IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.18De legationum jure.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Obligationes quasdam ex jure gentium nasci, ut jus legationum.

pr.HActenus ea memoravimus quæ ex jure naturæ debentur nobis, paucis duntaxat additis de gentium jure voluntario, quatenus ab eo aliquid erat juri naturæ superadditum. Restat veniamus ad obligationes quas ipsum per se jus illud gentium, quod voluntarium dicimus, induxit. quo in genere præcipuum est caput de jure legationum. Passim enim legimus sacra legationum, sanctimoniam legatorum, jus gentium illis debitum, jus divinum humanumque: sanctum inter gentes jus legationum, federa sanEta gentibus, fedus humanum: sancta corpora legatorum: Papinio, Sanctum populis per secula nomen. Cicero de Harufpicum responsis: Sic enim sentio jus legatorum cum hominum presidio munitum, tum etiam divino jure esse vallatum. Itaque hoc violare non injustum tantum esse sed & impium omnium confessione ait Philippus in epistola ad Athenienses.

2 · Inter quos locum habeat.

pr.Sed primum sciendum est, qualecunque est hoc jus gentium de quo videbimus, ad eos legatos pertinere quos mittunt qui summi imperii sunt compotes inter se. nam qui extra hos legati sunt provinciales, municipales atque alii, non jure gentium, quod inter gentes est diversas, sed jure civili reguntur. Legatus apud Livium publicum se nuntium populi Romani vocat. Apud eundem Livium alibi Senatus Romanus jus legationis externo, non civi comparatum ait: & Cicero ut ostendat non esse legatos mittendos ad Antonium: Non enim, inquit, cum Annibale res est boste reipublica, sed cum cive. Qui autem externi habendi sint ita clare exposuit Virgilius, ut nemo Iurisconsultorum possit clarius. Omnem equidem sceptris terram que libera nostris Dißidet, externam reor. Qui ergo impari junguntur federe, cum sui juris esse non desinant, jus habebunt legationis: imo & hi qui ex parte subditi sunt, ex parte non sunt, pro ea parte qua non sunt subditi. At reges qui bello solenni victi regnoque exuti sunt cum aliis regni bonis & jus legandi perdiderunt. Ideo Persei à se victi caduceatores retinuit P. Æmilius. In bellis vero civilibus necessitas interdum locum huic juri facit, extra regulam, puta cum ita divisus est populus in partes quasi æquales, ut dubium fit ab utra parte stet jus imperii; aut cum jure admodum controverso de regni successione duo decertant. nam hoc eventu gens una pro tempore quasi duæ gentes habetur. ita Flavianos accusat Tacitus quod sacrum etiam inter exteras gentes legatorum jus in Vitellianis civili rabie temerafsent. Piratæ & latrones qui civitatem non faciunt jure gentium niti non possunt. Tiberius cum ad eum Tacfarinas legatos misisset indoluit quod desertor & prædo hostium more ageret: quæ verba sunt Taciti. Sed interdum tales qui sunt, jus legationis nanciscuntur fide data, ut olim fugitivi in saltu Pirenæo.

3 · An semper admittenda legatio.

