Grotius 1.2An bellare unquam justum fit.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Ius natura bello non repugnare probatur rationibus:
pr.VIsis juris fontibus, ad primam ac generalissimam veniamus quæstionem, quæ hæc est, an bellum aliquod justum fit, sive, an bellare unquam liceat. Hæc autem ipsa quæstio, ut & aliæ quæ deinceps sequentur, ad jus naturæ primum exigenda est. M. Tullius Cicero tum tertio de Finibus, tum aliis in locis, ex Stoicorum libris erudite disserit esse quædam prima naturæ, Græcis τὰ πρῶτα κατὰ φύσιν, quædam consequentia, sed quæ illis primis præferenda sint. Prima naturæ vocat, quod simulatque natum est animal, ipsum sibi conciliatur & commendatur ad se conservandum, atque ad suum statum & ad ea quæ confervantia sunt ejus status diligenda: alienatur autem ab interitu iisque rebus quæ interitum videantur afferre. Hinc etiam ait fieri ut nemo fit, quin cum utrumvis liceat, aptas malit & integras omnes partes corporis, quam easdem usu imminutas aut detortas habere: primumque esse officium ut se quis conservet in naturæ statu, deinceps ut ea teneat quæ secundum naturam sint, pellatque contraria. At post hæc cognita sequi notionem convenientiæ rerum cum ipsa ratione quæ corpore est potior; atque eam convenientiam, in qua honestum fit propositum, pluris faciendam quam ad quæ sola primum animi appetitio ferebatur; quia prima naturæ commendent nos quidem rectæ rationi, sed ipsa recta ratio carior nobis esse debeat quam illa sint à quibus ad hanc venerimus. Hæc cum vera sint & ab omnibus qui judicio sano sunt præditi facile fine alia demonstratione assensum impetrent; sequitur in examinando jure naturæ primum videndum quid illis naturæ initiis congruat, deinde veniendum ad illud quod quanquam post oritur, dignius tamen est; neque sumendum tantum, si detur, sed omni modo expetendum. Hoc ipsum vero, quod honestum dicimus, pro ma teriæ diversitate, modo ut ita dicam in puncto consistit, ut si vel minimum inde abeas, ad vitium deflectas; modo liberius habet spatium, ita ut & fieri laudabiliter & fine turpitudine omitti aut aliter fieri possit, ferme quomodo ab hoc esse ad hoc non esse statim fit transitus; at inter aliter adversa, ut album & nigrum, reperire est aliquid interpositum, sive mixtum, sive reductum utrinque. Et in hoc posteriori genere maxime occupari solent leges tum divinæ tum humanæ, id agendo ut quod per se laudabile tantum erat etiam deberi incipiat. Supra autem diximus, de jure naturæ cum quæritur, hoc quæri, an fieri aliquid possit non injuste: injustum autem id demum intelligi quod necessariam cum natura rationali ac sociali habet repugnantiam. Inter prima naturæ nihil est quod bello repugnet, imo omnia potius ei favent. nam & finis belli, vitæ membrorumque conservatio & rerum ad vitam utilium aut retentio aut acquisitio illis primis naturæ maxime convenit. & vi ad eam rem si opus fit uti, nihil habet à primis naturæ diffentaneum, cum animantibus singulis vires ideo sint à natura attributæ, ut sibi tuendis juvandisque sufficiant. Xenophon: ζῶα πί στατη τινὰ μάχιω ἕκασταί, ἐδὲ παρ᾽ ἑνὸς ἄλλες μαθόντα ἢ ορὰ τῆς φύσεως: omnia animantium genera pugnam norunt aliquam, quam non aliunde quam à natura didicerunt. In Halieuticon fragmento est: Omnibus hostem Prefidiumque datum sentire & nofcere teli Vimque modumque sui. Horatius dixerat: Dente lupus, cornu taurus petit. unde, nisi intus Monstratum? Lucretius vero amplius: Sentit enim vim quidque suam, qua poßit abuti Cornua nota prius vitulo quam frontibus exstant: Illis iratus petit atque infenfus inurget. Quem sensum Galenus sic exprimit. Φαίνεται γουῦ ἕκαστον ἐκείνῳ τῷ μέρες δάκνειν ἐπιχειροῦ, κἂν μηδέπω κρατερὲς ἔχὶ τὲς ὀδόντας. Videmus animantium quodque eo ad sui tutelam uti quo maxime valet. Nam & vitulus nondum enatis cornibus ea parte minatur, & equuleus nondum firmatis ungulis calcitrat, & catellus dentibus nondum robustis morficat. Idem Galenus de usu partium primo hominem animal esse ait ad pacem bellumque natum, cui arma quidem agnata non sint, sed apta armis parandis ac tractandis manus: qua etiam pro armis uti sponte sua nec aliunde id edoctos infantes