IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber I

Grotius 1.3Belli partitio in publicum & privatum. Summi imperii explicatio.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Belli divisio in publicum & privatum.

pr.BElli prima maximeque necessaria partitio hæc est, quod bellum aliud est privatum, aliud publicum, aliud mixtum. Publicum bellum est quod auctore eo geritur qui jurisdictionem habet; privatum, quod aliter; mixtum, quod una ex parte est publicum, ex altera privatum. Sed de privato, quod antiquius, primum videamus. Bellum aliquod privatum licite geri, quantum jus naturæ attinet, satis apparere arbitror ex iis quæ supra diximus, cum ofstensum est ut quis injuriam etiam vi à se arceat, juri naturali non repugnare. Sed forte putet aliquis id saltem post constituta judicia publica non licere: quanquam enim judicia publica non à natura, sed à facto sunt humano, cum tamen multo fit honestius & ad quietem hominum conducibilius, ab eo cujus nihil intersit rem cognosci quam homines singulos nimium sæpe amantes sui, quod jus putant id manu exsequi, tam laudabili instituto obsequendum ipsa dictat æquitas & ratio naturalis. Paulus I. C. Non est singulis concedendum quod per magistratum publice poßit fieri, ne occasio fit majoris tumultus faciendi. Hinc est, inquit Rex Theodo - ricus, quod legum reperta est sacra reverentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu. quid enim à bellica confusione pax tranquilla distat, si per vim litigia terminantur? Et vim vocant leges, quoties quis id quod de - beri sibi putat, non per judicem reposcit.

2 · Non omne bellum privatum post judicia constituta illicitum esse jure natura -

pr.Certe quin restricta multum fit ea quæ ante judicia constituta fuerat licentia, dubitari non potest. Est tamen ubi locum nunc quoque habeat, nimirum ubi cessat judicium: nam lex vetans fine judicio suum consequi, intelligi commode debet ubi copia est judicii. Cessat autem judicium momentanee, aut continue. Momentanee cessat, ubi expectari judex non potest fine certo periculo aut damno. Continue vero, aut jure, aut facto. Iure, si quis versetur in locis non occupatis, ut mari, solitudine, insulis vacuis, & si qua alia sunt loca in quibus nulla est civitas: facto, si subditi judicem non audiant, aut judex aperte cognitionem rejecerit. Quod diximus etiam post judicia constituta, naturali juri non repugnare omne bellum privatum, etiam ex lege Iudæis data intelligi potest, ubi sic per Mofen Deus loquitur Exod. x x1 1. 2. Si in effoßione deprehensus fur, ita percutiatur ut moriatur, né reus cedis esto percussor, ni jam dies illuxerat, tunc enim reus cadis erit. Omnino enim videtur hæc lex tam accurate distinguens, non solum impunitatem inducere, sed jus etiam naturale explicare; neque fundari in peculiari aliquo mandato divino, sed in communi æquitate: unde alias etiam gentes id fequutas videmus. Notum est illud x1 1 tabularum haud dubie ex veteri jure Attico profectum: Si nox furtum faxit, si im aliquis occifit, jure casus esto. Sic insons omnium quos novimus populorum legibus judicatur qui adversus aggrefforem armis vitam periclitantem defenderit: qui tam manifestus consensus testimonium præbet, nihil in eo esse quod naturali juri adversetur.

3 · i, defenditur; additis exemplis.

pr.De jure divino voluntario perfectiore, Euangelico scilicet, plus est difficultatis. Quin Deus, cui plus juris est in vitam nostram quam nobis ipsis, potuerit à nobis patientiam eo usque exigere, ut etiam privatim in periculum adducti, occidi deberemus potius quam occidere, ego non dubito. An autem voluerit nos eo usque obstringere, id est quod inquirimus. Solent pro affirmante sententia adferri duo loca quæ supra adduximus, ad quæstionem generalem: ἐγὼ ἢ λέγω ὑμῖν, μὴ αὐτιςῆναι τῷ πονηρῷ. Ego autem dico vobis; Ne refistite injuriam facienti, Matth. v, 39, & Rom. x11, 19, μὴ ἑαυτοὺς ἐκδικοιῶτες ἀγαπητοὶ, ubi Latina versio habet, non vos defendentes, charißimi. Tertius autem locus est in illis Christi verbis ad Petrum: Repone gladium tuum in vaginam; nam quicumque acceperint gladium, gladio peribunt. Addunt his nonnulli Christi exemplum qui pro inimicis fit mortuus, Rom. v, 8, 10. Neque desunt inter Christianos veteres qui bella quidem publica non improbaverint, sed defensionem privatam putarint vetitam. Ambrosii loca pro bello supra attulimus. Augustini, multo etiam plura sunt & clariora, omnibus nota. At idem Ambrosius dixit: Et ideo fortasse Petro duos gladios offerenti, Satis, dicit, quasi licuerit usque ad Euangelium, ut fit in lege equitatis eruditio, in Euangelio veritatis. Idem alibi: Christianus etiamsi in latronem armatum incidat, ferientem referire non potest; ne dum salutem defendit, pietatem contapreferire non potest. minet. Augustinus vero; Legem quidem non reprehendo que tales (latrones & alios invasores violentos) permittit interfici, sed quomodo istos qui interficiunt, defendam, non invenio. Et alibi: De occidendis hominibus ne ab eis quisquam occidatur, non mihi placet consilium, nisi forte fit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, accepta legitima potestate. Atque idem sensisse Basilium ex secunda ipsius ad Amphilochium epistola satis apparet. Sed opposita sententia sicut receptior est, ita verior nobis videtur, ut talis patientia non fit in obligatione: jubemur enim in Euangelio proximum amare juxta nos ipsos, non præ nobis ipsis: imo ubi par malum imminet, non vetamur nobis potius quam aliis consulere, ut supra ostendimus auctoritate Pauli beneficentiæ regulam explicantis. Instet forte aliquis, & dicat; Etiamsi meum bonum præferre possim bono proximi, hoc tamen locum non habere in bonis inæqualibus; quare vitam meam mihi potius deferendam, quam invasor permittatur incidere in perpetuam damnationem. Sed responderi potest, sæpe etiam eum qui impetitur opus habere tempore ad pænitentiam, aut probabiliter ita existimare; & ipsi quoque aggreffori ante mortem posse ad pœnitentiam spatium superesse. Deinde morali judicio non videri æstimandum illud periculum in quod ipsum se quis conjiciat & unde se potest eximere. Certe Apostolorum aliqui ad ultimum usque tempus Christo vidente & sciente videntur iter fecisse armati gladio, quod & alios Galilæos è patria urbem versus properantes ob infeftas latronibus vias factitaffe ex Iofepho difcimus.qui & de Effenis innocentissimis hominibus idem prodidit. Hinc enim factum est, ut cum diceret Christus tale tempus imminere, ut gladii comparandi causa vel vestis vendenda esset, Lucæ x x11, 36. statim Apostoli responderint in suo comitatu duos esse gladios. erant autem in eo comitatu nulli præter Apostolos. Tum vero illud ipsum quod dixit Christus, quanquam præceptum revera non continet, sed proverbium est significans gravissima pericula imminere, ut clare ostendit oppositio primi temporis, quod tutum ac prosperum fuerat, commate 35, est tamen tale, ut sumtum appareat ex eo quod fieri solebat, quodque Apostoli licitum censebant. Recte autem à Cicerone dictum est: Gladios habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Illud vero, Ne refistite injuriam facienti, non magis universale est, quam quod sequitur, Date omnipetenti; quod tamen exceptionem admittit, dum ne nimium nos prægravemur: imo isti præcepto de dando nihil adjicitur quod vim habeat reftringentem, sed ex solo sensu æquitatis adstringitur, cum præceptum de non resistendo suam habeat adjunctam explicationem per exemplum alapæ; ut intelligatur tum demum præcise nos obligare, cum ea impetimur injuria, quæ aut alapa fit, aut alapæ par: nam alioqui rectius fuerat dicere, Ne refiftite injuriam facienti, sed vitam profundite potius quam armis utamini. In verbis ad Romanos, μὴ ἑαυτὸς ἐκδικουῦτες, omnino ἐκδικεῖν non tuendi, sed ulciscendi habet significationem, ut & 1 Iudith 11 & 11, 1. Lucæ xv111, 7, 8; xx1, 22. 11 Theff. 1, 8.1Pet.11, 14. Rom.x111, 4. 1 Theff. 1v, 6. Idque ipsa verborum connexio manifeste ostendit: præcesserat enim, Ne rependatis ulli malum pro malo: hæc autem est ultionis, non defensionis descriptio. Et monitum suum fulcit Paulus Deuteronomii loco, ἐμοὶ ἐκδίκησις, ἐγὼ αὐταποδώσω, ubi in Hebros est לינקס, quo ultionem significari tum vocis proprietas indicat, tum ipsa loci sententia, quæ defensionem intelligi nonpatitur. Quod vero Petro dictum est, continet quidem prohibitionem utendi gladio, sed non in defensionis causa: neque enim se opus habebat defendere: Iam enim dixerat Christus de discipulis, Sinite hos abire: idque ut impleretur sermo quem dixerat: Ex iis quos dedisti mihi non perdidi quenquam, Ioan. xv111, 8, 9. neque Christum, nam defendi nolebat. Ideo apud Ioannem hanc causam interdictioni subjicit, An non bibam poculum quod dedit mihi Pater? com.11, & apud Matthæum ait, Quomodo ergo implerentur scripture que dicunt ita oportere fieri? Vlciscendi ergo animo Petrus, ut erat fervidus, non defendendi ferebatur. adde quod arma fumebat in eos qui nomine publicarum potestatum adventabant, quibus an ullo casu resistere liceat, peculiaris est quæstio, infra à nobis peculiariter tractanda. Quod autem adjicit Dominus, Omnes qui gladium acceperint gladio peribunt, aut proverbium est ex vulgi usu desumtum, quo significatur sanguinem sanguine elici, ideoque armorum usum periculo nunquam vacare: aut, quæ Origenis, Theophylacti, Titi, & Euthymii sententia est, indicat, non esse quod nos Deo præripiamus ultionem quam ipse suo tempore satis fit exacturus: plane quo sensu in Apocalypsi dicitur x111, 10; Qui gladio occidit, eum gladio occidi oportet: in hoc sita est spes & patientia sanctorum. quicum convenit Tertulliani illud: Adeo satis idoneus patientia sequester Deus: si injuriam deposueris penes eum, ultor est; si dolorem, medicus est; si mortem, refufcitator est: quantum patientia licet, ut Deum habeat debitorem? Simulque his Christi verbis vaticinium videtur inesse de pænis quas à fanguinariis Iudæis erat exacturus gladius Romanorum. Ad Christi exemplum, qui pro inimicis mortuus dicitur, responderi potest, Christi facta omnia quidem virtutis esse plena, & quæ, quoad ejus fieri potest, imitari laudabile fit, & suo præmio non cariturum; non tamen omnia ejusmodi esse, ut aut ex lege veniant, aut legem faciant. Nam quod Christus pro inimicis atque impiis est mortuus, id non fecit ex lege aliqua, sed ex speciali quasi pacto & fœdere inito cum Patre; qui si id faceret, non modo summam ei gloriam, sed & gentem in æternum duraturam promisit, Efaiæ LIII, 10. Alioqui esse hoc faEtum quasi singulare, & cui vix quicquam reperiatur simile, ostendit Paulus, Rom. v, 7. Et Christus nos animam nostram periculis objicere jubet, non pro quibusvis, sed pro ejusdem disciplinæ consortibus, Hoan. 111, 16. Quæ vero ex Christianis scriptoribus allatæ sunt sententiæ, partim videntur consilium magis, & sublimis propositi commendationem, quam destrictum præceptum continere; partim privatæ sunt ipsorum, non communes totius Ecclesiæ. Nam in canonibus antiquissimis qui Apostolici dicuntur, comnianione is demum privetur qui in rixa primo ictu adversarium occiderit, 2λὰ τὴν προπέτειαν αὐτῶ, ob nimium calorem. Et hanc sententiam ipse etiam Augustinus, quem in contrariam partem adduximus, probare videtur, Quæst. LXXXIV in Exodum.

