Grotius 1.4De bello Subditorum in Superiores.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Status quæstionis,
pr.BEllum gerere possunt & privati in privatos, ut viator in latronem; & fummurh imperium habentes in eos qui itidem id habent, ut David in regem Ammonitarum; & privati in eos qui imperio summo, at non in se, utuntur, ut Abrahamus in regem Babyloniæ & vicinos; & qui summum impérium habent in privatos aut sibi subditos, ut David in partem Isbosethi; aut non subditos, ut Romani in piratas. Tantum illud quæritur an aut privatis aut publicis personis bellum gerere liceat in eos, quorum imperio sive summo sive minori subsunt. Ac primum id minime controversum est arma sumi posse in inferiores ab iis qui summæ potestatis auctoritate armantur: qualis fuit Nehemias armatus edicto Artaxerxis adversus vicinos regulos. Sic metatores expellendi domino prædii licentiam Imperatores Romani concedunt. Verum adversus summam potestatem aut inferiores, sed agentes quod agunt summæ potestatis auctoritate, quid liceat quæritur. Illud quidem apud omnes bonos extra controversiam est; si quid imperent naturali juri aut divinis præceptis contrarium, non esse faciendum quod jubent. Nam Apostoli cum dixerunt Deo magis quam hominibus obediendum, ad certissimam provocarunt regulam, omnium inscriptam mentibus, quam totidem ferme verbis expressam apud Platonem reperias: at siqua ex tali causa, aut alioqui quia summum imperium habenti ita libet, injuria nobis inferatur, ea toleranda est potius quam vi resistendum.
2 · Bellum in superiores quà tales ordinarie licitum non esse jare natura:
pr.Et naturaliter quidem omnes ad arcendam à se injuriam jus habent resistendi, ut supra diximus. Sed civili societate ad tuendam tranquillitatem instituta, statim civitati jus quoddam majus in nos & nostra nascitur, quatenus ad finem illum id necessarium est. Potest igitur civitas jus illud resistendi promiscuum publicæ pacis & ordinis causa prohibere: Et quin voluerit, dubitandum non est, cum aliter non posset finem suum consequi. Nam si maneat promiscuum illud resistendi jus, non jam civitas erit, sed dis • sociata multitudo, qualis illa Cyclopum: Dant conjugibus jus Quisque suis fobolique. Confusa turba, nemo ubi audit neminem. Et Aboriginum, qui Sallustio tradente, genus hominum agrefte, fine legibus, fine imperio, liberum atque solutum: & apud eundem alio loco Getuli qui neque moribus, neque lege aut imperio cujusquam regebantur. Ita ut dixi habent mores omnium civitatum: Generale pactum est societatis humane, inquit Augustinus, Regibus obedire. Æschylus. Rex est suo utens jure, nulli obnoxius. Sophocles: Nam principes sunt: obfequendum. quippe ni? Euripides Imperia habentum perferenda inscitia est. Adde quod supra ex Tacito in hanc rem adduximus: cujus & hoc est; Principi summum rerum arbitrium dii dederunt, subditis obsequii gloria relicta est. Hic quoque Indigna digna habenda sunt Rex que facit Seneca: Æquum atque iniquum regis imperium feras: Quod ex Sophocle sumptum qui dixerat: Et quod apud Sallustium est: Impune quidvis facere, id est regem esse. Hinc ubique majestas, id est dignitas, sive populi, sive unius qui summo fungitur imperio, totlegibus, tot pænis defenditur: quæ constare non potest si maneat resistendi licentia. Miles qui castigare volenti se centurioni restiterit, si vitem tenuit, militiam mutat: si ex industria fregit, vel manum centurioni intulit, capite punitur: Et apud Ariftotelem est, i deχιὼ ἔχων ἐπάζαξεν ἐ δεῖ αντιπληγιῶαι, si magistratum gerens aliquem verberaverit, ipse reverberandus non est.
3 · Nec concessum lege Hebraa:
pr.In lege Hebræa mortis supplicio damnatur, qui inobediens fuerit, aut summo Pontifici, aut ei qui extra ordinem rector populi à Deo esset constitutus. Quod vero apud Samuelem est de jure regis, omnino recte infpicienti apparet, nec de jure vero intelligendum, id est de facultate honeste & juste aliquid agendi, (longe enim alia vivendi ratio præscribitur regi in ea parte legis, quæ est de officio regis) neque nudum factum indicari: nihil enim esset in eo eximium, cum injurias facere etiam privati privatis soleant: sed factum quod effectum aliquem juris habeat, id est non resistendi obligationem. Ideo additur, populum pressum istis injuriis Dei opem imploraturum, quia scilicet humana remedia nulla exstarent. Sic ergo hoc jus vocatur, quomodo prætor jus reddere dicitur, etiam cum inique decernit.