pr.Duo autem sunt de legatis quæ ad jus gentium referri passim videmus; prius ut admittantur, deinde ne violentur. De priorelocus est Livii ubi Hanno Senator Carthaginienfis in Annibalem sic invehitur: Legatos ab sociis & pro sociis venientes bonus imperator noster in castra non admisit: jus gentium sustulit. Quod tamen non ita crude intelligendum est: non enim omnes admitti præcipit gentium jus: sed vetat fine causa rejici. Causa esse potest ex eo qui mittit, ex eo qui mittitur, ex eo ob quod mittitur. Melesippus Lacedæmoniorum legatus auctore Pericle dimissus est extra fines agri Attici, quod ab hoste armato veniret. Sic Senatus Romanus negavit se Carthaginienfium legationem admittere posse quorum exercitus esset in Italia. Persei adversus Romanos bellum molientis legatos non admiserunt Achæi. Sic Totilæ sæpe perfidi legationem rejecit Iustinianus, & Gothi qui Vrbini erant Belifariil oratores. Cynethenfium quoque ut gentis sceleratæ legatos undique pulfos narrat Polybius. Secundi exemplum est in Theodoro qui a vocabatur, quem à Ptolemæo ad se missum audire Lysimachus noluit: idemque aliis evenit peculiaris odii causa. Tertium quod diximus locum habet ubi causa mittendi, aut suspecta est, ut Rhabsacis Assyrii legatio ad populum concitandum merito suspecta erat Ezechiæ, aut non ex dignitate aut tempori - bus conveniens. Sic Ætolis denuntiarunt Romani, ne quam legationem mitterent nisi permissu Imperatoris: Perfeo ne Romam mitteret, sed ad Licinium: & Iugurthæ legatis edictum intra decem dies Italia excederent ni regnum & regem deditum venissent. Optimo autem jure rejici possunt quæ nunc in usu sunt legationes assiduæ, quibus quam non fit opus docet mos antiquus cui illæ ignoratæ.

4 · Adversus legatos periculosa molientes defensionem licitam, non exactionem pæna.