4 · Ac ne jure quidem Euangelico, cum Solutione objectionum.

pr.Publicum bellum aliud est solenne ex jure gentium, aliud minus solenne. Solenne quod hîc voco, plerumque justum dici solet eo sensu quo justum testamentum codicillis, justæ nuptiæ servili contubernio opponuntur: non quod non liceat & codicillos facere ei qui velit, & servo secum mulierem habere in contubernio; sed quod testamentum & nuptiæ solennes peculiares quosdam ex jure civili effectus habeant. quod notari utile est; multi enim voce justi male intellecta damnari putant ut iniqua aut illicita bella omnia, quibus illa justi appellatio non convenit. Vt bellum solenne fit ex jure gentium, duo requiruntur; primum ut geratur utrimque auctore eo qui summam potestatem habeat in civitate: Deinde ut ritus quidam adsint de quibus agemus suo loco. Hæc quia conjunctim requiruntur, ideo alterum fine altero non sufficit. Bellum autem publicum minus solenne, potest & ritibus illis carere, & geri in privatos, & auctorem habere magistratum quemvis. Et sane si citra leges civiles res spectetur, videtur omnis magistratus sicut ad tuendam plebem sibi creditam, ita ad exercendam jurisdictionem, si vis occurrat, jus habere belli gerendi. Sed quia ex bello tota civitas in periculum venit, ideo ferme omnium populorum legibus cautum est, ne bellum geri possit, nisi auCtore eo qui summam in civitate potestatem habeat. Extat lex talis Platonis ultimo de legibus. Et in Romano jure majestatis teneri dicitur qui injussu principis bellum gesserit, delectumve habuerit, exercitum comparaverit. Injussu populi dixerat lex Cornelia lata à L. Cornelio Sylla. In Iuftinianeo Codice extat constitutio Valentiniani, & Valentis. Nulli prorsus nobis insciis atque inconsultis quorumlibet armorum movendorum copia tribuatur. Huc pertinet illud Augustini: Ordo naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principes fit. Sicut autem omnia dicta quantumvis universalia æquitatem recipiunt interpretem, ita & hæc lex. Nam primum quin ei qui jurisdictioni præest liceat per apparitores suos vi cogere paucos imparentes, quoties ad eam rem copiis majoribus opus non est, nec pericu → lumimminet civitati, dubitari nequit. Rurfumfi ita præsens fit periculum, ut tempus non ferat eum consuli qui supremum in civitate jus habeat; hic etiam necessitas exceptionem porriget. Hoc jure usus L. Pinarius præsidio Ennæ in Sicilia præfectus, cum certo sciret oppidanos ad Carthaginienses defectionem mo moliri, cæde in eos facta, Ennam retinuit. Extra talem necessitatem ad vindicandas injurias quas rex persequi negligit, jus bellandi oppidanis in civitatibus dare ausus est Franciscus Victoria: sed ejus sententia merito ab aliis repudiatur.

5 · Belli publici divisio in solenne & minus solenne.

pr.At quibus eventibus jus armorum movendorum esse magistratibus minoribus constat, an bellum tale publicum fit dicendum a Ajala de dissentiunt juris interpretes. Sunt qui ajunt. Sunt qui negant. jurebellil. Sane si publicum non aliud dicimus quam quod fit jure magiſtrac.2.n.7.Sil. de jure belli tus, dubium non est quin talia bella publica sint, ac proinde qui in n.2.ibi, fuf- tali facti specie magistratibus se opponunt, in pœnas incidant conficit etiam. tumacium adversus supra se positos. Si vero publicum sumitur in b Innoc.c. olim.de rest. excellentiore fignificatu pro eo quod solenne est, ut sæpe sumi exSpol. n.8. & tra controversiam est; non sunt bella ista publica, quia ad istius c. sicut de jurejur.n.5. juris plenitudinem, tum judicium summæ potestatis, tum alia rePanor. ibid. quiruntur. Neque me movet quod etiam in tali contentione soBart. ad l. leant res auferri obsistentibus, a ac militibus etiam concedi. Nam hostes. ff. de captivis. id belli solennis non ita proprium est, ut non alibi etiam locum c Livins. d. habere possit. Sed & illud accidere potest, ut in imperio late paloco. d Vitt. n. 29 tente inferiores potestates belli inchoandi concessam habeant poCajet. sec. teftatem: quod si fit, jam sane censendum erit bellum geri ex vi fec.que 40. summæ potestatis. nam quod faciendi quis alii jus dat, ejus ipse art. 1. Silv. verbo Bellű auctor censetur. Illud magis controversum, an ubi tale mandatum p.1. n.3. non est, sufficiat conjectura voluntatis. Mihi id admittendum non Lorca difp. videtur. Neque enim hoc sufficit videre, quid hoc rerum statu sum50. n.12. mam potestatem habenti, si consulatur, placiturum fit: sed hoc magis videndum, quid ille, ubi res moram fert, aut dubiam habet deliberationem, se inconsulto cupiat fieri, si ea de re lex ferenda fit. Nam ut maxime in aliquo facto particulari cesset inspecta particulariter ratio quæ voluntatem summi imperantis movet, non tamen cessat ratio fumta universaliter quæ periculis occurri vult. quod fieri non potest si ejus rei ad se magistratus quisque judicium Liv. 1.48. trahat. Non ergo injuria à legatis suis accusatus fuit Cn. Manlius, quod Pop. Rom. injussu bellum Gallogræcis intulisset: nam quanquam in Antiochi exercitu Gallorum legiones fuerant, tamen pace facta cum Antiocho, an ea injuria in Gallogræcos exsequenda esset, non in Cn. Manlii, sed in Pop. Rom. arbitrio esse debuit. C. Cæsarem quod bellum Germanis intulisset, dedi Germanis Cato voluit; credo non tam jus respiciens, quam quod imminentis domini metu vellet urbem liberari. Nam Germani Gallos populi Romani hostes adjuverant, ac proinde non erat quod injuriam sibi factam quererentur, si modo justa fuit populi Romani causa in Gallos bellandi. At Cæsar contentus esse debuit Germanos Gallia mandata sibi provincia pepuliffe, nec Germanos, præsertim cum АС РАCIS, LI B. I. nullum inde periculum immineret, intra suos fines, bello persequi, nisi consulto prius populo Romano. Non ergo Germani jus habebant deditionem postulandi, sed populo Romano punire Casarem jus erat, plane ut Carthaginienses Romanis responderunt. Ego non privato publicove consilio Saguntum oppugnatum fit quærendum cenSeo; sed utrum jure an injuria: nostra enim hec questio atque animadverfho.xxx in civem nostrum est, nostro an suo fecerit arbitrio; vobiscum una disputatio est, licueritne per fœdus fieri. Defendit M. Tullius Cicero factum & Octavii & Decimi Bruti, qui privato Concilio in Antonium arma ceperant. Atqui etiam si constaret meritum hostilia Antonium, Senatus populique Romani judicium expectari debuit, an è republica esset dissimulare factum, an ulcisci; ad pacis venire conditiones, an ad arma procurrere. Nam jure suo quod sæpe cum damni periculo conjunctum est, uti nemo cogitur. Tum vero etiam hoste judicato Antonio permittenda Senatui, & populo Romano deliberatio fuit, per quos potissimum bellum id geri vellet. Sic Cassio auxilia ex fœdere petenti respondere Rhodii, missuros se si Senatus juberet. Moniti hoc exemplo, & plura occurrent, meminerimus non omnia probare quæ à quamvis præclaræ famæ auctoribus dicuntur, sæpe enim tempori, sæpe affectibus serviunt, & aptant τῷ πέτρῳ σάθμlω. quare danda est opera uti in his rebus defecato utamur judicio, nec quæ excusari magis quam laudari possunt temere in exemplum rapiamus, in quo perniciose errari solet. Cum vero dictum fit, bellum publicum geri non debere nisi eo auctore qui summam potestatem habeat, & ad hujus rei, & ad quæstionis illius quæ est de bello solenni intellectum, atque adeo ad alia multa, necessarium erit, quæ fit summa illa potestas, quique eam habeant intelligere: eoque magis quia nostro sæculo viri eruditi, quisque ex usu magis rerum præsentium, quam ex vero illud argumentum exfequuti, rem per se haud expeditam multo impeditiorem reddiderunt.