4 · Minus etiam lege Euangelica: quod probatur ex sacris literis:
pr.In novo fædere Christus præcipiens dari Cæsari quæ Cæsaris sunt, intelligi voluit à suæ disciplinæ sectatoribus non minorem, si non majorem, obedientiam cum patientia, si opus fit, conjunctam summis potestatibus deberi, quam ab Hebræis regibus Hebræis debebatur; quod latius exsequens optimus ejus interpres Paulus Apostolus, officia subditorum late describens; inter alia; Qui obsistit, inquit, potestati, Dei ordinationi obsistit: tum vero qui obsistunt, sibi ipsis condemnationem accipient. Addit mox, Dei enim minister est qui potestate fungitur tuo bono. Deinde, Quapropter necesse est subjici, non solum propter iram, sed & propter conscientiam. In subjectione includit non resistendi necessitatem, neque eam solum quæ ex formidine majoris mali oritur, sed quæ ex ipso sensu officii nostri manat, neque hominibus tantum, sed & Deo nos obligat. Rationes addit duas: primum, quod Deus ordinem illum imperandi, & parendi approbaverit, & olim in lege Hebræa, & nunc in Euangelio. quare potestates publicæ eo loco nobis habendæ sunt, quasi ab ipso Deo essent constitute. Nostra enim facimus, quibus auctoritatem nostram impartimur. Alteram, quod hic ordo nostro bono inserviat. Atqui, dicat aliquis, injurias pati utile non est. Hic quidam, vere magis quam ad sensum Apostoli, ut arbitror, appofite, dicunt has quoque injurias utiles nobis esse, quia ista patientia sua non fit caritura mercede. Mihi videtur Apostolus confiderasse finem universalem isti ordini propositum, qui est tranquillitas publica, in qua & singulorum comprehenditur. Et sane quin plerumque hoc bonum per potestates publicas consequamur, dubitandum non est: nemo enim sibi male vult: at imperantis felicitas, in subditorum felicitate consistit. Sint quibus imperes, ajebat ille. Proverbium est apud Hebræos: Nisi potestas publica esset, alter alterum vivum deglutiret: qui sensus & apud Chryfostomum: τῶν πόλεων τῆς ἄρχοντας αν ἀνέλης, θηρίων ἀλόγων ἀλογώτερον βιωσόμεθα βίον, δάκνοντες ἀλλήλες κὶ κατιθίοντες: nisi rectores civitatum essent feriorem feris viveremus vitam, non mordentes tantum sed & vorantes alios alii. Quod si quando nimia formidine, aut iracundia, aliisve affetibus, transversi agantur rectores, quo minus rectam ineant viam quæ ad tranquillitatem ducit, id inter minus frequentia habendum est; & quæ, ut ait Tacitus, interventu meliorum pensantur. Leges autem satis habent id quod plerumque accidit respicere, ut ajebat Theophrastus, quo & illud Catonis pertinet: Nulla lex Satis commoda est: id modo queritur, si majori parti & in summa prodest. in quæ autem rarius contingunt, communibus tamen regulis conftringenda sunt, quia etsi ratio legis in isto particulari facto particulariter locum non habeat, manet tamen ratio in sua generalitate, cui particularia subjici fas est. Id enim satius quam fine norma vivere, aut normam cujusque arbitrio permitti. Seneca appode site ad hanc rem. Satius erat à paucis etiam justam excusationem non accipi, quam ab omnibus aliquam tentari. Locum & hîc habere debet illa nunquam satis memorata Periclis apud Thucydidem sententia: Sic existimo, etiam singulis bominibus plus eam prodesse civitatem que tota recte se habeat, quam si qua privatis floreat utilitatibus, ipsa autem univerfim laboret. qui enim domesticas fortunas bene collocatas habet, patria tamen eversa, pereat & ipse necesse est: Contra vero etiam si quis in beata repu blica parum fœlix est, multo tamen facilius per illam incolumis servatur. Quare cum civitas quidem singulorum poßit sustentare calamitates, singuli autem publicas non item; quid est cur non univerfim ipsi consulere, ipsamque tueri oporteat, nec id facere quod vos facitis, dum quasi attoniti jactura rei familiaris, salutem proditis reipublica? Quem sensum breviter ita explicat Livius: Respublica incolumis & privatas res salvas facile prestat: publica prodendo tua nequicquam serves. Plato dixerat legum IV: τὸ μοὺ γὸ κοινὸν τὸ κοινὸν τίθητη καλῶς μᾶλλον ἢ τὸ ἴδιον. Quod commune est connectit civitates, quod singulorum, dißipat; quare & publice & privatim utilius est, ut publica magis quam privata curentur. Xenophon vero: ὅσις ἐν πολέμῳ ὢν στασιάξε ωτὸς τὸν ἄρχοντα, πρὸς τὸ ἑαυτε (ωτηρίαν σασιάζ): qui in bello contra ducem seditiose se gerit, facit hoc cum sue salutis periculo. Eodem & illa Iamblichi pertinent: Non disjuncta est privata utilitas à publica, imo in bono communi singulare etiam continetur: Sut in animalibus ceteraque natura, ita in civitatibus in totius salute salus est partium. In publicis autem præcipuum haud dubie est ordo ille quem dixi imperandi parendique; is vero cum privata resistendi licentia consistere nequit. Explicare libet hoc ipsum nobili Dionis Cassii loco. & μέν του κὶ ἐγὼ ἔτ᾽ τήρια τῷ μξὺ ἄρχὴν ἐν τοῖς αὐθρώποις, τῷ ἢ ἄρχεσθαι τέτακται. Ego vero neque decorum existimo, ut rector civitatis subditis cedat, neque spem esse ad salutem si quod parere positum est velit imperare. Cogitate enim quis futurus fit ordo in familia, si à junioribus senes spernantur: unde sanitas ægrotantibus, si non per omnia medicis pareant, quid tuti navigantibus, si plebs nautica gubernantium jussa contemnat. Natura quippe id necessarium & hominibus salutare, ut alii quidem imperent, alii vero pareant. Paulo comitem addamus Petrum; cujus hæc sunt verba: Regem honorate. Servi, subditiestote cum omni timore dominis, non solum bonis & equis, sed etiam duris. Hoc enim cedit gratie, siquis propter conscientiam Dei suffert molestiam injuste afflictus. que enim gloria est si peccantes & colaphis casi subsistitis? sed si bene agentes, tamen male habiti subsistitis, hoc cedit vobis gratiæ apud Deum. Confirmat mox hoc à Christi exemplo. Idemque sensus in Clementis constitutionibus his verbis exprimitur: ὁ δέλα ἔννοιαν φερέτω πτὸς τὸν δεασότίω με φόβε θεῖ, κἂν ἀσεβὴς, κἂν πονηρὸς ὑπάρχῃ. Servus Deum ti mens simul bene bero suo velit, quamvis impio, quamvis injusto. Notanda hîc duo: quod dicitur subjectionem dominis deberi, etiam duris, idem ad reges quoque referendum: Nam quod sequitur ei fundamento superstructum, non minus subditorum, quam servorum officium respicit. Ac deinde talem à nobis requiri subjectionem quæ injuriarum patientiam secum ferat: sicut de parentibus dici solet: Ames parentem, si equus est: si non, feras. Et Eretrienfis quidam adolescens qui ' Zenonis scholam diu frequentaverat, quid ibi didicisset rogatus, respondit, όργω πατρὸς φέρὴν iram patris ferre. De Lysimacho Lyfimacho Iustinus: Iustinus: Magn Magno animo regis, velut Parentis, contumeliam tulit. Et apud Livium est: Vt parentum sevitiam, sic patria, patiendo ac ferendo leniendam esse. Apud Tacitum: ferenda regum ingenia: & alibi: bonos Imperatores voto expetendos, qualefcunque tolerandos. Apud Persas, laudante Claudiano: Quamvis crudelibus æque Paretur dominis.