videmus. Sic & Aristoteles de partibus animalium quarto, capite x. manum homini ait esse pro hasta, pro enfe, & pro armis quibuslibet, quia omnia potest sumere ac tenere. Recta autem ratio ac natura societatis, quæ secundo ac potiore loco ad examen vocanda est, non omnem vim inhibet, sed eam demum quæ societati repugnat, id est quæ jus alienum tollit. Nam societas eo tendit ut suum cuique salvum sit communi ope ac conspiratione. Quod facile intelligi potest locum habiturum, etiamsi dominium quod nunc ita vocamus introductum non esset. nam vita, membra, libertas sic quoque propria cuique essent, ac proinde non fine injuria ab alio impeterentur. sic & rebus in medio positis uti & quantum natura desiderat eas abfumere jus esset occupantis: quod jus qui ei eriperet faceret injuriam. Hoc ipsum autem nunc postquam ex lege aut usu dominium formam suam accepit, multo intelligitur facilius: quod exprimam Tullii verbis: Vt, si unumquodque membrum sensum suum haberet, ut posSe putaret se valere si proximi membri valetudinem ad se traduxiffet, debilitari & interire totum corpus necesse est: sic si unusquisque nostrûm rapiat ad se commoda aliorum, detrahatque, quod cuique poßit, emolumenti sui gratia, societas hominum & communitas evertatur necesse est: nam sibi ut quisque malit quod ad usum vitæ pertineat quam alteri acquiri, concessum est non repugnante natura. illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras faculIS tates, copias, opes augeamus. Non est ergo contra societatis naturam sibi prospicere, atque consulere, dum jus alienum non tollatur: ac proinde nec vis quæ jus alterius non violat injusta est: quod idem Cicero ita extulit. Cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium fit hominis, hoc belluarum, confugiendum est ad posterius si uti non licet superiore. Idem alibi. Quid est quod contra vim fieri fine viposset? Apud Vlpianum est: Vim vi repel - lere licere Caßius scribit, idque jus natura comparatur. apparet autem, in - quit, ex eo arma armis repellere licere. Ovidius dixerat: Armaque in armatos sumere jura sinunt.
2 · Historia:
pr.Id quod dicimus, non omne bellum juri naturæ adversari, probatur amplius ex sacra historia. Nam cum adversus Reges quatuor qui Sodoma diripuerant Abrahamus cum ministris ac federatis suis armatus victoriam reportasset, Deus per sacerdotem suum Melchifedecum factum ejus probavit. Ita enim illi Melchifedecus. Laus fit Deo altisimo qui tradidit hostes tuos in manum tuam. Gen. XIV, 20. At ceperat arma Abrahamus, ut ex historia apparet, sine speciali Dei mandatu: fretus igitur jure naturæ, vir non sanctissimus tantum, sed & sapientissimus, etiam extraneorum Be rosi atque Orphei testimonio. Historia septem populorum quos Ifraelitis exfcindendos Deus tradidit non utar: fuit enim ibi mandatum speciale ad exsequendam rem à Deo judicatam in populos maximorum criminum reos: unde hæc bella in sacris literis Dei bella proprie nominantur, quippe Dei jussu non humano arbitrio suscepta. Ad rem magis pertinet quod Amalecitas vim sibi inferentes Hebræi ducibus Mose ac Iofua armis repulerunt. Exod. XVI 1. quod Deus ante factum non jusserat, post factum probavit. Sed & leges generales ac perpetuas de modo gerendi belli Deus populo suo præscripsit Deut. xx, 10, 15. eo ipso ostendens justum bellum etiam fine mandatu speciali suo esse posse. nam aperte ibidem causam septem populorum ab aliorum populorum causa distinguit: ac cum de justis causis belli suscipiendi nihil ibidem edicat, eo ipso ostendit eas naturaliter satis esse manifestas: qualis causa tuendorum finium in bello Iephtæ adversus Ammonitas, Iud. x1. violatorum legatorum in bello Davidis adversus eosdem, 11. Sam. x. Simul notandum quod dicit divinus ad Hebræos scriptor, Gedeonem, Baracum, Samsonem, Iephthen, Davidem, Samuelem, atque alios per fidem debellasse regna, invaluisse in bello, exercitus exterorum vertisse in fugam, x1, 33. 34. quo loco, ut t istius differtationis series docet, in fidei nomine includit perfua• fionem qua id quod fit Deo placere creditur. Sic & Davidem sapiens femina ait præliari Dei prælia, 1. Sam. x x v, 28, id est pia ac justa.