pr.De non violandis legatis difficilior est quæstio, & varie à claris hujus sæculi ingeniis tractata. Videndum autem habemus de legatorum personis, deinde de comitibus eorum ae bonis. De personis alii ita sentiunt, jure gentium vim duntaxat injustam à legatorum corporibus arceri: Censent enim privilegia ex jure mmuni interpretanda. Alii non omnibus de causis putant legato vim inferri posse, sed ita demum si jus gentiumab eo læsum fit, quod satis late patet: nam in jure gentium jus naturæ includitur, ita ut ex omnibus delictis puniri jam legatus possit, nisi quæ ex mero jure civili oriuntur. Reftringunt hoc alii ad ea quæ contra statum reipublicæ, aut dignitatem ejus ad quem legatus mittitur sunt: quod ipsum sunt qui periculosum putant, & querelas exponendas ei qui misit ejusque arbitrio permittendum legatum. Sunt & qui putant consulendos reges aut gentes quarum nihil interest: quod prudentiæ esse potest, juris non potest. Rationes quas pro se quisque asserunt nihil definite concludunt: quia jus hoc non ut jus naturale ex certis rationibus certo oritur, sed ex voluntate gentium modum accipit. Potuerunt autem gentes, aut omnino cavere legatis, aut cum certis exceptionibus. nam & hinc utilitas stat pœnæ in gravia delinquentes, & inde utilitas legationum, quarum mittendarum facilitas securitate quanta potest esse maxima optime promovetur. Spectandum ergo quousque gentes consenserint: quod ex solis exemplis evinci non potest. Exstant enim satis multa in partem utramque. Recurrendum igitur tum ad sapientum judicia, tum ad conjecturas. Iudicia duo habeo maxime illustria; Livii alterum, alterum Sallustii. Livii hoc est de legatis Tarquinii qui proditionem concitaverant Romæ: Quanquam visi sunt commisisse ut hostium loco essent, jus tamen gentium valuit. Videmushîc etiam ad eos qui hostilia patrant jus gentium extendi. Sallustii dictum ad comites legationis, de quibus mox dicemus, non ad legatos ipsos pertinet: sed recte à majori, id est minus credibili ad minus, id est magis credibile procedet argumentatio. Is ita ait: Fit reus magis ex equo bonoque quam ex jure gentium Bomilcar comes ejus qui Romam fide publica venerat. Bonum & æquum, id est merum naturæ jus patitur pænas exigi ubi reperitur qui deliquit: at jus gentium legatos, & qui his similes fide publica veniunt excipit. Quare ut rei fiant legati contra jus est gentium, quo vetari multa solent quæ jus naturæ permittit. Conjectura quoque hinc stat. Verius enim est privilegia ita intelligenda, ut aliquid tribuant ultra jus commune. Quod si legati ab injusta tantum vi tuti essent, nihil in eo magni esset, nihil præcipui. Adde quod securitas legatorum utilitati quæ ex pæna est præponderat. Nam pæna haberi potest per eum qui legatum misit volentem: & si nolit ab ipso exigi bello, tanquam criminis approbatore. Objiciunt aliqui satius unum plecti quam bello multos involvi. atqui si is qui legatum misit faEtum ejus probet, legati pæna bello nos non eximet. Parte vero altera valde in lubrico locatur salus legatorum, si actuum suorum rationem alii reddere debeant quam à quo mittantur. Nam cum plerumque diversa, sæpe & adversa sint consilia eorum qui mittunt legatos, & qui accipiunt, vix est ut non semper aliquid in legatum dici possit quod criminis accipiat speciem. Et quanquam quædam sunt ita manifesta, ut dubitationem non habeant, sufficit tamen ad æquitatem & utilitatem legis universalis periculum universale. Quare omnino ita censeo, placuisse gentibus ut communis mos qui quemvis in alieng territorio existentem ejus loci territorio subjicit, exceptionem pateretur in legatis, ut qui sicut fictione quadam habentur pro personis mittentium (Senatus faciem secum attulerat, auctoritatem reipublice, ait de legato quodam M. Tullius) ita etiam fictione simili constituerentur quasi extra territorium. unde & civili jure populi apud quem vivunt non tenentur. Quare si tale fit delictum quod contemni posse videatur, aut diffimulandum erit, aut è finibus jubendus excedere legatus. quod Polybius ei factum narrat qui Romæ obsidibus fugiendi causam præbuerat. Vnde obiter datur intelligi quod alio tempore legatus Tarentinorum qui idem deliquerat virgis cæsus est, id eo evenisse quod Tarentini victi sub Romanis esse cœpissent. Si crimen sit atrocius & ad publicum malum spectans, mittendus erit legatus ad eum qui misit cum postulato, ut eum puniat aut dedat, quomodo Gallos postulasse legimus, ut sibi dederentur Fabii. Sed, quod supra diximus aliquoties, humana jura omnia ita esse comparata, ut non obligent in summa necessitate, id de hoc quoque præcepto sanctimoniæ legatorum obtinebit. Verum is apex necessitatis non est in fumtione pœnæ, quam & aliis in casibus tolli jure gentium infra apparebit, cum de solennis belli effectibus agemus: multo minus in loco, tempore ac modo fumendæ pœnæ, sed in præcautione gravis mali, præsertim publici. Quare ut obviam eatur imminenti periculo, si alia nulla est ratio idonea, & retineri & interrogari legati poterunt. Ita consules Romani Tarquinii legatos deprehenderunt, literarum in primis habita cura, ut Livius loquitur, ne interciderent. Quod fivim armatam intentet legatus, sane occidi poterit, non per modum pœnæ, sed per modum naturalis defensionis. Sic Fabios quos violatores juris humani Livius vocat, Galli occidere potuerunt. Itaque apud Euripidem Heraclidis Demophon fecialem ab Eurystheo missum & vi supplices abripere conantem, vi prohibuit, & cum ille diceret, Tun ' fecialem cedere huc missum audeas? respondet, Ni fecialis dexteram à vi temperet. Huic feciali nomen fuisse Copreo, & quia vi ageret, à populo Atheniensi interfectum narrat Philoftratus vita Herodis. Distinctione non dissimili solvit Cicero quæsitum illud, an patrem patriæ proditorem filius accusare debeat. Vult enim debere ad avertendum periculum imminens, non autem vitato jam periculo in facti pœnam.