5 · v. Et factis Christianorum veterum.
pr.Nec ab hac lege Domini discedit consuetudo veterum Christianorum, optima legis interpres. Nam quamquam peffimi sæpe homines imperium Romanum tenuerunt, nec defuerunt qui obtentu adjuvandæ reipublicæ iis se opponerent, nunquam tamen eorum conatibus se adjunxerunt Christiani. In Clementis constitutionibus est, βασιλείᾳ ἐ θεμιτὸν ἐπανίζαπτη, regie potestati resistere nefas. Tertullianus Apologetico: Vnde Caßii, & Nigri, & Albini? unde unde qui qui inter inter duas duas lauros lauros obfident obfident Cæsarem? Cafarem? unde qui faucibus ejus exprimendis palestricam exercent? unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus tot Sigeriis (sic diserte habet manufcriptus qui est apud omni laude ornatiffimos juvenes Puteanos) ac Partheniis audaciores? De Romanis, ni fallor, id est de non Christianis. De Palæstrica, quod ait, ad Commodi mortem pertinet, peracta imperio præfecti Ælii Læti, manu palæstritæ, quo tamen Imperatore vix quisquam fuit sceleratior. Parthenius cujus factum itidem detestatur Tertullianus, erat ille qui pessimum Imperatorem Domitianum opprefferat. His comparat Plautianum præfectum Prætorio, qui Septimium Severum valde sanguinarium Imperatorem occidere in palatio voluerat. In eundem Septimium Severum arma quasi pro reipublicæ caritate fumpferant in Syria Pescennius Niger, in Gallia & Britannia Clodius Albinus. Sed horum quoque factum Christianis displicuit, quod & ad Scapulam jactat Tertullianus; Circa majestatem Imperatoris infamamur: tamen nunquam Albiniani, vel Nigriani, vel Caßiani inveniri potuerunt Christiani. Cassiani illi erant qui secuti erant Aufidium Cassium virum egregium, qui in Syria sumptis armis caufabatur rempublicam se ire restitutum, quam M. Antonini negligentia perderet. Ambrosius cum injuriam non sibi tantum, tum, sed sed & & gres gregi suo, & Christo fieri crederet à Valentino Valentiniani filio, populi satis concitati motu ad resistendum uti non voluit. Coactus, inquit, repugnare non novi: dolere potero, potero flere, potero gemere: adversus arma, milites, Gothos quoque, lachryme me & arma sunt aliter nec debeo nec possum resistere. Mox: Exigebatur à me ut compefcerem populum: referebam in meo jure esse ut non excitarem, in Dei manu ut mitigaret. Idem Ambrosius Maximi copiis adversus Imperatorem & Arianum, & Ecclesiæ gravem uti noluit. Sic Iulianum defecto - rem cum pessima consilia agitaret, lachrymis Christianorum repreffum, ait Nazianzenus, addens, τῶτο μόνον ἐχόντων κατὰ τῶ διώκλε φάρμακον, quia solum hoc contra perfequutorem erat remedium. Atqui exercitus ejus ferme omnis ex Christianis constabat. Adde quod, ut observat idem Nazianzenus, sævitia illa Iuliani, non tantum in Christianos erat injuria, sed & rempublicam in summum adduxerat periculum. Accedat his illud Augustini ubi illa Apostoli ad Romanos dicta explicat: Necesse est propter hanc vitam nos subditos esse oportere, non resistentes si quid illi (rectores) auferre voluerint.
6 · Refellitur sententia statuens inferioribus magistratibus licitum esse bellum adversus summam potestatem: idque rationibus, & sacris literis.