3 · Consensu.
pr.Probatur idem quod dicimus omnium gentium ac præcipue sapientum consensione. De vi qua vita defenditur notus Ciceronis locus ipsi naturæ testimonium perhibens: Est hæc non scripta sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, haufimus, expreßimus; ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus: ut si vita nostra in aliquas insidias, si in vim, in tela aut latronum, aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendæ salutis. Item: Hoc & ratio doctis, & neceßitas barbaris, & mos gentibus, & feris natura ipsa præscripsit, ut omnem semper vim, quacunque ope possent à corpore, à capite, à vita sua propulsarent. Cajus Iurifconfultus: adversus periculum naturalis ratio permittit se defendere. Florentinus Iurifconfultus: jure hoc evenit ut quod quisque ob tutelam corporis Jui fecerit, jure fecisse existimetur. Iofephus: φύσεως γδ νόμο ἰχυρὸς ἐν ἅπασι Est enim natura lex illa que in omnibus valet, ut velint vivere, idque ipsum est quapropter eos qui vita manifeste nos volunt spoliare, hostes cen femus. Adeoque manifestam æquitatem hoc habet, ut in bestiis etiam, quæ juris non rem ipsam ut diximus, sed umbram habent quandam, distinguamus inter vim quæ injuriam infert & quæ propulfat. Nam cum dixisset Vlpianus animal quod sensu, id est rationis usu, caret, non posse injuriam fecisse, mox tamen subjungit, cum arietes vel boves commisissent & alter alterum occidisset, Q. Mutio auctore distinguendum, ut si quidem is perîsset qui aggressus erat, cessaret actio, si is qui non provocaverat, competeret actio. Cui explicando serviet illud Plinii: Leonum feritas inter se non dimicat, ferpentum morsus non petunt serpentes: sed si vis inferatur, nulla est cui non fit ira, non fit anima injurie impatiens, & promta, si noceas, ad se defendendum alacritas.
4 · Ius gentium non repugnare bello probatur.
pr.De jure naturali ergo, quod & gentium dici potest, satis constat eo bella non omnia improbari. Iure autem Gentium voluntario itidem non damnari bella satis nos docent historiæ, & omnium populorum leges ac mores. Imo jure gentium introduEta esse bella dixit Hermogenianus: quod paulo aliter quam vulgo accipi solet interpretandum censeo: nempe ut certa bellorum forma à jure gentium sit introducta, quam formam quæ habeant bella ea peculiares ex jure gentium effectus consequantur: unde distinctio nascitur qua utendum nobis erit infra, in bellum solenne juris gentium, quod & justum id est plenum dicitur, & non solenne, quod tamen non ideo justum esse definit, id est juri congruens. Nam aliis bellis modo æqua subsit causa, jus gentium non adsistit quidem, sed nec resistit, ut infra latius explicabitur. Iure Gentium (inquit Livius) ita comparatum est ut arma armis propulsentur. Et Florentinus jus esse gentium ait ut vim atque injuriam propulsemus, ut corpus nostrum tutemur.
5 · v. Ius divinum voluntarium ante Euangelii tempus bello non repugnare probatur, cum solutione objectionum. | VI. Ad questionem, an bellum cum jure Euangelico pugnet, premonita.
pr.De jure divino voluntario major est difficultas. Neque hîc objiciat quisquam jus naturæ esse immutabile, ac proinde à Deo nihil in contrarium potuisse constitui. id enim verum est in iis quæ jus naturæ vetat aut præcipit; non in iis quæ jure naturæ licent tantum. nam quæ ejus sunt generis, cum proprie juris naturæ non sint, sed extra jus naturæ, & vetari possunt & præcipi. Solet ergo primum à nonnullis contra bellum adferri lex data Noæ ejusque posteris: ubi Deus sic loquitur, Gen. 1x, 5, 6. Quinetiam Sanguinem vestrum, id est animarum vestrarum reposcam: ab omni bestia repofcam eum: atque etiam de manu hominis alterius, utpote fratris, repofcam hominis animam. Quisquis effuderit sanguinem hominis qui est in homine, sanguis ejus effundetur: quia hominem ad effigiem suam fecit Deus. Hîc ergo quidam illud quod de reposcendo sanguine dicitur, generalissime intelligunt; & alterum de effundendo vicissim sanguine; comminationem esse volunt, non approbationem. quorum neutrum mihi se persuadet. Nam interdictum de fangu non effundendo latius non patet quam quod in lege est, Non occides; quod neque capitalibus suppliciis, neque bellis obstitisse manifestum est. Lex ergo tam hæc quam illa non tam novi aliquid constituit quam jus naturæ prava consuetudine obliteratum declarat atque repetit. unde verba illa intelligenda sunt in eo sensu qui vitium includit: sicut homicidii nomine non quamvis hominis cædem intelligimus, sed destinatam & innocentis. Quod vero sequitur de sanguine vicissim effundendo, videtur mihi non factum nudum, sed jus continere. Rem ita explico. Natura non iniquum