5 · v. Legationis jure non teneri eum ad quem legatus missus non est.

pr.Ea vero quam dixi lex de vi legatis non inferenda intelligenda est eum obligare ad quem missa est legatio, atque ita demum si si admisit, quasi scilicet ab eo tempore tacita pactio intercesserit. Cæterum denuntiari & potest & solet ne mittantur legati; alioqui pro hostibus fore: ut Ætolis à Romanis est denuntiatum, & olim à Romanis Vejentibus edictum ni facefferent urbe, daturos quod Lars Tolumnius dedisset: & Romanis à Samnitibus, fiquod adiiffent in Samnio concilium haud inviolatos abituros. Non pertinet ergo hæc lex ad eos per quorum fines non accepta venia transeunt legati. nam siquidem ad hostes eorum eunt, aut ab hostibus veniunt, aut alioqui hostilia moliuntur, interfici etiam poterunt, quod Athenienses fecerunt legatis inter Persas & Spartanos, Illyrii legatis inter Effios & Romanos: multoque magis vinciri quod constituit Xenophon in quosdam, Alexander in eos qui Thebis & Lacedæmone ad Darium missi erant, Romani in legatos Philippi ad Annibalem, & Latini in legatos Volfcorum. Tale si nihil fit & male tractentur legati, non illud jus gentium de quo agimus, sed amicitia & dignitas, aut ejus qui misit, aut ejus ad quem eunt, violata censebitur. Iustinus de Philippo posteriore Macedonum rege: Legatum deinde ad Annibalem jungende societatis gratia cum epistolis mittit: qui comprehensus & ad Senatum (Romanum) perductus, incolumis dimissus est, non in honorem regis, sed ne, dubius adhuc, indubitatus hostis redderetur.

6 · Hostem ad quem missus est legatus teneri:

pr.Cæterum admissa legatio etiam apud hostes, tanto magis apud inimicos, præsidium habet juris gentium. Caduceatoribus in bello pacem esse dixit Diodorus Siculus. Lacedæmonii qui Perfarum feciales interfecerant, eo dicuntur συγχέαι τὰ πάντων αὐθρώτσων νόμιμα, confudisse omnium hominum jura. Si quis legatum hostium pulsasset, contra jus gentłumid commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati, inquit Pomponius. Et Tacitus hoc jus de quo agimus vocat, hostium & jus & sacra legationis & fas gentium. Cicero prima Verrina: Nonne legati inter hostes incolumes esse debent? Seneca de ira: Violavit legationes rupto gentium jure. Livio cædes ruptura jus gentium, scelus, causa nefanda, cædes impia dicitur, in historia legatorum quos Fidenates occiderunt. Et alibi: Legatis in periculum adductis: ne belli quidem jurarelicta erant. Curtius: Caduceatores qui ad pacem eos compellerent, misit, quos Tyrii contra jus gentium occisos precipitaverunt in altum. Merito sane: nam & in bello plurima incidunt negotia quæ nisi per legatos transigi non possunt, & ipsa pax vix est ut aliter coeat.

7 · Nec opponi posse jus talionis:

pr.Solet & illud quæri, an jure talionis interfici, aut male tratari legatus possit ab eo veniens qui tale quid patraverit. Et sunt quidem ultionis talis exempla in historiis satis multa. sed nimirum historiæ non tantum quæ juste, sed & quæ inique, iracunde, impotenter facta sunt memorant. Ius gentium non tantum mittentis cavet dignitati, sed & ejus qui mittitur securitati. quare cum hoc quoque tacite contrahitur. Huic ergo fit injuria, etiam si ei qui misit nulla fiat. Non igitur magnanime tantum, sed & ex jure gentium Scipio, qui postquam legati Romanorum à Carthaginienfibus male essent habiti, ductis ad se Carthaginienfium lega-App.de tis, & quid fieri deberet interrogatus, respondit nihil tale quale factum esset à Carthaginienfibus. Addit Livius dixisse eum, nihil se facturum institutis populi Romani indignum. Valerius Maximus Consulibus Romanis in facto simili, sed antiquiore hanc tribuit vocem: Isto te metu, Hanno, fides civitatis nostre liberat. Nam tunc quoque Cornelio Asinæ contra jus legationis injectæ à Pxnis catenæ fuerant.