pr.Inventi sunt nostro sæculo viri eruditi quidem illi, sed temporibus & locis nimium servientes, qui sibi primum (ita enim credo) deinde aliis perfuaderent ea quæ jam dicta sunt locum habere in privatis, non etiam in magistratibus inferioribus, quibus jus esse putant resistendi injuriis ejus, cujus summum est imperium; imo & peccare eos, ni id faciant. quæ opinio admittenda non est. Nam sicut in dialecticis species intermedia, si genus respicias, est species; si speciem infra positam, genus: ita magistratus illi, inferiorum quidem ratione habita sunt publicæ personæ; at superiores si considerentur, privati sunt. Nam omnis facultas gubernandi quæ est in magistratibus, summæ potestati ita subjicitur, ut quicquid contra voluntatem summi imperantis faciant, id defectum fit ea facultate; ac proinde pro actu privato habendum. Locum enim hîc quoque habet, quod dicunt Philosophi, ordinem non dari nisi cum relatione ad aliquid primum. Acmihi videntur qui contra sentiunt, talem statum rerum inducere, qualem antiqui fabulantur in cælo fuisse antequam Majestas oriretur, quo tempore ajunt minores Deos Iovi non concessisse. At is quem dixi ordo, & ὑπαλληλισμός, non tantum sensu communi cognoscitur: unde illud, Omne sub regno graviore regnum est. Et Papinii illud: vice cuncta reguntur: Alternisque regunt. Et Augustini dictum celebre: Ipsos humanarum rerum gradus adverte: si aliquid jusserit curator, faciendum: non tamen si contra proconsul jubeat: aut si consul aliquid jubeat, & aliud Imperator. non utique contemnis potestatem, sed eligis majori servire: nec hinc debet minor irasci si major prelatus est. Et hoc ejusdem de Pilato: Talem quippe Deus dederat illi potestatem, ut esset etiam ipse sub Cæsaris potestate. Sed & divina probatur Jet etiam ipse Jub Caj autoritate. Nam Apostolorum princeps subjectos nos esse vult aliter regi, aliter magistratibus: Regi, ut fupereminenti, id est, sine ulla exceptione, præter ea quæ Deus directe imperat, qui injuriæ patientiam probat, non interdicit: Magistratibus, tanquam missis à rege, id est potestatem suam à rege ducentibus. Et cum Paulus omnem animam supremis potestatibus esse subjectam vult, etiam magistratus inferiores inclusit. Neque in populo Hebræo, ubi tot fuere reges divini humanique juris contemptores, unquam inferiores magistratus, in quibus plurimi fuere viri pii & fortes, id sibi juris fumpferunt, ut regibus vim ullam opponerent, nisi siqui à Deo, cujus in reges summum jus est, mandatum speciale acceperant. quin contra quod procerum officium fit ostendit Samuel, cum, proceribus & populo inspectante, Saulem jam perverse regnantem solita veneratione est profequutus. Atque adeo religionis quoque publicæ status nunquam non à regis ac fynedrii arbitrio pependit. Quod enim post regem magistratus simul cum populo Deo se fideles fore promiserunt, id intelligi debet quatenus in cujusque id futurum erat potestate. Ne fimulacra quidem falsorum Deorum, quæ publice exftabant, dejecta unquam legimus, nisi jussu aut populi in libera republica, aut regum cum regnabantur. Quod si quid aliquando factum est vi contra reges, narratur in testimonium divinæ providentiæ id permittentis, non in facti humani approbationem. Solet à contrariæ sententiæ auEtoribus proferri dictum Trajani, cum pugionem præfecto prætorio traderet: Hoc pro me utere, si recte impero; si male, contra me. Sed sciendum est Trajanum, ut ex Plinii Panegyrico apparet, id unice curasse ne quid regium ostentaret, sed verum principem gereret, qui proinde subesset senatus populique judicio; quorum sententias exsequi præfectus deberet etiam in ipsum principem. Simile est quod de M. Antonino legimus, qui publicam pecuniam attingere noluit nisi consulto senatu.
7 · Quid sentiendum si summa & alioqui inevitabilis fit neceßitas?
pr.Gravior illa est quæstio, anlex de non resistendo nos obliget in gravissimo & certissimo discrimine. Nam leges etiam Dei quædam, quanquam generaliter prolatæ, tacitam habent exceptionem summæ necessitatis: quod de lege sabbati Hasamonxorum temporibus à sapientibus definitum fuit: unde dictum celebre: periculum anime impellit sabbatum: & Iudæus apud Synefium causam neglectæ legis de sabbato hanc reddit: σαφῶς ὑπὲρ ψυχῆς θέομεν: in certißimum vite periculum adducti sumus. Quæ exceptio probata est ipsi Christo: ut & in lege altera de non edendis panibus propositionis. Et Hebræorum magistri legibus de cibis vetitis, aliisque nonnullis ex veteri traditione eandem addunt exceptionem, recte quidem.non quod Deo jus non fit ad certam mortem subeundam nos obftringere, sed quod leges quædam ejus sint argumenti, ut non credibile sit datas ex tam rigida voluntate. quod in legibus humanis magis etiam procedit. Non nego à lege etiam humana quosdam virtutis actus posse præcipi, sub certo mortis periculo, ut de statione non deferenda; serenda; sed nec temere ea voluntas legem condentis fuisse intelligitur, neque videntur homines in se, & alios tantum jus accepisse, nisi quatenus summa necessitas id exigat. Ferri enim leges ab hominibus solent & debent cum sensu humanæ imbecillitatis. Hæc autem lex de qua agimus pendere videtur à voluntate eorum, qui se primum in societatem civilem consociant, à quibus jus porro ad imperantes manat. Hi vero fiinterrogarentur an velint omnibus hoc onus imponere, ut mori præoptent, quam ullo casu vim superiorum armis arcere, nescio an velle se sint responsuri, nisi forte cum hoc additamento, si resisti nequeat, nisi cum maxima reipublicæ perturbatione, aut exitio plurimorum innocentium. Quod enim tali circumstantia caritas commendaret, idinlegem quoque humanam deduci posse non dubito. Dicat aliquis, rigidam illam obligationem, mortem potius ferendi, quàm ullam unquam superiorum injuriam repellendi, non ex lege humana, sed divina proficisci. Sed notandum est, primo homines non Dei præcepto, sed dfponte