἔλαβον τρόπον τινὰ ἐκείνῳ δεδο). Sed & qui occisus est accipit aliquo modo. Que enim uxor ejus I liberi & cognati accipiunt ipse quodammodo accipit. Loquimur de homicida injusto, id est qui non habuit jus id faciendi unde mors sequitur. quare si quis jus habuerit, sed in caritatem peccaverit, ut qui fugere noluit, non tenebitur. Vitæ autem in libero homine æstimatio non fit. secus in servo qui vendi potuit.
14 · In eo qui aliter vim intulit:
pr.Qui mutilavit similiter tenebitur ad impensas & ad æstimationem ejus quod jam qui mutilatus est minus poterit lucrari. Sed sicut ibi vitæ, ita & hîc cicatricis in libero homine æstimatio non fit. de conjectione in carcerem idem dicendum.
15 · In adultero & ftupratore:
pr.Sic adulter & adultera tenentur non tantum indemnem præstare maritum ab alenda prole, sed & legitimis liberis rependere siquod damnum patiuntur ex concursu ita susceptæ sobolis ad hereditatem. Qui virginem imminuit vi, aut fraude, tenetur ei rependere quanti minoris ipsi valet spes nuptiarum: imo & ducere tenetur si ea promissione corporis usuram impetraverit.
16 · In fure, raptore, & aliis:
pr.Fur & raptor tenentur rem subtractam reddere cum suo incremento naturali, & cum sequente damno aut cessante lucro: & si res perierit, æstimationem non summam, non infimam, sed mediam. In hac classe ponendi & illi qui legitima vectigalia frau - dant. Similiter tenentur qui judicio injusto, accusatione injusta, testimonio injusto damnum dederunt.
17 · Qui causam promißioni dedit per dolum aut metum injustum:
pr.Sed & qui contractui aut promissioni causam dedit dolo, vi aut metu injusto, tenetur eum quicum actum est in integrum restituere, quia ille jus habuit, tum ne deciperetur, tum ne cogeretur; illud ex natura contractus, hoc ex naturali etiam libertate. His annumerandi sunt qui id quod ex officio facere tenebantur facere noluerunt nisi pecunia accepta.
18 · Quid si metu justo naturaliter?
pr.At qui causam dedit cur vim pati, aut metu cogi debeat habet quod sibi imputet. nam involuntarium ex voluntario ortum habens moraliter pro voluntario habetur.
19 · Quid de metu quem jus gentium pro justo habet?
pr.At gentium consensu sicut introductum est, ut bella omnia summæ potestatis auctoritate utrinque gesta & indicta pro justis habeantur, quoad effectus externos, qua de re infra dicemus, ita & hoc ut talis belli metus hactenus pro justo habeatur, ne quod ita obtentum est repeti possit. Atque hoc sensu admitti potest distinctio Ciceronis, inter hostem, quicum multa jura habemus, ut ait, communia, ex gentium consensu scilicet, & piratas ac latrones. Nam hi si quid metu expresserunt repeti potest nisi jusjurandum intercesserit: quod illi, non item. Quare quod Polybio videtur justam fuisse Carthaginienfibus causam belli Punici secundi, quod Romani ab ipsis mercenariorum seditione occupatis bello denuntiato Sardiniam infulam & pecuniam expreffiffent, habet naturalis æquitatis aliquam speciem, sed à jure gentium abit, ut alibi explicabitur.
20 · Potestates civiles quatenus teneantur ex damno per subditos dato: ubi questio de pradis in mari actis in socios con. tra imperium publicum.
pr.Ex neglectu tenentur reges ac magistratus qui ad inhibenda latrocinia & piraticam non adhibent ea quæ possunt ac debent remedia: quo nomine damnati olim ab Amphictyonibus Scyrii. Quæsitum memini ex facto, cum patriæ nostræ rectores potestatem prædarum in mari ex hoste agendarum per codicillos plurimis dedissent, & eorum nonnulli res amicorum rapuissent, defertaque patria mari vagarentur, ac ne revocati quidem redirent, an rectores eo nomine tenerentur, aut quod malorum hominum usi essent opera, aut quod cautionem non exegiffent. Dixi eos in nihil amplius teneri quam ut noxios, si reperiri possent, punirent aut dederent: præterea in bona raptorum jus reddi curarent, Nam ipsos injustæ prædationis causam non fuisse, nec quicquam de ea participasse: prohibuisse etiam legibus ne amicis noceretur: cautionem ut exigerent nullo jure fuisse obligatos, cum possent, etiam fine codicillis, omnibus subditis hostem spoliandi potestatem facere, quod & factum olim esset: neque talem permissionem causam esse cur damnum datum esset sociis, cum possent privati etiam fine permissu tali naves armare & in mare progredi. Mali vero an futuri illi essent provideri non potuisse: neque vero vitari posse quominus & malorum opera utamur, alioqui nullum colligi posse exercitum. Neque vero si quid milites, aut terrestres, aut nautici contra imperium amicis nocuiffent, reges teneri, quod Galliæ & Angliæ testimoniis probatum, Vt vero fine culpa sua ex ministrorum facto.quiſquam teneatur, non esse juris gentium, ex quo dijudicanda esset hæc controversia, sed juris civilis, nec generalis, sed adversus nautas & alios quosdam ex rationibus peculiaribus introductum. Atque in eam partem à supremi auditorii judicibus contra Pomeranos quosdam pronuntiatum est, idque ad exemplum rerum in causa non dispari ante duo secula ju dicatarum.
21 · Naturaliter ex animalis sui, aut navis fue facto fine culpa neminem teneri.
pr.Illud quoque notandum est, ut mancipium aut animal quod damnum, aut pauperiem fecit noxæ dedatur, itidem ex jure civili esse. nam dominus, qui in culpa non est, natura ad nihil tenetur. ut nec is cujus navis fine ipsius culpa navi alterius damnum dedit; quanquam multorum populorum legibus, ut & nostra, damnum tale dividi solet ob culpæ probandæ difficultatem.
22 · Damnum dari, & adversus famam & honore, & quomodo reparetur
pr.Sed damnum, ut diximus, etiam adversus honorem & famam datur, puta verberibus, contumeliis, maledictis, calumniis, irrifu, aliisque similibus modis. In quibus non minus quam in furto atque aliis criminibus vitiofitas actus ab effectu discernenda est. nam illi pæna respondet, huic damni reparatio quæ fit culpæ confessione, exhibitione honoris, testimonio innocentiæ, & per ea quæ his similia sunt: quanquam & pecunia tale damnum rependi poterit, si læsus velit, quia pecunia communis est rerum utilium mensura.