est ut quantum quisque fecit mali tantundem patiatur, juxta illud quod Rhadamanthi jus dicitur: Que fecit si quisque ferat, jus fiet & equum. Seneca pater hanc sententiam sic retulit: Iuftißima patiendi vice quod quisque alieno excogitavit supplicio, excipit suo. Ex hujus naturalis æquitatis sensu Cain parricidii sibi conscius dixerat, Gen. IV, 14 Qui inveniet me interficiet me. Sed Deus primis illis temporibus aut ob hominum raritatem, aut quia paucis adhuc grassantibus minus opus erat exemplo, id quod naturaliter licitum videbatur edito repreffit, & contactum quidem ac commercium homicidæ defugi voluit, at vitam ei non eripi: quomodo & Plato in legibus constituit, & olim in Græcia usurpatum his versibus docet Euripides: Quam bene parentum provida etas statuerat, Vt cogeretur de vita decedere Hominumque visu cede patrata nocens, Fugaque lueret triste non leto scelus? Quo & illud pertinet Thucididis εἰκὸς τοπάλαι τῶν μεγίτων ἀδικημάτων πολλαὶ ἀνήκεσι. Credibile est antiquitus quamvis gravium delictorum leves fuisse pænas: sed cum ea progressu temporis contemnerentur, ventum ad mortem. Lactantius. Adhuc enim videbaturnefas, quamvis malos, tamen homines, supplicio capitis afficere. Ab uno facto illustri fumta conjectura divinæ voluntatis in legem ivit, ita ut Lamechus quoque simili facinore perpetrato impunitatem sibi ab hoc exemplo promiferit.Gen.1v, 24. At cum jam ante diluvium, gigantum ætate, promiscua invaluisset cædium licentia, instaurato post diluvium humano genere, ne mos idem invalefceret, severius occurrendum Deus censuit: & repressa prioris sæculi lenitate, quod natura non iniquum esse ditabat & ipse permisit, ut insons esset qui homicidam occidisset. quod postea institutis judiciis summas ob causas ad judices solos restrictum est; ita tamen ut moris pristini vestigium manserit in jure ejus qui occisum sanguine proxime attingeret, etiam post Mofis legem. qua de re infra fusius agetur. Magnum habemus. auctorem nostræ interpretationis Abrahamum, qui cum legem Noæ datam non ignoraret, arma sumfit in Reges quatuor, ut quæ plane crederet cum ea lege non pugnare. Sic & Mofes Amalecitis populum oppugnantibus arma jussit opponi, naturæ scilicet jure usus: nam Deum de hac re speciatim consultum non apparet, AC PACIS, LIB. I. Exod. xv11, 9. Adde jam quod capitalia supplicia nec in homicidas tantum, sed & in alios facinorosos usurpata apparet, non modo apud populos extraneos, sed apud ipsos piæ doctrinæ alumnos, Gen. XXXVIII, 24. Nimirum conjectura divinæ voluntatis ipsa naturali ratione adjuvante à similibus ad similia processerat, ut quod in homicidam constitutum erat, in alios quoque eximie nocentes non iniquum videretur. Sunt enim quædam quæ vitæ æquiparantur, ut existimatio, pudor virginalis, fides matrimonii, aut fine quibus vita tuta esse non potest, ut imperii societatem continentis reverentia: adversum quæ qui faciunt, ii homicidis meliores non videntur. Huc pertinet vetus quæ apud Hebræos exstat traditio, leges plures Noæ filiis datas à Deo quæ non omnes à Mose narratæ sint, quia satis erat ad ipsius institutum eas postea in lege peculiari Hebræorum esse comprehensas. Sic adversus nuptias incestas legem veterem quanquam à Mose suo loco non memoratam exstitisse apparet Levit. XVIII. Inter ea autem quæ Nox liberis Deus edixit hoc quoque ajunt fuisse, ut non homicidia tantum, sed & adulteria, & concubitus incesti, item violentæ rapinæ morte punirentur. Quod ipsum confirmant Iobi verba XXXI, 11. Iam vero data per Mosem lex sanctionibus capitalibus rationes adjicit, quæ apud alios populos non minus quam apud Hebræum populum valent: ut Levit. X V111,24,25,27,28. Pfalm. CI, 5. Prov. xx, 8. Et peculiariter de homicidio dicitur terra non posse expiari nisi sanguine homicidæ fuso, Num. xxxv, 31, 33. Præterea absurdum cogitatu est Hebræo populo indultum disciplinam & salutem publicam ac singulorum munire pænis capitalibus ac se bello tueri, cæteris autem regibus gentibusque idem eodem tempore non licuisse: neque tamen reges eos aut gentes unquam à Prophetis admonitos improbari à Deo usum capitalium fuppliciorum ac bella omnia, sicut de aliis peccatis admoniti sæpe sunt. Imo contra quis non credat, cum lex Mofis de judiciis expressam habuerit divinæ voluntatis imaginem, recte ac pie facturas fuisse nationes quæ inde sibi exemplum peterent? quod certe Græcos, Atticos præsertim, fecisse credibile est: unde tanta in jure veteri Attico, & quod inde fumtum est Romano xii tabularum cum legibus Hebræis similitudo est. Sufficere hæc videntur ut appareat legem Noæ datam non eum habere sensum quem volunt qui bella omnia eo argumento impugnant.