sponte adductos adductos experimento experimento in infirmitatis familiarum fegregum adversus violentiam, in societatem civilem coiiffe, unde ortum habet potestas civilis, quam ideo humanam ordinationem Petrus vocat: quanquam alibi & divina ordinatio vocatur, quia hominum salubre institutum Deus probavit. Deus autem humanam legem probans censetur probare ut humanam & humano modo. Barclajus regii imperii affertor fortissimus, huc tamen descendit, ut populo & insigni ejus parti jus concedat se tuendi adversus immanem sævitiam; cum tamen ipse fateatur totum populum regi subditum esse. Ego facile intelligo quo pluris est id quod conservatur, eo majorem esse æquitatem, quæ adversus legis verba exceptionem porrigat: attamen indiscriminatim damnare aut singulos aut partem populi minorem, quæ ultimo necessitatis præsidio sic utatur, ut interim & communis boni respectum non deferat, vix ausim. Nam David, qui extra pauca facta testimonium habet vitæ secundum leges exactæ, armatos circum se primum quadringentos, deinde plures aliquanto habuit; quo nisi ad vim arcendam si inferretur? Sed simul illud notandum est, non factum id à Davide, nisi postquam & Ionathanis indicio, & pluribus aliis certiffimis argumentis compererat Saulem vitæ suæ imminere. Deinde vero nec urbes invadit, nec pugnandi captat occasiones, sed latebras quærit, modo in locis deviis, modo apud populos externos, & hac religione ut popularibus suis nunquam noceat. Simile videri potest factum Maccabæorum: nam quod quidam hæc arma eo titulo defendunt, quasi Antiochus non rex, sed invasor fuerit; vanum puto: cum nusquam in omni historia Maccabæi, & qui eorum partes sequebantur, Antiochum alio quam regis nomine compellent; & merito sane, cum jampridem Macedonum imperia agnoviffent Hebræi, in quorum jus Antiochus successerat. Nam quod lex vetat alienigenam populo præfici, de voluntaria electione intelligendum est, non de eo quod temporum necessitate adductus populus facere cogebatur. Quod vero ajunt alii, usos Maccabæos jure populi, cui αὐτονομία deberetur, ne id quidem firmum. Nam Iudæi primum à Nabuchodonofore devicti jure belli ex eodem jure successoribus Chaldæorum Medis & Persis paruerant: quorum totum imperium ad Macedones de venit. Hinc Iudæi Tacito vocantur: Dum Affyrios penes Medosque & Persas Oriens fuit vilißima pars servientium. Nec quicquam ab Alexandro, ejusque successoribus stipulati sunt, sed sine ulla conditione in eorum ditionem venerunt, sicut ante sub ditione Darii fuerant. Quod si & Iudæi interdum ritus suos & leges palam exercere permissi sunt, id fuit ex regum beneficio jus precarium, non ex lege aliqua imperio addita. Nihil ergo est quod Maccabæos tueatur, præter summum certiffimumque periculum: quamdiu scilicet intra sui defendendi terminos ita se continuerunt, ut in loca devia exemplo Davidis secederent, quærendæ securitati; nec arma expedirent, nisi ultro oppugnati. Illa interim cautio tenenda est, etiam in tali periculo personæ regis parcendum: quod qui factum à Davide putant non ex officii necessitate, sed ex fublimiore proposito, falluntur. Ipse enim David aperte dixit, insontem neminem esse posse qui manus regi inferret. Nimirum sciebat scriptum in lege: Diis, id est Iudicibus summis, non maledices, & Principi in populo tuo non maledices in qua lege mentio facta specialis eminentium potestatum, ostendit aliquid præcipi speciale. quare Optatus Milevitanus de hoc Davidis facto loquens, Obstabat, ait, plena divinorum memoria mandatorum. Et verba Davidi hæc tribuit: Volebam hostem vin cere, sed prius est divina precepta servare. At falsa maledicta ne in privatum quidem licet jacere; in regem ergo veris quoque abstinendum. quia, ut ait scriptor problematum, quæ Ariftotelis nomen præferunt: ὁ κακηγορῶν τὸν ἄρχοντα, εἰς ἢ πόλιν ὑβρίζε. Qui rectori maledicit, in civitatem est injurius. quod si voce lædendus non est manu certe multo minus: unde & pœnitentia tactum Davidem legimus, quod vestem ejus violasset: tantam intelligebat per sonæ istius esse sanctitudinem. nec immerito. nam cum summum imperium non possit non multorum odiis patere, securitas fungentis peculiariter fuit munienda. quod Romani etiam in Tribunis plebis constituerunt, ut ἄσυλοι, id est inviolabiles essent. Inter Essenorum dicta erat, reges sanctos esse habendos: & insigne illud apud Homerum: Nam pro populi pastore timebat, Nec immerito, ut apud Curtium est, reNequid ei accideret. gium nomen gentes que sub regibus sunt pro Deo colunt. Artabanus Persa: A κινεῖν, εἰκόνα Θεῖ τὰ παίζα σώζοντο. Nobis inter leges maltas easque bonas bec optima est, regem colendum & adorandum, ut Dei cuncta sospitantis effigiem. Plutarchus Agide: & θεμιτὸν ἐδὲ νενομισμένον βασιλέως σώμαζι τας χείρας προσφέρὸν: nec fas nec licitum regis corpori manus inferre. Illa quæstio gravior, an quantum Davidi, an quantum Maccabæis licuit, liceat & Christianis, quorum magister crücem fubiri toties jubens, exactiorem patientiam videtur requirere. Certe ubi supériores ob religionem mortem intentant Christianis, Christus fugam concedit, his scilicet quos officii necessitudo nulli loco alligat: ultra fugam nihil. Petrus vero Christum ait cum pateretur nobis reliquisse exemplum quod sequamur, qui cum peccato vacaret, & doli omnis immunis esset, convitia convitiis non reposuit, neque inter patiendum minatus est, sed rem permisit juste judicanti. Idem gratias agendas Deo ait & gaudendum Christianis si tanquam Christiani pænis subdantur. Et hac maxime patientia invaluisse Christianam religionem legimus. Quare Christianis veteribus qui recentes ab Apostolorum & Apostolicorum virorum disciplina eorum præscripta & intelligebant melius & perfectius implebant, summam injuriam fieri puto ab iis qui quo minus ipsi se defenderent in certissimo mortis periculo, vires putant illis non animum defuisse. Impudens certe & imprudens fuisset Tertullianus, si apud Imperatores, qui ejus rei ignari esse non poterant, ita confidenter ausus esset mentiri: Si enim & hostes apertos, non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum & copiarum? Plures nimirum Mauri & Marcomanni ipsique Parthi, vel quantecumque unius tamen loci & suorum finium gentes, quam totius orbis? Externi sumus, & vestra omnia implevimus, urbes, infulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum: sola vobis reliquimus templa. Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam copiis impares, qui tam libenter trucidamur, si non apud istam disciplinam magis occidi liceret quam occidere? Sequitur hic quoque magistrum suum Cyprianus, & apertè prædicat; Quamvis nimius & copiosus noster populus, non tamen adversus violentiam se ulcifcitur: patitur. Et Lactantius: Confidimus enim majestati ejus, qui tam contemtum sui poßit ulcisci quam servorum suorum labores & injurias. Et ideo cum tam nefanda perpetimur, ne verbo quidem reluctamur: sed Deo remittimus ultionem. Nec aliud spectavit Augustinus, cum dicit: Nihil justus precipuè cogitet in his rebus, nih ut bellum suscipiat, cui bellare fas est: non enim fas est omnibus. Ejusdem est illud: Quoties Imperatores in errore sunt, leges ad tuendum errorem contra veritatem condunt, per quas justi examinantur & coronantur. Idem alibi: Ita à plebibus principes & à servis domini ferendi Epist sunt, ut sub exercitatione tolerantie sustineantur temporalia, & fperentur aterna. Quod veterum Christianorum exemplo alibi sic explicat. Neque tunc civitas Christi, quamvis adhuc peregrinaretur in terris, & baberet tam magnorum agmina populorum adversus impios persecutores, protemporali Salute pugnavit, sed potius ut obtineret eternam non repugnavit. Ligabantur, includebantur, cedebantur, torquebantur, urebantur, laniabantur, trucidabantur, & multiplicabantur. Non erat eis pro salute pugnare nisi salutem pro Salutare contemnere. Nec minus egregia sunt quæ in eandem sententiam habet Cyrillus in locum Iohannis de gladio Petri. Thebra legio, ut Acta nos docent, militibus constabat sexies millibus fexcentis sexaginta sex Christianis omnibus: Qui, cum Maximianus Cæsar apud Octodurum exercitum compelleret sacra diis falsis facere, primum Agaunum iter arripuerunt: & cum eo misisset Imperator qui eos ad sacrificandum venire juberet, ipsique se id facturos negassent, Maximianus decimum quemque jussit interfici per apparitores: qui nemine repugnante facile imperium sunt executi. Mauritius ejus legionis primicerius, à quo Agaunum vicus Mauritii dictus est postea, narrante Eucherio episcopo Lugdunensi, eo tempore commilitones sic allocutus legitur. Quamtimui, ne quisquam, quod armatis facile est, specie defensionis, beatißimis fu neribus manus obviam afferre tentaret? jam mihi ad hujus rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina Apostoli gladium proprie vocis jußione recondidit: docens majorem armis omnibus Christiane confidentie esse virtutem, pe quisquam mortali operi mortalibus dexteris obsisteret, quin imo cæpti operis fidem perenni religione compleret. Cum hoc supplicio peracto Imperator superstitibus eadem quæ ante præciperet, sic omnes respondent: Milites quidem, Cafar, tui sumus, & ad defensionem reipublice Romane arma suscepimus: nec unquam aut desertores bellorum, aut proditores militiæ fuimus, aut ignava formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus præceptis, nisi instituti legibus Christianis, demonum cultus & aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus precepisse te, ut aut sacrilegiis pollueres Christianos, aut de denis interfectis nos velles terrere. Non inquiras longius latitantes: nos omnes Christianos esse cognosce: habebis potestati tuæ subdita omnium corpora: auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis. Tum Exuperiuslegionis fignifer, sic eam allocutus ibidem narratur: Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perfpicitis: sed non ad hac arma provoco, non ad hec bella animos vestros virtutemque compello. Aliud vobis genus eligendum est præliorum. Non per hos gladios potestis adregna cæleftia properare. Deinde Imperatori hæc nuntiari jubet: Non nos adversum te, Imperator, armavit ipsa, que fortißima est in periculis, defperatio. Tenemus ecce arma & non resistemus, quia mori magis quam vincere volumus, & innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Et postea; Tela projicimus: exarmatas quidem dexteras satelles tuus, sed armatum fide catholica pectus inveniet. Sequitur post hæc laniena in non repugnantes, in cujus narratione hæc sunt Eucherii verba: Ne justi punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum (male editur multorum) esse soleat quod multitudo delinquit. In veteri Martyrologio res eadem sic narratur: Cedebantur itaque paßim gladiis non reclamantes, sed & depositis armis cervices persecutoribus, vel intectum corpus offerentes, non vel ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, ut ferro conarentur afsferere justitiæ causam, sed hoc solum reminiscentes, se illum confiteri qui nec reclamando ad occisionem ductus est, & tanquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex Dominicarum ovium, laniari se tanquam ab irruentibus lupis paßi sunt. Valens impie & crudeliter sæviit in eos qui secundum sacras literas, & Patrum traditionem τὸ ὁμόσιον profitebantur, quorum quamvis maxima multitudo nunquam se armis tutata est. Certe ubi patientia nobis præscribitur, sæpe adduci videmus, & à Thebæis militibus adductum jam audivimus Christi exemplum, ut nobis imitandum, cujus patientia ad mortem se extendit. Ac qui ita animam perdit, is vere eam acquisivisse à Christo pronuntiatur. Diximus summum imperium tenentibus resisti jure non posse. Nunc quædam sunt quæ lectorem monere debemus, ne putet in hanc legem delinquere eos qui revera non delinquunt.