6 · v. An bellum fit publicum quod geritur auctoritate magistratus summam potestatem non habentis, & quando.

pr.Facultas ergo moralis civitatem gubernandi, quæ potestatis civilis vocabulo nuncupari solet, à Thucydide tribus rebus describitur, cum civitatem, quæ vere civitas fit, vocat αὐτόνομον, αὐτόδικον, αὐτοτελῆ, suis utentem legibus, judiciis, magistratibus. Aristoteles tres fa- Lib cit partes in administranda republica, consultationem de rebus communibus, curam legendorum magistratuum, & judicia: ad primam autem partem refert deliberationem de bello, pace, fœderibus faciendis ac diffolvendis, de legibus; addit de morte, exilio, publicatione, & repetundis, hoc est, ut ego interpretor, judicia publica, cum prius judiciorum nomine privata intellexisset. Dionyfius Halicarnafsensis tria maxime notat, jus magistratuum creandorum, jus legum condendarum & tollendarum, jus decernendi de bello ac pace. Alibi addit quartum, judicia: Rursum, alibi adjicit curationem sacrorum & convocationem comitiorum. At si quis recte partiri velit, facile quæ huc spectant reperiet omnia; ita ut nihil aut desit, aut redundet: Nam qui civitatem regit, eam partim per se, partim per alios regit. Per se autem versatur, aut circa universalia, aut circa singularia. Circa universalia versatur condendo leges easque tollendo, tam circa sacra (quatenus eorum cura ad civitatem pertinet) quam circa profana. Ars circa hæc Ariftoteli deχιτεκτονική, architectalis. Singularia circa quæ versatur, sunt aut directe publica, aut privata quidem, sed quatenus ad publicum ordinantur. Directe publica sunt actiones, ut pacis, belli, fæderum faciendorum; aut res, ut vectigalia, & si quæ his sunt similia: in quibus comprehenditur & dominium eminens, quod civitas habet in cives, & res civium ad usum publicum. Ars circa hæc Ariftoteli nomine generis ολιθική, id est civilis, & βελAxὴ, consultatrix. Privata sunt res controverfæ inter singulos, quas publica auctoritate dirimi publicæ quietis interest. Ars circa hæc eidem Ariftoteli δικαικὴ, judicialis. Quæ per alterum expediuntur, ea expediuntur, aut per magistratus, aut per alios curatores, in quibus lunt & legati. His ergo in rebus consistit potestas civilis.

7 · In quibus rebus consistat potestas civilis.

pr.Summa autem illa dicitur, cujus actus alterius juri non subsunt, ita ut alterius voluntatis humanæ arbitrio irriti possint reddi. Alterius cum dico, ipsum excludo qui summa potestate utitur; cui voluntatem mutare licet, ut & successorem, qui eodem jure utitur, ac proinde eandem habet potestatem, non aliam. Hæc ergo summa potestas, quod subjectum habeat videamus. Subjectum aliud est commune, aliud proprium: ut visus subjectum commune est corpus, proprium oculus. ita summæ potestatis subjectum commune est civitas, quam perfectum cætum esse supra diximus. Excludimus ergo populos qui in alterius populi ditionem concesserunt, quales erant provinciæ Romanorum: hi enim populinon per se civitas sunt, ut nunc quidem eam vocem sumimus, sed membra minus digna magnæ civitatis, quomodo servi membra sunt familiæ. Rursum accidit, ut plurium populorum idem fit caput, qui tamen populi singuli perfectum ectum cætum constituunt: neque enim utin naturali corpore non potest caput unum esse plurium corporum, ita in morali quoque corpore; nam ibi eadem persona diversa ratione considerata caput potest esse plurium ac diftinctorum corporum. Cujus rei certum indicium esse potest, quod extincta do- vut.de mo regnatrice imperium ad quemque populum seorsim rever - belli titur. Sic etiam accidere potest, ut plures civitates arctiffimo inter se fœdere colligentur, & faciant σύσημα quoddam ut Strabo non uno loco loquitur, neque tamen singulæ desinant statum perfectæ civitatis retinere: quod tum ab aliis, tum ab Ariftotele etiam notatum est non uno loco. Subjectum ergo commune summæ po - testatis esto civitas, ita ut jam diximus intellecta. Subjectum proprium est persona una pluresve pro cujusque gentis legibus ac moribus. ἡ πρώτη ἀρχὴ apud Galenum libro sexto de placitis Hippocra tis & Platonis.

8 · Que potestas fit summa.