6
pr.Speciem majorem habent quæ ex Euangelio contra bellum adferuntur: in quibus examinandis non illud mihi sumam quod sumunt multi, in Euangelio extra præcepta credendi & sacramentorum nihil esse quod non sit juris naturalis. id enim quo sensu à plerisque sumitur, verum non puto. Illud libens agnosco, nihil nobis in Euangelio præcipi, quod non naturalem habeat honestatem: sed non ulterius nos obligari legibus Christi quam ad ea ad quæ jus naturæ per se obligat, cur concedam non video. Et qui aliter sentiunt mirum quam sudent ut probent quæ Euangelio vetantur ipso jure naturæ esse illicita, ut concubinatum, divortium, matrimonium cum pluribus feminis. Sunt quidem hæc ejusmodi ut eis abstinere honestius esse dictet ipsa ratio; at non talia ut absque lege divina nefas in illis appareat. Ad illud vero quod Christiana lex præcipit, ut alii pro aliis mortis periculo rios objiciamus, 1 Ioh. 111, 16, quis dicat ipso naturæ jure nos obligari? Iustini dictum est: τὸ κατὰ φύσιν βιοκῦ σόκδέπω πεπιςευκάζε · ἐὶν: secundum naturam vivere ejus est qui nondum credidit. Sed ne illos quidem sequar qui aliud sibi sumunt non exiguum, Christum scilicet in tradendis præceptis quæ extant Matthæi v, & deinceps, interpretem tantum agere legis per Mosem datæ. Aliud enim sonant verba toties repetita, Audistis dictum fuisse veteribus: Ego vero dico vobis: quæ oppositio, sed & Syriaca & aliæ versiones, ostendunt illud veteribus significare, ad veteres, non à veteribus, ut vobis est ad vos non à vobis. Veteres autem illi non alii fuerunt quam qui Mofis tempore vivebant. nam quæ ut veteribus dicta recitantur, non legifperitorum sunt, sed Mofis, aut verbo tenus, aut sensu. Non occicides, Exodi xx, 30. Quisquis occiderit tenebitur judicio, Levit. xx1, 21. Num. xxxv, 16, 17, 30. Non Mæchaberis, Exod. xx, 30. Quisquis dimiserit uxorem, det ei libellum divortii, Deut. xxIV, 1. Non pejerabis, sed reddes Domino, que juraveris, Exodi xx, 7. Num. xxx, 2. Oculum pro oculo, dentem pro dente (supple, reposcere liceat in judicio) Levit. xxiv, 20. Deuteron. XIX, 21. Diliges proximum tuum (id est Ifraelitam) Levitici x1x, 18. & odio habebis inimicum tuum, puta septem populos cum quibus amicitiam colere quorumque misereri vetantur, Exodi XXXIV, 11. Deuteron. vII, 1. His addendi Amalecitæ in quos Hebræi jubentur bellum habere implacabile, Exod. xxv11, 19. Deut. xxv, 19. Sed ad intelligentiam verborum Christi omnino notandum legem per Mosem datam dupliciter accipi, aut secundum id quod commune habet cum aliis legibus, quæ ab hominibus condi solent, quatenus scilicet graviora delicta pœnarum aspectabilium formidine coercet Hebr. 11, 2. & populum Hebræum hac ratione in statu civilis.focietatis continet, quo sensu dicitur νόμο ἐντολῆς (αρκικῆς, Hebr. v11 13. & lex factorum, Rom. 111, 27. aut secundùm id quod legis divinæ est proprium, quatenus scilicet etiam mentis requirit puritatem, & actus aliquos qui fine temporali pœna omitti possunt: quo sensu vocatur νόμο πνώμαλικός, Rom. v11, 14. exhilarans animum, Pfalm. x1x, qui Latinis xv111,9. Legisperiti & Pharisæi priore illa parte contenti, secundam quæ potior est insuper habebant, neque inculcabant populo. quod verum esse non ex nostris duntaxat libris, sed ex Iofepho quoque & magistris Hebræorum ostendi potest. Sed etiam secundam hanc partem quod attinet, sciendum est virtutes quæ à Christianis exiguntur, etiam Hebræis, aut commendari, aut præcipi, sed non præcipi in eo gradu ac latitudine quo Christianis. Vtroque autem hoc sensu Christus sua præcepta opponit veteribus: unde liquet verba ejus non continere nudam interpretationem. Hæc autem sciri non ad hoc tantum quod nunc in manu est refert, sed & ad multa alia, ne legis Hebraicæ auctoritate supra quam æquum est utamur.