8 · Ius belli dari posse in principem populi liberi:
pr.Primum ergo, qui principes sub populo sunt, sive ab initio talem acceperunt potestatem, sive postea ita convenit, ut Lacedæmone, si peccent in leges ac rempublicam, non tantum vi repelli possunt, sed, si opus fit, puniri morte: quod Paufaniæ regi Lacedæmoniorum contigit. Atque hujus generis cum fuerint vetustissima per Italiam regna, mirum non est si post narrata crudelissima Mezentii facinora subjungat Virgilius: Ergo omnis furiis surrexit Etruria justis: Regem ad supplicium presenti morte reposcunt.
9 · In regem qui imperium abdicaverit:
pr.Secundo, firex, aut alius quis imperium abdicavit, aut manifeste habet pro derelicto, in eum post id tempus omnia licent quæ in privatum. Sed minime pro derelicto habere rem censendus est, qui eam tractat negligentius.
10 · In regem qui regnum alienet, ad impediendam traditionem tantum:
pr.Tertio, existimat Barclajus, si rex regnum alienet, aut alii subjiciat, amitti ab eo regnum. Ego hîc subsisto. Nam talis actus, si regnum electione aut successoria lege deferatur, nullus est: quæ autem nulla sunt, nullum habent juris effectum. Vnde & de usufructuario, cui regem talem similem diximus, verior mihi videtur Iurisconsultorum sententia, si extraneo jus suum cedat, nihil eum agere. Et quod dicitur ad dominum proprietatis reverti usumfructum, intelligendum legitimo tempore. Si tamen rex reipfa etiam tradere regnum aut subjicere moliatur, quin ei resisti in hoc pos fit, non dubito. Aliud est enim, ut diximus, imperium; aliud habendi modus, qui ne mutetur obstare potest populus: id enim sub imperio comprehensum non est. quo non male aptes illud Senecæ in re non dissimili: Et si parendum in omnibus patri, in eo non parendum quo efficitur ne pater fit.
11 · In regem qui manifeste totius populi hostem se ferat:
pr.Quarto, ait idem Barclajus amitti regnum, si rex vere hostili animo in totius populi exitium feratur. quod concedo. consistere enim simul non possunt voluntas imperandi, & voluntas perdendi. quare qui se hostem populi totius profitetur, is eo ipso abdicat regnum. sed vix videtur id accidere posse in rege mentis compote, qui uni populo imperet. Quod si pluribus populis imperet, accidere potest, ut unius populi in gratiam alterum velit perditum, ut colonias ibi faciat.
12 · In regem post amissum regnum ex lege commissoria:
pr.Quinto, firegnum committatur, sive ex felonia in eum cujus feudum est, sive ex clausula posita in ipsa delatione imperii, ut, si hoc aut hoc rex faciat, subditi omni obedientiæ vinculo solvantur, tunc quoque rex in privatam personam recidit.
13 · In regem qui partem duntaxat imperii habeat pro ea parte qua ipsius no fit:
pr.Sexto, si rex partem habeat summi imperii, partem alteram populus aut senatus, regi in partem non suam involanti, vis justa opponi poterit, quia eatenus imperiumnon habet. Quod locum habere censeo, etiamsi dictum fit, belli potestatem penes regem fore. id enim de bello externo intelligendum est: cum alioqui quisquis imperii summi partem habeat, non possit non jus habere, eam partem tuendi. quod ubi fit, potest rex etiam suam imperii partem belli jure amittere.
14 · Si resistendi libertas certis casibus reservata fit. * V. Invasori alieni imperii quatenus parendum.
pr.Septimo, si in delatione imperii dictum fit, ut certo eventu resisti regi possit, etiamsi eo pacto pars imperii retenta censeri non possit, certe retenta est aliqua libertas naturalis, & exempta regio imperio. Potest autem qui jus suum alienat, id jus pactis imminuere.
15
pr.Vidimus de eo qui jus imperandi habet aut habuit. Restat ut de invafore imperii videamus, non postquam longa possessione, aut pacto jus nactus est, sed quamdiu durat injuste possidendi causa. Et quidem dum possidet, actus imperii quos exercet, vim habere possunt obligandi, non ex ipsius jure quod nullum est, sed ex eo quod omnino probabile sit eum qui jus imperandi habet, sive is est populus ipse, sive rex, sive senatus, id malle, interim rata esse quæ imperat, quam legibus judiciisque sublatis summam induci confusionem. Improbabat Cicero Syllanas leges, ut crudeles in profcriptorum liberos, ne honores petere possent. Servandas tamen censuit, affirmans (ut nos docet Quintilianusa) ita his legibus contineri statum civitatis, ut his solutis ipsa stare non posset. Florus de ejusdem Sullæ actis: Lepidus acta tanti viri rescindere parabat, nec immerito, si tamen posset fine magna clade reipublice: & mox: Expediebat egre quasi fauciæque reipublice requiefcere quomodocunque, ne vulnera curatione ipsa refcinderentur. In his tamen quæ ita necessaria non sunt, & pertinent ad raptorem in iniqua possessione firmandum, si sine gravi periculo potest non pareri, parendum non est. Sed an talem raptorem imperii vi dejicere, aut denique occidere liceat, quæritur.