pr.Atque hoc loco primum rejicienda est eorum opinio, qui ubique & fine exceptione summam potestatem esse volunt populi, ita ut ei reges quoties imperio suo male utuntur, & coercere & punire liceat: quæ sententia quot malis causam dederit, & dare etiamnum possit penitus animis recepta, nemo sapiens non videt. Nos his argumentis eam refutamus. Licet homini cuique se in privatam servitutem cui velit addicere, ut & ex lege Hebræa & Romana apparet. quidni ergo populo sui juris liceat se uni cui - piam, aut pluribus ita addicere, ut regendi sui jus in eum plane transcribat, nulla ejus juris parte retenta? Neque dixeris minime id præsumi: non enim jam quærimus quid in dubio præsumendum fit: sed quid jure fieri possit. Frustra quoque afferuntur incommoda quæ hinc sequantur, aut sequi possint. nam qualemcumque formam gubernationis animo finxeris, nunquam incommodis aut periculis carebis. Aut hec cum illis sunt habenda, aut illa cum his amittenda sunt, ait Comœdia. Sicut autem multa sunt vivendi genera, alterum altero præstantius, & cuique liberum est ex tot generibus id eligere quod ipsi placet; ita & populus eligere potest qualem vult gubernationis formam: neque ex præstantia hujus aut illius formæ, qua de re diversa diversorum sunt judicia, sed ex voluntate jus metiendum est. Neque vero non multæ extare possunt causæ cur populus jus totum imperandi à se abdicet, aliique tradat, puta quia in periculum vitæ adductus alia lege qui se defendat reperire non potest: aut quia inopia pressus aliter habere non potest copiam unde se sustentet. Nam si Campani olim necessitate subacti populo Romano se subjecerunt in hunc modum: Populum Campanum, urbemque Capuam, agros, delubra Deum, divina humanaque omnia, in vestram P. C. ditionem dedimus: & quidam populi cum Romanorum ditioni subjicere se vellent, ne recepti quidem sunt; quod narrat Appianus: quid obstat quominus & uni homini præpotenti populus aliquis eundem ad modum dedere se possit? Apud Virgilium legimus: Nec cum se sub leges pacis inique Tradiderit regno. Accidere etiam potest, ut paterfamilias latifundia possidens neminem alia lege in suas terras habitantem recipere velit. aut ut quis magnam servorum copiam habens eos manumittat, sub imperii ferendi & census pendendi legibus: quæ suis exemplis non carent. de servis Germanorum apud Tacitum est: Suam quisque se dem, suos penates regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris, aut vestis, ut colono injungit & servus hactenus paret. Adde quod sicut Aristoteles dixit quosdam homines natura esse servos, id est ad servitutem aptos; ita & populi quidam eo sunt ingenio, ut regi quam regere norint rectius; quod de se sensisse Cappadoces videntur, qui oblatæ à Romanis libertati vitam sub rege prætulerunt, negantes vivere se sine rege posse. Sic Philoftratus vita Apollonii, stultum esse ait Thraces, Myfos, Getas in libertatem vindicare, quanon gaudeant. Neque vero non aliquos movere potuerunt exempla gentium quæ per sæcula a plurima plurima sub sub imperio imperio plane plane regio re satis feliciter vixerunt. Vrbes sub Eumene, ait Livius, nullius liberæ civitatis fortunam cum sua mutatam voluisse. Est & interdum is civitatis status ut videatur nisi sub libero unius imperio salvus esse non posse; quod de Romana, qualis erat Cæsaris Augusti ætate, multis prudentibus visum est. His ergo similibusque de causis accide re non potest tantum, sed & solet, ut se homines fubjiciant imperio alterius ac potestati, quod & Cicero notat Officiorum secundo. Iam verò bello justo, ut ante diximus, sicut acquiri potest dominium privatum; ita & dominium civile, sive jus regendi non aliunde pendens. Neque vero hæc tantum pro unius imperio, ubi id receptum est, conservando dicta censeri debent: nam idem jus eademque ratio est procerum qui plebe exclusa civitatem regunt. Quid, quod nulla respublica adeo reperta est popularis, in qua non aliqui aut valde inopes aut externi, tum vero & fœminæ & adolescentes à deliberationibus publicis arceantur? Iam vero & populi quidam alios sub se populos habent, non minus addictos sibi quam si regibus parerent: unde illa interrogatio, Estne populus Liv. lib. 1 Collatinus in sua potestate? & Campani cum se Romanis dedidissent, Liv. L.v11 facti dicuntur alienæ potestatis: Acarnania ut & Amphilochia di- Lib. xxv1 cuntur fuisse juris Ætolorum: Peræa & Caunus ditionis Rhodio- Lib.xxx11 rum: Pydna à Philippo Olynthiis data. Et quæ sub Spartanis fue- Strab. x1v Diod.l.xvI rant oppida, postquam eorum ditioni exemta sunt, Eleutherola - Pauf. Lac conum nomen acceperunt. Cotyora urbs dicitur fuisse Sinopen- Exp. Cyri fium apud Xenophontem. Nicæa Italiæ adjudicata Massiliensi - lib. v. bus apud Strabonem, & insula Pithecuse Neapolitanis. Sic Cala- Lib. xv. tim oppidum coloniæ Capuensi, Caudium coloniæ Beneventanæ Lib. v. adjudicata cum territoriis suis apud Frontinum legimus. Otho provinciæ Bæticæ Maurorum civitates dono dedit: quod apud Hift.1. Tacitum est. quæ omnia convelli necesse est, si id recipimus, jus regendi semper subditum esse eorum judicio ac voluntati qui reguntur. At vero esse reges qui populi etiam universim sumti arbitrio non subsint, tum sacra, tum profana historia testatur. Si dixe- Deu. XVII ris, inquit Deus populum Ifraeliticum alloquens, Statuam supra me 4s I Sa.VIII regem: & ad Samuelem; Indica eis jus regis qui regnaturus est super eos. 4. Hinc rex unctus dicitur super populum, super hereditatem Do - 1 Sam. 1x 16; x, 1 mini, super Ifraelem: Salomo rex super totum Ifraelem. Sic Da - xv, 1. vid Deo gratias agit quod populum suum ipsi subjecerit. Et Chri- 11 Sa.v, 2 I Re. IV, stus; Reges, inquit, gentium dominantur eis. Notum illud Horatii: Pf.cxliv Regum timendorum in proprios greges, Luc. XXII Reges in ipsos imperium est Iovis. Tres gubernandi formas ita describit Seneca: Interdum populus est Epist. xxv quem timere debeamus; interdum si ea civitatis disciplina est, ut plurima per Jenatum tranfigantur, gratiofi in ea timentur viri: interdum singuli quibus potestas populi I in populum data est. Tales sunt quos Plutarchus ait, Flamin. ἐ κατὰ τὲς νόμες μόνον, ἀλλὰ κὰ ἢ νόμων ἄρχεν, imperium habere non ex legibus modo, sed & in leges. & apud Herodotum Otanes singulare imperium sic describit: αὐαθκύως ποιέν τὰ βέλεται: facere quod quis velit, ita ut alii rationem non reddat. Dioni quoque Prusæensi regnum definitur: ἐπιζάλὴν αὐυπέυθυνον ὄνα ita imperare ut alii ratio non reddatur: Paufanias Messenicis opponit βασιλείαν ἀρχῇ θύῳ regnum potestati tali quæ rationem actuum reddere debeat. Aristoteles reges quosdam esse ait cum eo jure quod alibi habet ipsa gens in se ac 111. Pol. sua. Sic postquam Romani principes imperium vere regium usur- xxv. pare cœperunt, dicitur populus in eos omne suum imperium & potestatem contulisse, etiam in se, ut interpretatur Theophilus Hinc illud dictum M. Antonini Philosophi: Nemo nisi solus Deus, judex principis esse potest. Dion lib. LIII, de tali principe: ἀυτοτελὴς ὄνθως μὴ πράτθῃ. Liber est, suique ac legum potens, ut & quod vult faciat, & quod non vult non faciat. Tale regnum jam antiquitus erat in Græcia regnum Inachidarum Argis: nam in Argiva Tragœdia Supplicibus, sic populus Regem affatur apud Æschylum: Tu res populi tuque urbs tota es, Non judiciis subditus ullis, Regni solio fultus ut ara, Vnoque regens cuncta arbitrio. Longe aliter quam de Atheniensium republica rex ipse Thefeus apud Euripidem loquitur. bec juris sui Parere domino civitas uni negat: Rex ipse populus annuas mandat vices Honoris huic, illive. Nam Thefeus, ut Plutarchus explicat, belli tantùm ducem & legum custodem agebat, cætera par civibus. Hinc factum ut reges qui populo subsunt, non nisi improprie reges appellari dicantur: Sic post Lycurgum, magisque post Ephoros constitutos, reges Lacedæmoniorum, reges nomine, non re fuisse dicuntur Polybio, Plutarcho, Cornelio Nepoti. Quod exemplum secuti & alii in Græcia. Paufanias Corinthiacis: Αργεῖοι ἢ ἄτε ἰσηγορίαν κὶ τὸ αὐτόνομον ἀγα * Κείσεκὶ τοῖς ἀπογόνοις ἢ τὸ ὄνομα λειφθήναι ο βασιλείας μόνον. Argivi jam olim equalitatis & libertatis amantes regiam potestatem in minimum redegerunt ita ut Cifi filiis ac posteris præter nomen regni nihil relinquerent. Sic & apud Cumæos de regibus judicasse senatum notat Plutarchus. Talia regna negat Aristoteles constituere propriam speciem gubernationis, quia scilicet partem tantum faciunt in republica optima - tium aut populi. Quin & in populis qui perpetuo regibus non subsunt exempla videmus quasi temporarii regni, quod populo Marcel non subsit. Talis erat potestas Amymonum apud Cnidios, & apud Romanos Dictatorum primis temporibus, cum ad populum provocatio non esset: unde Dictatoris edictum pro numine observatum ait Livius: neque usquam ullum nisi in cura parendi auxilium: Dictatura obfefsam vim regiæ potestatis Cicero. Quæ pro contraria sententia adferuntur argumenta, ea solvere difficile non est. Nam primum quod asseverant eum à quo aliquis constituitur esse superiorem constituto, verum duntaxat est in ea constitutione, cujus effectus perpetuo pendet à voluntate constituentis; non etiam in ea quæ ab initio est voluntatis, postea vero effectum habet necessitatis: quomodo mulier virum sibi constituit cui parere semper necesse habet. Valentinianus Imperator militibus qui se Imperatorem fecerant, postulantibus quod ipsi non probabatur, respondit: Vt me ad imperandum vobis eligeretis, in vestra situm erat potestate, ó milites: at postquam me elegistis, quod petitis in meo est ar - bitrio, non vestro. Vobis tanquam subditis competit parere, mihi que facienda sunt cogitare. Sed nec verum est quod assumitur, omnes reges à populo constitui: quod exemplis patrisfamilias advenas sub obediendi lege acceptantis, & gentium bello devictarum, quæ supra attulimus, satis intelligi potest. Alterum argumentum sumunt ex dicto Philosophorum, regimen omne eorum qui reguntur, non qui regunt causa esse paratum: unde sequi existimant ex finis nobilitate, eos qui reguntur, superiores esse eo qui regit. Sed nec illud universaliter verum est, omne regimen ejus qui regitur causa esse comparatum; nam quædam regimina per se sunt regentis causa, ut dominicum: nam servi utilitas ibi extrinseca est & adventitia: sicut medici lucrum ad ipsam medicinam non pertinet. Sunt alia regimina mutuæ utilitatis causa, ut maritale. Sic imperia quædam esse possunt comparata ad regum utilitatem, ut quæ vi ctoria parta sunt, & non ideo tyrannica dicenda sunt, cum tyrannis, ut quidem ea vox nunc intelligitur, injustitiam includat. Possunt & quædam utilitatem respicere tam ejus qui regit quam ejus qui regitur, ut cum populus impotens sibi tuendo regem potentem imponit. Cæterum non nego in plerisque imperiis respici per se utilitatem eorum qui reguntur: & verum esse quod Cicero post Herodotum, Herodotus post Hefiodum dixit, fruendæ justitiæ causa reges constitutos. Sed non ideo consequens est quod illi inferunt, populos rege esse superiores: nam & tutela pupilli causa reperta est, & tamen tutela jus est ac potestas in pupillum. Nec est quod instet aliquis, tutorem, si male rem pupillarem administret, amoveri posse; quare & in rege idem jus esse debere. Nam in tutore hoc procedit, qui superiorem habet. at in imperiis, quia progressus in infinitum non datur, omnino in aliqua aut persona, aut cætu consistendum est, quorum peccata, quia superiorem se judicem non habent, Deus sibi curæ peculiari esse testatur; qui ea aut vindicat, si ita opus judicet; aut tolerat in pœnam aut explorationem populi. Optime Tacitus: Quomodo sterilitatem aut nimios imbres, & cetera nature mala, ita luxum vel avaritiam dominantium tolerate. Vitia erunt donec homines, sed neque hæc continua, & meliorum interventu pensantur. Et M. Aurelius magistratus dixit de privatis, principes de magistratibus, Deum de principibus judicare. Insignis est apud Gregorium Turonensem locus, ubi is ipse Episcopus regem Francorum sic affatur: Si quis de nobis, ó Rex, justitie tramites transcendere voluerit, à te corripi potest: si vero tu excesseris, quis te corripiet? Loquimur enim tibi, sed si volueris, audis: si autem nolueris, quis te damnabit, nisi is qui se pronuntiavit esse justitiam? Inter Essenorum placita Porphyrius memorat & δίχα θεῖ πειγίνεθαι τισι τὸ ἄρχὴν non obtingere cuiquam imperium fine Dei cura speciali. Irenæus optime: Cujus jussu homines nascuntur, hujus jussu & reges constituuntur apti iis, qui in illis temporibus ab ipsis regnantur. Sensus idem in constitutionibus quæ dicuntur Clementis; τὸν βασιλέα φοβηθήση, εἰδὼς ὅτι τᾶ κυρίς ἐςὶν ἡ χειροτονία regem timebis, gnarus à Domino electum. Nec obstat his quæ diximus, quod populi interdum puniti leguntur ob regum peccata: non enim ideo evenit, quod populus regem aut non puniret, aut non reprimeret, sed quod vitiis ejus tacite saltem consentiret. Quanquam etiam fine eo Deus summo dominio, quod in vitam necemque singulorum habet, uti potuit in pœnam regis, cujus supplicium est subditis orbari.

9 · Refellitur sententia quæ statuit Summam potestatem semper esse penes populum: & solvuntur argumenta.

pr.Sunt alii qui mutuam quandam subjectionem sibi fingunt, ut populus universus regi recte imperanti parere debeat, rex autem male imperans populo subjiciatur. qui si hoc dicerent, non facienda ob regis imperium ea quæ manifeste iniqua sunt, verum quod apu dicerent, & quod apud omnes bonos confessum est: sed id nullam includit coactionem, aut jus aliquod imperii. Quod si etiam populo alicui propositum fuisset partiri cum rege imperium (qua de re infra dicendum erit aliquid) fines certe potestati utriusque assignari debuissent tales, qui cognosci facile possent ex locorum, personarum, aut negotiorum discrimine. Bonitas autem aut malitia actus, præsertim in civilibus quæ sæpe obscuram habent disceptationem, apta non sunt ad partes distinguendas: unde summam confusionem sequi necesse est, cognitionem de re eadem pro jure potestatis, obtentu actus boni malive, hinc ad se rege trahente, inde populo: qualem rerum perturbationem introducere nulli, quod sciam, populo in mentem venit.

10 · Refellitur sententia quæ statuit semper mutuam subjectionem regis & populi.

pr.Sublatis opinionibus falsis restat cautiones adhibeamus aliquas, quæ viam nobis monstrare possint ad recte dijudicandum cui jus summæ potestatis in gente quaque competat. Prima cautio hæc fit, ne decipiamur ambiguo nominis sono, aut rerum externarum specie. Exempli causa, quanquam apud Latinos opponi solent principatus & regnum, ut cum Vercingetorigis patrem dicit Cæsar principatum obtinuisse Galliæ, sed quod regnum affetaret interfectum: & cum Piso apud Tacitum Germanicum dicit principis Romanorum, non Parthorum regis esse filium: & cum Suetonius parum abfuisse ait Caligulam quin speciem principatus in regnum converteret: & cum Vellejo Maroboduus dicitur non principatum parentium voluntate constantem, sed vim regiam complexus animo: videmus tamen confundi hæc sæpe: nam & Lacedæmonii duces ex Herculis posteritate, postquam Ephoris subjecti fuere, reges dicebantur nihilominus, ut modo vidimus: & veteri Germaniæ reges erant quos Tacitus præfuisse ait auctoritate suadendi, non potestate jubendi: Et de Euandro rege Livius, rexiffe eum auctoritate magis quam imperio: & Suffetem Carthaginensium, Aristoteles & Polybius βασιλέα appellant: ut & Diodorus, quomodo & Hannonem Carthaginensium regem dixit Solinus. Et de Scepsi in Troade narrat Strabo cum adjunctis in civitatem Milefiis populari republica uti cepisset, veterum regum posteris nomen mansisse regium & honoris nonnihil. Contra Romani imperatores, postquam palam & fine ulla dissimulatione regnum liberrimum tenuerunt, principes tamen vocabantur. Sed & insignia regiæ majestatis in liberis quibusdam civitatibus tribui principibus solent. Iam vero comitia ordinum, id est conventus eorum qui populum in classes distributum referunt, nimirum, ut Guntherus loquitur, Prelati, proceres mißisque potentibus urbes: alibi quidem in hoc serviunt duntaxat, ut sint majus regis consilium, per quod querelæ populi, quæ sæpe in consistorio reticentur, ad regis aures perveniant; cui deinde liberum fit statuere quod ex usu ipsi videatur. alibi etiam jus habent de actis principis cognoscendi, atque etiam leges præscribendi quibus princeps teneatur. Sunt multi qui existimant discrimen summi imperii, aut summo minoris, petendum ex delatione imperii per electionem aut successionem. Nam quæ hoc modo deferuntur imperia, ea summa esse contendunt, non item quæ illo. At hæc univerfim vera non esse pro certo haberi debet. Nam successio non est titulus imperii, qui imperio formam assignet, sed veteris continuatio. Hus enim ab electione familiæ cœptum succedendo continuatur; quare quantum prima electio tribuit, tantum defert successio. Apud Lacones regnum ad heredes transibat etiam post Ephoros constitutos. Et de tali regno id est principatu est apud Ariftotelem. τέτων τ βασιλλῶν αἱ μὲὺ κατὰ γενΘ εἰσὶν, αἱ ἢ αἱρεταή: quædam sanguinis jure, quedam electione deferuntur: & Heroicis temporibus pleraque in Græciâ regna talia fuisse & ipse notat, & Thucydides. Contrà Romanum imperium etiam sublata omni senatus & populi potestate per electionem conferebatur.