8 · Ius hoc & ad comites legatorum porrigi: si legati voluerint:

pr.Comites quoque & vasa legatorum sui generis sanctimoniam habent. unde in antiquo fecialium carmine erat: Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium? vasa comitesque meos? Et lege Iulia de vi publica teneri pronuntiantur non modo qui lega - tos, sed & qui comites eorum injuria affecerunt. Sed hæc sancta sunt accessorie, & proinde quatenus legato videtur. Itaque si quid comites gravius deliquerint, postulari à legato poterit ut eos dedat. Vi enim abstrahendi non sunt: quod cum factum esset ab Achæis in Lacedæmonios quosdam qui cum legatis Romanis erant, vociferati sunt Romani jus gentium lædi. quo referri etiam potest Sallustii judicium de Bomilcare quo supra usi sumus. Quod si dedere eos nolit legatus, eadem scilicet facienda erunt quæ modo de legato diximus. Ipse autem legatus an jurisdictionem habeat in familiam suam, & an jus asyli in domo sua pro quibusvis eo confugientibus, ex concessione pendet ejus apud quem agit. Istud enim juris gentium non est.

9 · Et ad bona mobilia.

pr.Bona quoque legati mobilia, & quæ proinde habentur personæ accessio, pignoris causa, aut ad solutionem debiti capi non posse, nec per judiciorum ordinem, nec, quod quidam volunt, manuregia, verius est. nam omnis coactio abesse à legato debet, tanı quæ res ei necessarias quam quæ personam tangit, quo plena ei fit securitas. Si quid ergo debiti contraxit, &, ut fit, res soli eo loco nullas possideat, ipse compellandus erit amice, & si detreEtet, is qui misit, ita ut ad postremum ufurpentur ea quæ adversus debitores extra territorium positos usurpari solent.

10 · Exempla obligationis fine cogendi jure.

pr.Nec metuendum est quod quidam putant, ne si id juris fit nemo inveniatur qui cum legato contrahere velit. Nam & regibus qui cogi nequeunt non desunt creditores, & apud quosdam populos moris fuisse docet Nicolaus Damascenus, ut de contractibus qui in creditum iissent jus nullum redderetur, non magis scilicet quam adversus ingratos: ita ut cogerentur homines, aut pariter implere contractum, aut contenti esse nuda fide debitoris. Et optat hunc rerum statum Seneca: Vtinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum à volentibus acciperent: utinam nulla stipulatio emtorem venditori obligaret: nec pacta conventaque impreßis signis custodirentur. Fides potius illa servaret, & equum colens animus. Persis quoque Appianus ait difplicuisse το κιχρᾶπαι ὡς ἀπάτηλόν τε κὰ φιλοψαδες, pecuniam creditam sumere, ut que res fraudibus I mendaciis efsset obnoxia. De Indis idem narrat Ælianus: cui consentit Strabo his verbis. κὶ προσέχον ὅτῳ πις βτέον κὶ μὴ δικῶν πληρουῶ τιῶ πόλιν. Iudicia non esse nisi de cede & injuria: quia homo prestare non poßit, ne in ea incidat: At contraEtus in cujusque esse potestate: ideo ferendum si quis fidem violet: & ante videndum cui quisque credat non autem litibus implendam civitatem. A Charonda quoque constitutum fuit nequis actionem haberet qui de pretio habuisset fidem: quod & Platoni placuit. Notatum & Aristoteli: παρ᾽ ἐνίοις ἢ τούτων οὐκ εἰσὶ δίκαι, ἀλλ᾽ οἴοντη δεῖν σέργὸν κατὰ πίςιν σιωαλλάξαντας, apud quosdam de his rebus judicia non sunt; existimant enim homines contentos esse debere fide quam sunt secuti: Et alibi: ἐνιαχᾶ τ᾽ εἰσὶν τον καθάπερ ἐκοινώνησεν. Est ubileges de credito jus reddi vetant, quasi privatim tantum cum eo agendum fit cum quo quis contraxit, & cujus fidem secutus est. Quæ contra hanc sententiam adferuntur ex jure Romano, non ad nostros legatos, sed ad provinciales aut municipales pertinent. XI: Bellorum quæ ob male habitos legatos suscepta sunt plenæ sunt profanæ historiæ. Exstat & in sacris libris memoria belli quod eo nomine David gessit adversus Ammonitas. Nec aliam causam justiorem existimat Cicero adversus Mithridatem.