7 · Argumenta pro negante sententia ex sacris literis.
pr.Omissis ergo argumentationibus quæ minus se nobis probant, primum ac præcipuum testimonium quo bellandi jus à Christi lege non plane tolli probamus esto Pauli illud ad Timotheum 1, 11, 1, 2, 3. Hortor ergo ante omnia ut fiant deprecationes, preces, interpellationes, gratiarum actiones pro quibusvis hominibus: pro regibus quibusvis in eminentia constitutis: ut tranquillam ac quietam vitam degamus cum omni pietate ac sanctitate. nam id bonum gratumque est apud Deum servatorem nostrum, qui omnes homines vult servari & ad agnitionem veritatis venire. Tria enim hinc docemur: Gratum esse Deo ut reges fiant Christiani: ut Christiani facti reges maneant: quod ita expressit Iustinus Martyr: ἐυχόμεθα τῆς βασιλεῖς νὰ ἄρχοντας μὲ τῆς βασιλικῆς δινάμεως κὶ σώφρονα τὸν λογισμὸν ἔχοντας ἑυρεθῆναι. Hoc precamur, ut Reges U Principes simul cum regali potestate etiam sanam mentem consequantur: & in libro cui nomen constitutiones Clementis precatur Ecclesiæ Χρισιανὰ τὰ τέλη id est magistratus Christianos: deinde & hoc Deo gratum esse, ut Christiani reges Christianis aliis vitam tranquillam præstent. Quomodo vero? Alibi id explicat Rom. x111,4. Dei minister est tuo bono. quòd si feceris quod malum est, metue; non enim frustra gladium gerit. nam Dei minister est vindex ad iram ei qui quod malum est fecerit. Iure gladii per complexionem omnis quidem coercitio intelligitur, quomodo etiam apud Iurifconfultos interdum; sed ita tamen ut pars ejus summa, ideft verus gladii usus, non excludatur. Huic loco illuftrando non parum servit Psalmus secundus, qui quanquam in Davide suam habuit veritatem, plenius tamen & perfectius ad Christum pertinet: ut discere est Act. IV, 25. x111, 33. Hebr. v, 5. Is autem Psalmus, reges omneshortatur ut Dei, filium venerabundi suscipiant: hoc est ut se ministros ei exhibeant, qua reges sunt scilicet, ut recte explicat Augustinus, cujus verba ad hanc rem pertinentia apponam. In hoc reges, sicut eis divinitus præcipitur, Deo serviunt in quantum reges sunt, si in regno suo bona jubeant, mala prohibeant, non solum que pertinent ad humanam societatem, verum etiam que pertinent ad divinam religionem. Et alibi: Quomodo ergo Reges Domino serviunt in timore, nisi ea que contra jussa Domini fiunt, religiosa severitate prohibendo atque plectendo? Aliter enim servit qua homo est, aliter qua Rex est. mox: In hoc ergo serviunt Domino reges in quantum sunt reges, cum ea faciunt ad serviendum illi que possunt facere nisi reges. Secundum argumentum præbet nobis is ipse locus cujus partem citavimus, ad Rom. x111. ubi potestas summa, qualis est regia, à Deo esse dicitur, & Dei ordinatio vocatur; unde infertur ei & parendum & honorem exhibendum; & quidem ex animo: & qui ei resistit eum Deo resistere. Si ordinationis voce res intelligeretur quam Deus tantum non vult impedire, quomodo se Deus habet circa actus vitiofos, jam inde nulla honoris, nulla obedientiæ, ad animum maxime pertinentis, obligatio sequeretur; nec quicquam diceret Apostolus, ubi hanc potestatem tantopere prædicat atque commendat, quod non latrociniis & furtis conveniret. Sequitur ergo ut ordinata hæc potestas voluntate Dei approbante intelligatur: unde porro infertur, cum Deus sibi contraria non velit, hanc potestatem cum voluntate Dei per Euangelium revelata & omnes homines obligante non pugnare. Neque eliditur hoc argumentum eo quod qui in imperiis erant eo tempore cum hæc Paulus scriberet, dicuntur alieni fuisse à Christiana pietate. nam primum id ita universim verum non est. nam Sergius Paulus Cypri proprætor Christo nomen pridem dederat. Act. x111, 12. ut jam taceam quod de Emessenorum rege vetus fama tradidit, nonnihil forte falso inquinata, sed ut videatur ex vero originem trahere. Deinde non de personis quæritur, an impiæ fuerint, sed an illa functio in illis impia fuerit: quod dicimus ab Apostolo negari, quando illam functionem dicat à Deo institutam etiam pro illo tempore ac propterea honorandam etiam intra animi recessus, quibus proprie solus Deus imperat. Potuit ergo & Nero, & Rex ille Agrippa, quem ad Christi religionem amplectendam Paulus tam serio invitat, Act. xxvi, Christo se subjicere, & retinere hic