11 · Ad veram sententiam recte intelligendam adhibentur cautiones: prima est de distinguenda vocum similitudine in re dispari:

pr.Altera cautio hæc esto. Aliud esse de re quærere, aliud de modo habendi, quod non in corporalibus tantum, sed & in incorporalibus procedit. Vt enim res est ager, ita & iter, actus, via. Sed hæc alii habent jure pleno proprietatis, alii jure usufructuario, alii jure temporario. ita summum imperium Dictator Romanus habebat jure temporario: reges denique tam qui primi eliguntur, quam qui electis legitimo ordine succedunt, jure ufufruEtuario: at quidam reges pleno jure proprietatis, ut qui justo bello imperium quæsiverunt, aut in quorum ditionem populus aliquis, majoris mali vitandi causa, ita se dedidit ut nihil exciperetur. Neque enim illis assentio qui dictatori negant fuisse summum imperium, quia perpetuum non erat. nam rerum moralium natura ex operationibus cognoscitur: quare quæ facultates eosdem effeEtus habent, eodem nomine nuncupandæ sunt. At Dictator intra tempus suum omnes actus eodem jure exercet, quo rex qui est optimo jure; neque ejus actus ab alio reddi irritus potest. Duratio autem naturam rei non immutat. quanquam si de dignitate quæritur, quæ majestas dici solet, dubium non est, quin ea major fit in eo cui jus perpetuum datum est, quam cui temporarium, quia ad dignitatem facit habendi modus. Atque idem dictum volo de his, qui antequam reges ad suam tutelam pervenerint, aut dum furore, aut captivitate impediuntur, curatores regni ita constituuntur, ut populo non subsint, neque ante legitimum tempus potestas eorum fit revocabilis. Aliud censendum de his qui jus acceperunt quovis tempore revocabile, id est precarium, quale olim Vandalorum regnum fuit in Africa, & Gothorum regnum in Hispania, cum ipsos deponerent populi quoties displicerent. horum enim singuli actus irriti possunt reddi ab his qui potestatem revocabiliter dederunt; ac proinde non idem est effectus, nec jus idem.

12 · Secunda de distinguendo jure & modo habendi jus.

pr.Quod autem dixi, quædam imperia esse in pleno jure pro - prietatis, id est in patrimonio imperantis; quidam viri eruditi hocl argumento oppugnant, quod liberi homines in commercio non sint. At sicut alia est potestas dominica, alia regia; ita & alia est libertas personalis, alia civilis, alia singulorum, alia universorum. Nam & Stoici quandam servitutem constare dicebant, in subjectione: & in sacris literis subjecti regis servi vocantur. Sicut ergo libertas personalis dominum excludit, ita libertas civilis regnum atque aliam quamvis proprie dictam ditionem. Sic Livius ista opponit: Regem vocabant libertatis dulcedine nondum experta. Idem: Indignum videbatur populum Romanum servientem cum sub regibus esset, nullo bello ac ab hostibus ullis obsessum esse, liberum eundem populum ab Hetrufcis obfideri. Et alibi: Non in regno populum Romanum, sed in libertate esse. Rursum alio loco opponit gentes quæ in libertate essent iis quæ sub regibus viverent. Cicero dixerat: Aut exigendireges non fuerant, aut plebi re, non verbis danda libertas. Post hos Tacitus: Vrbem Romam ab initio reges habuere: libertatem & consulatum L. Brutus instituit. Et alibi: Acrior Arfacis regno Germanorum libertas. Arrianus Indicis: βασιλεῦσι κὶ τῇσι πόλεσιν ὅσαι αὐτόνομοι. Regibus & civitatibus liberis. Cæcina apud Senecam: Regalia fulmina sunt quorum vi tangitur vel comitium, vel principalia urbis libera loca: quorum significatio regnum civitati minatur. Sic Cilicum illi qui regibus non parebant Eleutherocilices nuncupati. De Amiso Strabo, modo liberam fuisse, modo sub regibus. Et passim in legibus Romanis de bello & de judiciis recuperatoriis, externi distinguuntur in reges & populos liberos. Hic ergo non de hominum singulorum, sed de populi libertate quæritur. Quin & sicut ob privatam, ita ob hanc publicam subjectionem, aliqui dicuntur esse non sui juris, non suæ potestatis. Hincilla: Que urbes, qui agri, qui homines AEtolorum juris aliquando fuerunt: &, Estne populus Collatinus in sua potestate? Proprie tamen cum populus alienatur, non ipsi homines alienantur, sed jus perpetuum eos regendi, qua populus sunt. Sic cum uni liberorum patroni libertus assignatur, non hominis liberi fit alienatio, sed jus quod in hominem competit transscribitur. Neque illud magis firmum est, quod ajunt; si quos populos rex bello quæsierit, cum eos non fine civium sanguine ac ludore quæsierit, civibus quæsitos potius credi debere quam regi. Nam & fieri potuit, ut rex ex sua privata substantia exercitum aluerit, aut etiam ex fructibus ejus patrimonii quod principatum sequitur. Namut in ipsum illud patrimonium rex aliquis non nisi usumfructum habeat, perinde ut in ipsum jus imperandi populo qui se elegit, fructus tamen ipsius sunt proprii. sicut in jure civili est proditum, hereditatis quæ restitui jussa est fructus non restitui, quia non hereditati accepti feruntur, sed rei. Evenire ergo potest ut rex in quosdam populos imperium habeat proprio jure; ita ut alienare etiam possit. Strabo Cythera infulam Tanaro objacentem fuisse ait Euryclis Lacedæmoniorum principis ἐν μέρει κλήσεως ἰδίας privato ipsius jure. Sic rex Solomo regi Phœnicum Hiromo (ita enim eum græce vocat Philo Byblius qui Sanchuniatonis historiam vertit) dedit urbes viginti: non ex urbibus populi Hebræi: nam Cabul (quod nomen illis urbibus datum est) ponitur extra fines Hebræorum, Iof. xxx, 27. sed ex iis urbibus quas populi devicti hostes Hebræorum ad eum diem retinuerant, quasque partim Rex Ægypti Solomonis socer vicerat, & Solomoni dotales dederat, partim fubegerat ipse Solomo. Nam eo tempore ab Ifraelitis non habitatas argumento est, quod postquam Hiromus eas reddidit, tum demum Solomo eò deduxit Hebræorum colonias. Sic Hercules legitur Spartæ bello captæ imperium Tyndareo dedisse, hac lege ut si quos ipse Hercules liberos relinqueret, iis restitueretur. Amphipolis in dotem data Acamanti Thefei filio. Et apud Homerum Agamemnon septem urbes se Achilli daturum pollicetur. Melampodi partes regni duas dono dedit rex Anaxagoras. De Dario sic Iustinus. Regnum Artaxerxi, Cyro civitates quarum præfectus erat testamento legavit. Sic Alexandri successores in jus illud plenum ac proprietatem imperandi populis, qui sub Persis fuerant, pro sua quisque parte fucceffiffe, aut etiam ipsi victoriæ jure id imperium sibi quæsivisse censendi sunt. quare non est mirandum si alienandi jus sibi arrogarunt. Sic cum Attalus rex Eumenis filius populum Romanum testamento bonorum suorum heredem fecisset, populus Romanus sub bonorum nomine etiam regnum complexus est. Florus de ea re: Adita igitur hereditate provinciam populus Romanus, non quidem bello nec armis, sed quod est equius testamenti jure retinebat. Et postea cum Nicomedes Bithyniæ rex moriens populum Romanum fecisset heredem, regnum in provinciæ formam redactum est. Cicero secunda in Rullum: hereditatem crevimus, regnum Bithynia. Sic Libyæ pars Cyrenaica eidem populo ab Apione rege testamento relicta. Tacitus, Annalium XIV, agrorum meminit, qui regis Apionis quondam habiti, & populo Romano cum regno relicti. Cicero de lege Agraria: Quis ignorat regnum Ægypti testamento regis Alexandrini, populi Romani esse factum? Mithridates in oratione apud Iustinum de Paphlagonia loquens: Que non vi, non armis, sed adoptione testamenti patri suo obvenisset. Narrat idem ab Orode Parthorum rege diu dubitatum, quem filiorum fuoruni post se regem destinaret. Et Polemo Tibarenorum adfitæque regionis dynafta uxorem reliquit imperii hæredem: quod & in Caria olim fecerat Mausolus fratres ha - bens superstites.

13 · Ostenditur quadam imperia summa haberi plene, id est alienabiliter:

pr.At in regnis quæ populi voluntate delata sunt, concedo non esse præsumendum eam fuisse populi voluntatem, ut aliena tio imperii sui Regi permitteretur. Quare quod Crantzius ut rem novam notat in Vnguino, quod is Norvagiam testamento reliquisset, non est quod improbemus, si Germanorum mores respicit, apud quos regna eo jure minime habebantur. Nam quod Carolus Magnus, & Ludovicus Pius, & alii postea etiam apud Vandalos & Hungaros de regnis testati leguntur, id commenda tionis magis vim apud populum habebat, quam veræ alienationis. Atque id de Carolo speciatim Ado memorat, voluisse eum tefta mentum suum à Francorum optimatibus confirmari. Simile est quod apud Livium legimus, Regem Macedonum Philippum cum Persea à regno arcere & ejus loco regem facere vellet Antigonum fratris sui filium, obiisse Macedoniæ urbes, ut principibus Anti gonum commendaret. Nec quod idem ille Ludovicus urbem Romam Paschali Pontifici reddidisse legitur, ad rem facit, cum Franci imperium in urbem Romam à populo Romano acceptum, reddere eidem populo recte potuerint: cujus populi quasi personam sustinebat is qui primi ordinis princeps erat. F

14 · Quedam non plene:

pr.Quod autem huc usque monuimus, distinguendam esse summitatem imperii ab habendi plenitudine, adeo verum est ut non modo pleraque imperia summa non plene habeantur, sed & multa non summa habeantur plene: quo fit ut marchionatus & comitatus facilius quam regna vendi & testamento relinqui soleant.