16 · Invasori alieni imperii vi resisti posse ex jure belli manentis:
pr.Ac primum, si bello injusto, & cui juris gentium requisita non adsint, imperium arripuerit, neque pactio ulla sequuta fit, aut fides illi data, sed sola vi retineatur possessio; videtur manere belli jus, ac proinde in eum licere quod in hostem licet, qui à quolibet etiam privato jure potest interfici. In reos majestatis, inquit Tertullianus, & publicos hostes omnis homo miles est. Sic & adversus militiæ desertores, cunctis jus pro quiete communi exercendæ publicæ ultionis indultum est.
17 · Ex lege antecedente:
pr.Idem cum Plutarcho, quiita sentit libro de fato ad Pifonem, statuendum censeo, si ante invasionem lex publica extiterit, quæ unicuique potestatem faciat occidendi eum qui hoc aut illud quod in aspectum cadit, ausus fuerit; puta qui privatus satellitium sibi circumdederit, arcem invaserit; qui civem indemnatum, aut non legitimo judicio necaverit; qui magistratus fine justis suffragiis creaverit. Talesleges multæ extabant in Græciæ civitatibus, ubi proinde justa censenda fuit talium tyrannorum interfectio. Talis erat Athenis lex Solonis renovata post reditum ex Piræeo in eos qui statum popularem fuftuliffent, aut eo sublato honores geffiffent. Vt & Romæ lege Valeria siquis injussu populi magistratum gereret: & lege Consulari post decemvirale imperium, ne quis magistratum fine provocatione crearet: qui creaffet, eum jus fasque esset occidi.
18 · Ex mandato jus imperandi habentis.
pr.Nec minus licebit invasorem imperii interficere, si diserta auctoritas accedat ejus, qui jus verum imperandi habet, sive is rex est, sive senatus, sive populus. His annumerandi & regum puerorum tutores, qualis Ioaso erat Iojada, cum Athaliam regno depelleret.
19 · Cur extra hoc casus id non liceat.
pr.Extra hæc ut privato vi dejicere aut interficere liceat summi imperii invasorem, probare non possum: Quia fieri potest, ut is qui jus habet imperii, malit invasorem in possessione relinqui, quam periculosis & cruentis motibus occasionem dari, qui plerunque sequi solent iis violatis aut interfectis, qui validam habent factionem in populo, aut externos etiam amicos. Certe an rem in id periculum adduci velit rex aut populus, incertum est, quorum fine cognita voluntate vis justa esse non potest. Favonius dicebat, χῶρον εἶναι μοναρχίας ανόμε πόλεμον ἐμφύλιον, pejus essse bellum civile dominatu illegitimo: Et Cicero, Mihi pax omnis cum civibus bello civili utilior videtur. Ajebat T. Quintius satius fuisse Lacedæmone tyrannum Nabidem relinqui, cum aliter opprimi non posset, quam ruina gravissima civitatis in ipsa vindicta libertatis perituræ. Nec alio spectat illud apud Ariftophanem, leonem in civitate non alendum; si alitus fit, ferendum esse. Profecto gravissima cum fit deliberatio, libertas an pax placeat, ut Tacitus loquitur, & difficillimum hoc σκέμμα πολιτικὸν Ciceroni, εἰ τυραννεμένης ο παλρίδου παντὶ δυνεύξν: An cum patria illegitimo imperio premitur, omnimodo danda fit opera ejus demendi, etiamsi civitas eam ob rem in summum discrimen adduccnda fit: -non debent singuli quod populi commune est judicium ad se ra-pere. Illud vero plane iniquum: Detrahimus dominos urbi servire parate. Sicut Sylla interrogatus quidita armatus patriam peteret, refpon - dit, ἐλουθερώσων ἀπὸ τ τυραννοιύτων, ut eam a tyrannis liberem. Melius Plato epistola ad Perdiccam suadet, cujus verba latine sic posuit Cicero: Tantum contendere in republica, quantum probare tuis civibus poßis: vim neque parenti, neque patrie afferri oportere. Qui sensus & apud Sal - DEIVRE BELLI lustium extat: Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quanquam poßis & delicta corrigas, tamen importunum est, cum presertim omnes rerum scedem, fugam, aliaque bosti ue bostilia portendant mutationes cedem, fugam, aliaque hostilia portendant. Vnde non longe abit illud Stallii apud Plutarchum in vita Bruti: τῷ οφῷ τὰὶ νοῦ ἔχοντε ὅτι φαύλες κἢ ἀνοήτες κινδυνέυξν κὰ παράλλεθαι μὴ καθήκον: æquum non esse ut vir prudens ac sapiens improborum & defipientium causa in pericula & turbas se conjiciat. Huc & Ambrosii illud non male referas: Adjuvat hoc quoque ad profectum bone existimationis si de potentis manibus eripias inopem, de morte damnatum eruas, quantum fine confusione fieri potest; ne videamur jactantie magis facere causa quam mifericordie, & graviora inferre vulnera, dum minoribus mederi desideramus. Thomas feditiosam esse dicit interdum quamvis tyrannici regiminis destructionem. Non debet movere nos in contrariam sententiam factum Aodis in Eglonem regem Moabitarum. Nam aperte testatur sacra auctoritas, hunc à Deo ipso vindicem suscitatum, mandatu scilicet speciali. Neque vero constat hunc Moabitarum regem nullum jus imperandi ex pactione habuisse. Nam & in alios reges Deus per quos volebat ministros sua judicia exfequebatur, ut per Iehun in Ioramum.
20 · In controverfo jure privatos sibi judicium sumere non debere.
pr.Maxime autem in re controversa judicium sibi privatus sumere non debet, sed possessionem sequi. Sic tributum solvi Cxfari Christus jubebat, quia ejus imaginem nummus præferebat, id est quia in possessione erat imperii.