regiam, ille imperatoriam potestatem: quæ fine jure gladii & armorum intelligi nequit. Sicut ergo olim pia erant sacrificia secundum legem quamvis ab impiis sacerdotibus celebrata; sic abu pia res est imperium, quamvis ab impio teneatur. Tertium argumentum petitur ex Ioannis Baptistæ verbis, qui serio interrogatus à militibus Iudæis, cujus gentis multa millia Romanis militasse ex Iofepho & aliis scriptoribus manifestissimum est; quid haberent faciendum, ut iram Dei effugerent; non eos militia abire jussit, quod facere debebat si ea erat Dei voluntas, sed abstinere concussionibus & fallaciis, stipendiisque esse contentos, Luc. 111, 14. Ad hæc Baptistæ verba, cum apertam satis militiæ approbationem contineant, multi respondent, quæ Baptista præscripsit ita discrepare à Christi præceptis, ut aliud docere potuerit Baptista, aliud Christus. quod quo minus admittam hæc obstant. Ioannes & Christus eodem exordio doctrinæ quam asserebant summam indicarunt. Refipiscite: appropinquavit enim regnum cælorum, Matt. III, 2. IV, 17. Christus ipse regnum cæleste (id est legem novam: nam legem regni nomine appellare Hebræis mos est) dicit cœpisse invadi à diebus Baptistæ, Matt. x1, 12. Ioannes dicitur prædicaffe Baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. Marc. 1, 4. Tantundem fecisse dicuntur Apostoli Christi nomine, Act. 11, 38. Exigit Ioannes fructus dignos pænitentia, & iis qui talem fructum non proferunt excidium minatur, Mat. 111, 8 & 10. Exigit opera dilectionis supra legem, Luc. 111, 11. Lex dicitur duraffe usque ad Ioannem; id est ab illo incepisse doctrina perfectior. Matth. xr, 13. Et principium Euangelii à Ioanne ducitur, Marc.1, 1. Luc.1, 77. Ipse Ioannes hoc nomine major Prophetis, Matt.x1, 9. Luc.v11, 26. missus scilicet ad dandam cognitionem salutarem populo, Luc. 11, 77. ad Euangelium annuntiandum, Luc. 111, 18. Neque usquam Ioannes Iesum à se distinguit præceptorum discrepantia (quanquam quæ generalius & confufius, & rudimentorum more à Ioanne sunt indicata, eadem diserte tradidit Christus vera lux) sed eo quod Iesus esset promissus ille Meffias, Act. xix, 4. Ioan. 1, 29. rex scilicet regni cælestis qui daturus esset in se considentibus vim Spiritus Sancti, Matt. 111, 11. Marc. 1, 8. Luc. 111, 16. Quartum hoc est argumentum quod mihi ponderis non exigui vide tur: Si tollatur jus capitalium fuppliciorum, & armis cives tuendi adversus latrones ac prædones, maximam inde secuturam scelerum licentiam & quasi diluvium malorum, cum nunc quoque constitutis judiciis ægre reprimatur improbitas. Quare si mens Christi fuisset, talem rerum statum, qualis auditus nunquam fue rat inducere, haud dubie verbis quam maxime difertis ac specialibus edicendum ei fuerat, ne quis de capite judicaret, ne quis arma ferret; quod fecisse nusquam legitur: nam quæ adferuntur, aut valde sunt generalia, autobfcura. Docet autem ipsa æquitas & communis ratio, non tantum verba generalia contrahi, & ambigua commode explicari, sed & à proprietate usuque recepto verborum discedi nonnihil, ut is sensus evitetur qui maxima secum incommoda fit allaturus. Quintum fit, quod nullo argumento ostendi potest lex Mofis quæ ad judicia pertinebat desiisse prius quam urbs Hierofolyma exfcinderetur, & cum ea tum species tum spes reipublicæ concideret. nam neque in lege Mofis ullus terminus isti legi præfinitur, neque Christus aut Apostoli usquam de istius legis cessatione loquuntur, nisi quatenus id comprehensum videri potest in reipublicæ ut diximus destructione: imo contra Paulus summum pontificem ait constitutum ut judicium ferret secundum legem Mofis. Act. xxiv, 3. Christus ipse in præfatione præceptorum suorum, ait non venisse se ad solvendam legem, sed ad implendam. Matt. v, 17. quod quem de ritualibus sensum habeat non obscurum est; implentur enim lineamenta adumbrantia cum perfecta rei species exhibetur: de legibus autem ad judicia pertinentibus quomodo verum esse potest, si Christus, ut quidam existimant, adventu suo ea sustulit? Si autem mansit obligatio legis quamdiu stetit Hebræorum respublica, sequitur ut Iudæi etiam ad Christum conversi, si ad magistratum vocarentur, eum defugere non potuerint, & ut judicare non aliter debuerint quam Moses præfcripferat. Ego