15 · Quedam non summa plene, id est alienabiliter haberi.

pr.Est & alterum hujus discriminis indicium in regni tutela, dum rex ætate, aut morbo fungi potestate sua impeditur. Nam in regnis quæ non sunt patrimonialia, tutela eorum est quibus lex publica, aut ea deficiente consensus populi eam mandat. In regnis patrimonialibus eorum quos pater aut propinqui elegerint. Sic videmus in Epirotarum regno, quod consensu populi ortum fuerat, Aribæregi pupillo publice tutores constitutos: & à proceribus Macedonum Alexandri Magni posthumo. At in Asia minore bello parta rex Eumenes Attalo filio fratrem suum tutorem dedit. Sic filio Hieronymo pater Hiero in Sicilia regnans quos voluit testamento tutores assignavit. Sive vero rex simul fit privato jure fundorum dominus, ut Rex Ægypti post Iofephi tempus, & Indorum reges memorante Diodoro, ac Strabone, seu non fit, hoc imperio extrinsecum est, nec ad ejus naturam pertinet. Quare nec imperii speciem aliam, neque alium habendi imperii modum hoc quidem constituit.

16 · Adstruitur dicta distinctio ex discrimine dandi tutoris in regnis.

pr.Tertia observatio fit, non desinere summum esse imperium, etiam siis qui imperaturus est promittat aliqua subditis aut Deo, etiam talia quæ ad imperii rationem pertineant. Necjam de observatione juris naturalis & divini, adde gentium, loquor, ad quam reges omnes tenentur, etiamsi nihil promiserint, sed de regulis quibusdam ad quas fine promisso non tenerentur. Verum esse quod dico ex similitudine patrisfamilias apparet, qui si quid familiæ facturum se promiserit, quod ad familiæ gubernationem pertineat, non eo desinet in sua familia jus summum, quantum fert familia, habere. Nec maritus maritali potestate privatur eo quod aliquid uxori promiserit. Fatendum tamen, id ubi fit, arEtius quodammodo reddi imperium, sive obligatio duntaxat cadat in exercitium actus, sive etiam directe in ipsam facultatem. Priore specie actus contra promissum factus erit injustus, quia, ut alibi oftendemus, vera promissio jus dat ei cui promittitur: altera autem specie erit etiam nullus defectu facultatis. Neque inde tamen sequitur, ita promittente superiorem dari aliquem; nullus enim is actus non redditur hoc casu ex vi superiore, sed ipso jure. Apud Persas rex summo cum imperio erat, αὐτοκρατὴς ἐξ ἀνυπεύθιωθ ut de eo Plutarchus loquitur, & ut imago Dei adorabatur: & ut apud Iustinum est non mutabatur nisi morte. Rex erat qui tapud dicebat proceribus Perfarum; Ne viderer meo tantummodo usus consilio, vos contraxi. ceterum mementote, parendum vobis magis esse quam suadendum. Tamen & jurabat cum regnum adiret, quod Xenophonti & Diodoro Siculo notatum, & leges certa quadam forma latas mutare illi nefas erat, ut & Danielis historia & Plutar - chus in Themistocle nos docent, Diodorus quoque Siculus libro XVII, & multo post tempore Procopius Perfici belli libro primo, ubi insignis ad hanc rem historia extat. Idem de Æthiopum regibus tradit Diodorus Siculus. Eodem tradente Ægyptiorum reges, quos tamen, ut alios reges Orientis, summo imperio usos non est dubium, ad multarum rerum observationem obligabantur: verum si contra fecissent, accusari vivi non poterant, sed mortuorum accusabatur memoria, & damnatis abjudicabatur solennis sepultura, sicut & Hebræorum regum, qui male regnaffent, cada- regn vera extra proprium regibus locum sepulta, 11 Par. xxiv, 25; XXVIII, 27. egregio temperamento, quo & sanctimonia summæ potestatis maneret, & tamen futuri judicii metu reges à fide mutanda retraherentur. Epiri quoque reges jurare solitos, regnaturos se juxta leges, ex Plutarcho in Pyrrhi vita discimus. Quid si addatur, si rex fidem fallat, ut tum regno cadat? ne sic quidem imperium desinet esse summum, sed erit habendi modus imminutus per conditionem & imperium temporario non absimile. De Sabæorum rege narrabat Agatharchides fuisse αἰυπεύθινον liberrima potestate præditum, sed si regia exiret potuisse lapidari: quod & Artemidoro auctore Strabo annotavit. Sic fundus qui fideicommisso tenetur, est quidem fundus non minus quam si pleno dominio possideretur, sed habetur amiffibiliter. Talis autem lex commissoria non tantum in regni delatione adjici potest, sed & in aliis contractibus. Nam & fœdera quædam cum vicinis videmus cum tali sanctione inita.

17 · Summam potestatem non tolli promißione etiam ejus quod nec naturalis nec divini fit juris.

pr.Quarto notandum, quanquam summum imperium unum quiddam fit ac per se indivisum, constans ex illis partibus quas supra enumeravimus, addita summitate, id est τῷ αὐντα θύνῳ, fieri tamen interdum ut dividatur, sive per partes quas vocant potentiales, sive per partes subjectivas. Sic cum unum esset Romanum imperium, factum tamen sæpe est, ut alius orientem, alius occidentem teneret, aut ut tres etiam tripartito orbem regerent. Sic etiam fieri potest, ut populus regem eligens quosdam actus sibi servet, alios autem regi deferat pleno jure. Neque tamen id fit, ut jam ostendimus, quotiescumque rex promissis quibusdam obligatur; sed tunc id fieri intelligendum est, si aut expresse instituatur partitio, qua de re supra jam diximus, aut si quid populus adhuc liber futuro regi imperet per modum manentis præceptis aut si quid fit additum quo intelligatur regem cogi aut puniri posse. Nam præceptum est superioris, saltem in eo quod præcipitur: Et cogere non est quidem semper superioris: nam & naturaliter quisque jus habet cogendi debitorem, sed cum inferioris natura repugnat. Itaque ex coactione saltem paritas sequitur, ac proinde summitatis divisio. Multi adversus talem statum quasi bicipitem incommoda multa adferunt; sed ut supra quoque diximus, in civilibus nihil est quod omni ex parte incommodis careat; & jus non ex eo quod optimum huic aut illi videtur, sed ex voluntate ejus unde jus oritur metiendum est. Exemplum vetus refertur à Platone de legibus tertio. Cum enim Heraclidæ Argos, Messenam & Lacedæmonem condidiffent, adstricti reges intra præscriptarum legum modum imperare, idque dum facerent obligati populi ipsis ipsorumque posteris regnum relinquere, nec ut quisquam adimeret pati. Inque id non suis tantum regibus populi ac populis suis reges, sed & ipsi inter se reges, populique inter se, & reges vicinis populis, & populi vicinis regibus fidem dederunt, auxilioque se futuros alii aliis polliciti sunt.

18 · Summum imperium dividi interdum per partes fubjectivas aut potentiales.

pr.Multum tamen falluntur qui existimant, cum reges acta quædam sua nolunt rata esse nisi à Senatu aut alio cœtu aliquo probentur, partitionem fieri potestatis: nam quæ acta eum in modum rescinduntur, intelligi debent rescindi regis ipsius imperio, qui eo modo sibi cavere voluit ne quid fallaciter impetratum pro vera ipsius voluntate haberetur. quale erat Antiochi tertii regis rescriptum ad magistratus, ne sibi parerent, si quid legibus adversum jussisset; & Constantini, ne pupilli aut viduæ cogantur venire judicii causa ad comitatum imperatoris, etiamsi Imperatoris rescriptum proferatur. Quare hæc res similis est testamentis, quibus adjectum est ne posterius testamentum valeat: nam hæc quoque clausula efficit, ut posterius testamentum non ex vera voluntate profectum præsumatur. Sed sicut hæc clausula, ita &, illa regis jussu expresso ac speciali posterioris voluntatis significatione tolli potest.

19 · Male tamen hoc colligi ex eo quod reges acta quædam sua nisi à cætu aliquo probentur rata esse nolunt.

pr.Sed neque Polybii hîc utor auctoritate qui ad mixtum genus reipublicæ refert Romanam rempublicam, quæ illo tempore, si non actiones ipsas, sed jus agendi respicimus, mere fuit popularis: Nam & Senatus auctoritas, quam ad optimatum regimen refert, & consulum quos quasi reges fuisse vult, subdita erat populo. Idem de aliorum politica scribentium sententiis dictum volo, qui magis externam speciem & quotidianam administrationem, quam jus ipsum summi imperii spectare congruens ducunt suo instituto.

20 · Alia quoque exempla quadam male huc trahi.

pr.Magis ad rem pertinet quod Aristoteles scripsit, inter regnum plenum quod παμβασιλείαν vocat, (eadem est παντελής μοναρχία, Sophocli Antigone, Plutarcho αὐτοκρατὴς βασιλεία καὶ αὐυπεύθιω, Straboni ἐξεσία αὐτοτελής) & regnum Laconicum, qui merus est principatus, aliquot regni species esse interjectas. Ego exemplum hujus rei dari arbitror posse in regibus Hebræis: nam hi quin in rebus plerisque summo jure imperaverint, dubitari nefas arbitror. Voluerat enim populus regem quales habebant vicini: at orientis populi addicte admodum regnabantur. Æschylus Persis de rege Perfarum sic loquentem facit Atossam: - non est civitati obnoxius. Notum illud Maronis: Regem non sic Ægyptus & ingens Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes Observant. Apud Livium: Syri & Afiatici genera hominum servituti nata. à quo non discrepat illud Apollonii apud Philoftratum: Ασσύριοι κὶ Μῆδοι τὰς τυεαννίδας προσκινᾶσι: Aßyrii & Medi dominationem etiam adorant. Ariftolis 111 Politicorum xiv: ὁι πεὶ τὸ Ασίαν ὑπομένεσι τιὼ δεασολικιὼ ἀρχιώ, ἐδὲν δυχεραίνοντες. Afiatici dominatum equo animo ferunt. Et apud Tacitum Civilis Batavi illud ad Gallos: Servirent Syria Afiaque & fuetus regibus oriens: nam & in Germania, & in Gallia tum reges erant, sed ut idem Tacitus notat, precario jure regnandi & auctoritate suadendi, non jubendi potestate. Supra quoque notavimus totum populum Hebræum fuisse sub rege: & Samuel jus regum describens satis ostendit adversus regis injurias nullam in populo relictam potestatem. quod recte colligunt veteres ex illo Pfalmi: Tibi soli peccavi. ad quem locum Hieronymus: Quod rex erat, & alium non timebat. Et Ambrosius: Rex erat, nullis ip se legibus tenebatur, quia liberi sunt reges à vinculis delictorum: Neque enim ullis ad pœnam vocantur legibus, tuti imperii potestate. homini ergo non peccavit cui non tenebatur obnoxius. Idem legere est apud Ifidorum Pelusiotam epistola postremo editarum CCCLXXXIII. Video consentire Hebræos regi in eas leges quæ de officio regis scriptæ exftabant peccanti inflicta verbera: sed ea apud illos infamia carebant, & à rege in signum pœnitentiæ sponte fufcipiebantur, ideoque non à lictore sed ab eo quem legisset ipse cædebatur, & suo arbitrio verberibus statuebat modum: à pænis autem coactivis adeo liberi erant reges, ut etiam excalceationis lex, quippe cum ignominia conjuncta in ipsis cessaret. Hebræi Barnachmoni sententia exstat in dictis Rabbinorum; titulo de Iudicibus: Nulla creatura judicat regem, sed Deus benediFus. Hæc cum ita sint, tamen aliqua judicia arbitror regibus ademta, mansisse penes synedrium LXX virûm, quod divino imperio à Mose institutum ad Herodis tempora perpetua cooptatione duravit. Itaque & Mofes David judices Deos vocant, & judicia vocantur judicia Dei: & judices dicuntur non humana, sed divina vice judicare. imo aperte distinguuntur res Dei à rebus regis, ubi res Dei, monentibus doctiffimis Hebræorum, judicia ex lege Dei. exercenda intelligi debent. Non nego regem Iudæorum capitalia quædam judicia per se exercuisse: qua in re ipsum regi decem tribuum Ifraeliticarum præfert Maimonides: quod & exempla. non pauca, tum in sacris literis, tum in scriptis Hebræorum evincunt: sed quædam cognitionum genera regi videntur non permissa, ut de tribu, de Pontifice, de Propheta. Ejusque rei argumentum est in Ieremiæ Prophetæ historia, quem cum proceres ad mortem deposcerent, respondit rex: Ecce in potestate vestra est, nam contra vos rex nihil potest: in hoc negotiorum genere scilicet. Imo & qui alia quavis de causa apud Synedrium reus factus esset, eum rex judicio eximere non poterat. Ideo Hyrcanus judieium de Herode cum impedire non posset, arte elusit. In Macedonia à Carano orti, ut apud Arrianum Callifthenes ait & βίᾳ ἀλλὰ νόμῳ Μακεδόνων ἄρχοντες διετέλεσαν; non vi, sed lege in Macedonas imperium obtinebant. Curtius libro IV: Macedones affueti regio imperio, Jed in majore libertatis umbra quam cetera gentes. Nam & judicia de civium capite non erant penes regem. Idem Curtius lib. vi. De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat exercitus: in pace erat vulgi: nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas. Est & alterum mixturæ hujus indicium alio Curtii loco. Macedones scivere gentis fue more, ne rex pedes venaretur, fine electis principum amicorumbe. Tacitus de Gothonibus: Regnantur paulo jam addictius quam cetera Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem. Nam principatum ante defcripferat auctoritate suadendi non jubendi potestate: regnum autem plenum postea his verbis: Vnus imperitat, nullis jam exceptionibus, non precario regnandi jure. Eustathius ad sextum Odyssex ubi Phæacum respublica describitur, ait esse συνέλθυσιν βασιλείας κὶ άριςοκρατίας mixtum aliquid ex regis & procerum potestate. Simile quid in Romanorum regum temporibus observo; nam tum omnia ferme negotia manu regia expediebantur. Romulus nobis, ut libitum, imperaverat, inquit Tacitus. Constat initio civitatis reges omnem potestatem habuisse, inquit Pomponius. tamen quædam populo excepta etiam illo tempore vult Halicarnaffenfis. Quod si Romanis magis credimus, in causis quibusdam provocationem ad populum à regibus fuisse ex Ciceronis de Republica libris, ex pontificalibus quoque libris & Fenestella annotavit Seneca. Mox Servius Tullius non tam jure quam auris popularibus ad regnum pervectus, plus etiam vim regni imminuit: quippe, ut loquitur Tacitus, fan - Etor legum queis etiam reges obtemperarent. Quominus mirandum quod Livius dicit, primorum consulum potestatem à regia hoc ferme uno diftitiffe quod annua esset. Similis etiam mixtura ex populari & optimatum potentia Romæ fuit tempore interregni & primis Consulum temporibus: nam in rebus quibusdam iisque majoribus, ita demum ratum erat quod populus jussisset, si patres auctores fierent: quod postea, vi populi aucta, speciem tantum veterem retinuit, cum in incertum comitiorum eventum patres auctorės fieri cœperunt, ut Livius & Dionyfius notant. Quin & ferius aliquanto mixturæ mansit aliquid, quamdiu, ut idem loquitur Livius, imperium penes Patricios (id est Senatum;) penes tribunos (id est plebem) auxilium erat. jus nempe vetandi, sive intercedendi. Sic & Ifocrates Atheniensium rempublicam Solonis temporibus vult fuisse δημοκρατίαν ἀριςοκρατία μεμιγμένlω potestatem optimatium populari mixtam. His positis quæstiones quasdam quæ frequentem in hoc argumento usum habent examinemus.

21 · Vera exempla.

pr.Prima est, an summum imperium habere possit is qui inæquali fædere tenetur. Inæquale fœdus hîc intelligo, non quod inter viribus dispares initur, quomodo Thebana civitas Pelopidæ tempore fœdus cum Perfarum rege habuit, & Romani olim cum Maffilienfibus, deinde cum rege Mafaniffa: nec quod actum ha - bet transeuntem, ut cumhoftis qui fit ad amicitiam recipitur, dum impensas belli solvat, aut aliud quid præstet: sed quod ex ipsa vi pactionis manentem prælationem quandam alteri donat; hoc est ubi quis tenetur alterius imperium, ac majestatem conservare, ut in fœdere Ætolorum cum Romanis erat, id est tum operam dare ut ejus imperium in tuto fit, tum ut dignitas, quæ majestatis nomine significatur, ei constet. Imperii reverentiam dixit Tacitus: & sic explicat: Sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum agunt. Florus: Illi quoque reliqui, qui immunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem & victorem gentium populum Romanum reverebanur. ad quod genus referenda sunt jura quædam eorum quæ nunc vocantur protectionis, advocatiæ, mundiburgii: Item jus urbium matricum in colonias apud Græcos: Nam ut Thucydides ait, coloniæ cum urbibus matricibus pari erant jure libertatis, sed debebant τιμᾶν τὼ μητρόπολιν, & exhibere & γέρα τὰ νομιζόμενα, reverentiam scilicet & honoris signa quædam. Livius de veteri fœdere inter Romanos qui Albæ jus omne acceperant, & Latinos Alba oriundos: In eo fædere superior Romana res erat. Recte Andronicus Rhodius post Ariftotelem amicitiæ inter dispares hoc ait proprium ut potentiori plus honoris, infirmiori plus auxilii deferatur. Scimus quid ad hanc quæstionem Proculus responderit, scilicet liberum esse populum qui nullius alterius potestati subjectus fit, etiamsi in fœdere comprehensum fit ut is populus comiter alterius populi majestatem conservaret. Si ergo populus tali fœdere obligatus liber manet, si alterius potestati subjectus non est, sequitur, ut summum imperium retineat. Atque idem de rege pronunciandum est. Est enim populi liberi & regis qui vere rex sit, eadem ratio. Addit Proculus, illud adjici in fædere, ut intelligatur alterum populum superiorem esse, non ut intelligatur alterum non esse liberum. Superiorem hîc intelligere debemus non potestate (jam enim dixerat talem populum alterius potestati subjectum non esse) sed auctoritate, & dignitate: quod verba sequentia apta admodum similitudine explicant. Quemadmodum, inquit, clientes nostros intelligimus liberos esse, etiamsi neque auctoritate, neque dignitate, neque jure omni nobis pares sunt: sic & eos qui majestatem nostram comiter conJervare debent, liberos esse intelligendum est. Clientes in fide sunt patronorum; sic populi fœdere inferiores in fide populi, qui dignitate est superior. Sunt ὶ προστάτης, ἐχ. ἀποτελεῖς, sub patrocinio, non sub ditione, ut Sylla apud Appianum loquitur: in parte, non in ditione ut Livius: & Cicero Officiorum secundo sanctiora illa Romanorum tempora describens, patrocinium sociorum ait penes eos fuisse, non imperium. quicum satis convenit dictum illud Scipionis Africani Majoris: Populum Romanum beneficio quam metu obligare homines malle, exterasque gentes fide ac societate junctas habere quam tristi subjectas servitio: & quæ Strabo commemorat de Lacedæmoniis post Ros manorum in Græciam adventum: ἔμέναν ἐλεύθεροι, πλιώ τ φιλικῶν λφτεργιῶν ἄλλο στυτελοῦτες ἐδὲν: manserunt, inquit, liberi nihil con ferentes præter operas fociales. Sicut patrocinium privatum non tollit libertatem personalem, ita patrocinium publicum non tollit libertatem civilem, quæ fine summo imperio intelligi nequit. Ideo apud Livium opponi videas, in fide esse & in ditione: Et Syllæo Arabum regi minatus est Augustus, teste Iofepho, ni injuriis in vicinos abstineret, curaturum se ut ex amico subditus fieret: Cujus conditionis erant reges Armeniæ, quos in ditione Romana fuisse ad Vologesen scribebat Pætus, & proinde sono magis nominis quam re ipsa reges: quales Cypri aliique reges olim sub regibus Persis, ποζαγένες subditi ut Diodorus loquitur. Obstare his quæ diximus videtur, quod addit Proculus: Et fiunt apud nos rei ex civitatibus fœderatis, & in eos damnatos animadvertimus. Sed ut hæc res intelligatur, sciendum est quatuor incidere posse controversiarum genera. primum, sisubditi populi aut regis qui in fide est alterius, dicantur fecisse contra foœdus: deinde, si ipsi populi aut reges accusentur: tertio, si socil qui in ejusdem populi aut regis fide sunt inter se litigent: quarto, si subditi conquerantur de injuriis eorum quorum sunt in ditione. Prima specie si peccatum appareat, tenetur rex aut populus, eum qui nocuit aut punire, aut ei cui nocitum est dedere: quod non tantum inter inæquales, sed & inter æqualiter fœderatos locum habet, imo etiam inter eos qui nullo fœdere tenentur, ut oftendemus alibi. Tenetur etiam dare operam ut damna refarciantur; quod officium Romæ erat recuperatorum. Gallus Ælius apud Festum: Reciperatio est cum inter populum & reges nationesque ac civitates peregrinas lex convenit, quomodo per reciperatorem reddantur res, reciperenturque, resque privatas inter se prosequantur. At sociorum alter in socii subditum jus prehenfionis aut punitionis directe non habet. Itaque Decius Magius Campanus ab Annibale vinctus & Cyrenas delatus, atque inde deportatus Alexandriam, docuit contra jus fœderis vinctum se ab Annibale esse: atque ita vinculis liberatus est. Secunda cunda specie speciej jus habet socius cogendi socium, ut stet fæderis legibus, atque etiam puniendi ni steterit. Sed hoc quoque in æquali fœderi proprium non est. Idem enim locum habet in federe æquali. Nam ut quis ultionem sumat ab eo qui peccavit, satis est, ut ipse ei qui peccavit subditus non fit; quod alibi à nobis traetabitur. Quare etiam inter reges aut populos non fœderatos idem usuvenit. Tertia specie sicut in fædere æquali solent controversiæ deferri ad conventum sociorum, quos scilicet res non tangit, ut Græcos, Latinos veteres, & Germanos olim fecisse legimus; aut alioqui ad arbitros, aut etiam ad principem fœderis tanquam communem arbitrum: ita in fædere inæquali plerumque convenire solet, ut controversiæ disceptentur apud eum qui superior est in fædere. Quare ne hoc quidem ostendit imperii potestatem. Nam & reges apud judices à se constitutos judicio contendere solent. In postrema specie jus cognoscendi nullum est sociis. Ideo cum Herodes quædam adversus liberos ad Augustum sua sponte deferret, dixerunt illi: Poteras de nobis supplicium sumere tuo jure, tum qua pater, tum qua rex. Et Scipio cum Romæ à Carthaginienfium quibusdam Annibal accusaretur, dixit non oportere se Patres Conscriptos reipublicæ Carthaginienfium interponere. Et hoc est in quo Aristoteles ait societatem à civitate differre, quod sociis curæ fit ne injuria in ipsos committatur, non vero ne sociæ civitatis cives inter se injurias committant. Solet & illud objici, quod in historiis ei qui fædere superior est imperandi, & ei qui inferior est parendi vox interdum tribuitur. Sed nec hoc movere nos debet. aut enim agitur de rebus ad commune bonum societatis pertinentibus, aut de utilitate privata ejus qui superior est in fœdere. In rebus communibus, extra tempus conventus, etiam ubi fœdus æquale est, solet is qui lectus est princeps fœderis) נגיד הברית Danieli x1, 22.) sociis imperare, ut Agamemnon regibus Græcis, Lacedæmonii Græcis postea, deinde Athenienses. In oratione Corinthiorum apud Thucydidem legimus: χρὴτὸς ἡγεμόνας τὰ ἴδια ἐξ ἴσε νέμοντας τὰ κοινὰ προσκοπεῖν. Decet eos qui fædederis principes sunt, circa suas quidem utilitates nihil precipuum sumere, at in communibus rebus curandis eminere supra ceteros. Ifocrates veteres Athenienses ductum exercuisse ait, ὅλων ἐπιςατῶντας, ἰδίᾳ οι᾽ ἑκάτες ἐλβα θέρες ἐῶντας εἶναι: curam gerentes pro sociis omnibus, sed ita ut iis libertatem integram relinquerent: Et alibi σρατηγεῖν ὀιομένες δεῖν, ἀλλὰ μὴ τυραννεῖν ita ut imperium habere belli, non dominari se debere censerent: Item συμμαχικῶς, ἀλλ᾿ ἐδεσποτικῶς βελουομένες πεὶ αὐτῶν socialiter non heriliter res eorum curantes. Hoc ipsum Latini imperare, Græci modestius marqν dicunt. Athenienses delato sibi ductu belli in Persas, ἔταξαν, inquit Thucydides, ἄς τε ἔδὲ παρέχὴν πόλεων χρήμαζα πρὸς ἢ βάρβαρον κὶ ας ναῦς. ordinarunt (sic qui Roma in Græciam mittebantur dicebantur mitti ad ordinandum statum liberarum civitatum) que urbes pecunias in barbarum, que naves conferrent. Hoc enim si facit qui princeps tantum est in fœdere, non mirum est si in fæœdere inæquali idem faciat is qui superior est fædere. Imperium ergo hoc sensu, id est ἡγεμονία, libertatem aliorum non tollit. Rhodii in oratione apud Senatum Romanum quæ apud Livium extat: Greci domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur: nunc imperium ubi est, ibi ut fit perpetuum optant: libertatem vestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt. Sic post Cadmeam à Thebanis receptam narrat Diodorus multas civitates Græcas convenisse πάσας ὑπάρχὴν αὐτονόμος, ἡγεμόσι χρω μένας ἀθίωαίοις, omnes ut libere essent, sed Atheniensium ductu uterentur. De ipsis Atheniensibus Philippi Macedonis tempore Dion Prusæensis: ὅτε ὁ ἡγεμονίας πλακεχωρήκασι, ὃ δι᾽ ἐλάθερίας μόνης λοιπὸν αὐτεί. χοντο: quo tempore ductu belli omisso libertatem solam retinebant. Sic Cæsar quos sub imperio Suevorum fuisse dicit, eosdem mox socios nominat. Iniis vero rebus quæ ad propriam utilitatem spectant superioris, postulata solent imperia dici, non ex jure, sed ex effectus similitudine, sicut regum preces imperia sæpe esse dicuntur, & ægroti imperare medicis. Livius libro XLII. Ante hunc consulem (C. Pofthumium) nemo unquam sociis in ulla re oneri aut sumptui fuit: ideo magistratus mulis, tabernaculis, & omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis. Interim verum est accidere plerumque, ut qui superior est in fædere, si is potentia multum antecellat, paulatim imperium proprie dictum usurpet: præsertim si fœdus perpetuum fit, & cum jure præsidia inducendi in oppida, sicut Athenienses fecerunt, cum à sociis ad se provocari passi sunt; quod nunquam fecerant Lacedæmonii. quibus temporibus Ifocrates Atheniensium imperium in socios regno comparat. Sic Latini querebantur sub umbra fœderis Romani servitutem se pati. Sic Ætoli vanam speciem & inane nomen libertatis: Achæi postea fædus specie jam esse precariam servitutem. Sic apud Tacitum Civilis Batavus de eisdem Romanis conqueritur; neque enim societatem, ut olim, sed tanquam mancipia haberi: & alibi, Miseram servitutem falso pacem vocari. Eumenes quoque apud Livium Rhodiorum socios ait, verbo esse socios, revera subjectos imperio & obnoxios: Magnetes quoque in speciem liberam Demetriadem, revera omnia ad nutum Romanorum fieri. Sic Thessalos in speciem fuisse liberos, sed revera sub imperio Macedonum notat Polybius. Hæc cum fiunt, & ita sunt ut patientia in jus transeat, qua de re alibi erit disputandi locus, tunc aut qui socii fuerant fiunt subditi, aut certe partitio fit summi imperii, qualem accidere posse supra diximus.

22 · Summam potestatem habere posse. qui inæquali federe teneatur: cum folutione objectionum:

pr.Qui vero certum quid pensitant aut ad redimendas injurias, aut ad tutelam comparandam, ξύμμαχοι φόρε τποτελεῖς, ut est apud Thucydidem: quales Hebræorum reges, & vicinarum gentium post Antonii tempora, ὅὶ φόροις τεταγμένοις, ut Appianus loquitur, quo minus summum imperium habere possint, nullam dubitandi causam video, quanquam infirmitatis confessio de dignitate aliquid delibat.

23 · Et qui tributum pendat:

pr.Difficilior multis videtur quæstio de nexufeudali, sed quæ ex antedictis facile solvi potest. Nam in hoc contractu qui proprius est Germanicarum gentium, neque usquam invenitur nisi ubi Germani sedes posuerunt, duo sunt consideranda, obligatio personalis, & jus in rem. Obligatio personalis eadem est, sive quis ipsum jus imperandi, sive aliud quidvis etiam alibi situm feudi jure possideat. Talis autem obligatio sicut privato non erat demtura jus libertatis personalis, ita nec regi aut populo jus demit summi imperii, quæ libertas est civilis. quod apertissime confpici datur in feudis liberis quæ Franca vocant, quæ nullo jure in rem, in sola personali obligatione consistunt. Hæc enim nihil sunt aliud quam species fœderis inæqualis de quo egimus, quo alter alteri operam pollicetur, alter alteri præsidium & tutelam. Pone etiam adversus omnes promissam operam, quod nunc feudum ligium vocant, (nam olim ea vox latius patebat) nihil id de jure summi imperii in subditos detrahit: ut jam taceam semper inesse conditionem tacitam, dum justum fit bellum, de qua agendum erit alibi. Ius vero in rem quod attinet, id quidem tale est, ut ipsum imperandi jus, si feudi jure teneatur, aut familia extincta, aut etiam ob certa crimina amitti possit. Sed interim summum esse non definit: aliud enim est res, ut sæpe diximus, aliud rem habendi modus. Et tali jure multos video reges à Romanis constitutos, ita scilicet ut deficiente regia familia imperium ad ipsos rediret, quod de Paphlagonia aliisque nonnullis Straboni notatum. AC PACIS, LIB. I.

24 · Et qui feudi lege teneatur.

pr.Distinguendum quoque non minus in imperio quam in dominio, jus ab usu juris, sive actus primus ab actu secundo. Nam sicut rex infans jus habet, sed imperium exercere non potest; sic & furiosus, & captivus, & qui in alieno territorio ita vivit, ut actiones circa imperium alibi situm liberæ ei non permittantur: omnibus enim his casibus curatores sive prodici dandi sunt. Itaque Demetrius cum in potestate. Seleuci non satis libere viveret, vetuit, aut sigillo aut literis suis credi, sed omnia quasi se mortuo administrari voluit.