sane omnia expendens ne levissimam quidem conjecturam reperio, qua motus vir aliquis pius illa Christi loquentis verba audiens aliter existimare potuerit. Illud agnosco, ante Christi tempus quædam fuisse permissa, sive quoad impunitatem externam, sive etiam quoad animi puritatem (nunc enim ista distinctius exquirere, nec opus, nec otium est) quæ Christus suam disciplinam sectantibus licere noluit, ut ob qualemcumque offensam uxorem dimittere, ab eo qui læserit in judicio exigere ultio nem: sed inter Christi præcepta & illas permiffiones est diversitas quædam, non est repugnantia. Nam qui uxorem retinet, qui ultionem sibi privatim debitam remittit, nihil facit contra legem; imo hoc facit quod lex maxime vult. Longe aliud est in judice cui lex non permittit, sed imperat ut homicidam morte puniat, reus ipse futurus apud Deum ni fecerit. Huic si Christus interdicit ne homicidam morte puniat, omnino contrarium legi præcipit, solvit legem. Sextum fit argumentum ab exemplo Cornelii Centurionis, qui & Spiritum Sanctum, signum indubitatum justificationis, à Christo accepit, & in nomen Christi à Petro Apostolo baptizatus est: militiam autem abdicasse aut ad eam abdicandam à Petro monitus non legitur. Sunt qui respondeant, cum de religione Christiana à Petro sit institutus, simul censeri debere institutum de militia deserenda. Hi, si quidem certum esset atque indubitatum inter Christi præcepta contineri interdictum militiæ, aliquid dicerent. Sed cum id nusquam alibi diserte exstet, certe de ea re aliquid hoc saltem loco, qui id maxime poscebat, dicendum fuerat, ne post ventura ætas officii sui regulas ignoraret. Neque vero solet Lucas, ubi personarum qualitas specialem quandam vitæ mutationem desiderabat, id silentio præterire, ut videre est tum alibi, tum Act. x1x, 19. Septimum huic simile petitur ex eo quod de Sergio Paulo cœpimus dicere. nam in ejus conversi historia nullum est indicium ejurati magistratus aut admonitionis fatæ ut ejuraretur. Quod autem non narratur, cum narrari, ut diximus, maxime attineat; id nec factum censendum est. Octavum esse potest quod Paulus Apostolus intellectis Iudæorum in se insidiis Tribuno indicari eas voluit; & cum Tribunus milites ei addidisset, quorum præsidio in itinere adversus vim omnem tutus esset, nihil contradixit, neque Tribunum aut milites monuit, Deo non placere ut vis vi repellatur. Atqui is erat Paulus qui nullam occasionem edocendi officii, aut omitteret ipse, aut omitti ab aliis vellet, 11 Tim. 1V, 2. Nonum accedat, quod rei honestæ ac debitæ finis proprius non potest non esse honestus ac debitus. Tributa ut folvamus honestum est, atque etiam præceptum conscientiam obligans, ut Paulus Apostolus explicat: Tributorum autem finis ut tuendos ac coercendos malos, Rom.x111, 3, 4, 6. Tacitus appoeft ut potestates publicæ habeant unde sumtum faciant ad bonos fite ad hanc rem: Neque quies gentium fine armis, neque arma fine stipendiis, neque stipendia fine tributis haberi queunt. Cui dicto simile est Augustini illud: Ad hoctributa prestamus, ut propter necessaria militi stipendium prebeatur. Decimum argumentum præbet locus ille Actor. XXV, 11. ubi Paulus ita loquitur. Si injuria quenquam affeci, & dignum aliquid morte commisi, non recuso mori. Vnde colligo ita censuisse Paulum, etíam post publicatam Euangelii legem quædam esse crimina quæ morte plecti æquitas ferat, aut etiam exigat: quod & Petrus docet, I. Epist. c. 11, 19, 20. Quod si ea tum fuisset Dei volun tas, ut capitalibus judiciis absisteretur, potuerat quidem purgare se Paulus, sed non debuerat in hominum animis eam relinquere opinionem, quasi capite plectere nocentes nunc non minus quam olim liceret. Probato autem capitales pœnas post Christi adventum recte exerceri, simul probatum arbitror, bellum aliquod licite geri, puta adversus nocentes multos & armatos: qui ut rei fiant, acie vincendi sunt. Vires enim & resistentia nocentum, sicut in prudenti deliberatione suum habere momentum potest, ita de jure ipso nihil imminuit. Vndecimum fit quod in Apocalypfis prophetia prædicuntur bella quædam piorum cum manifesta approbatione, xv111, 6. & alibi. Duodecimum esse potest quod Christi lex solam legem Mofis, qua gentes ab Hebræis separabat, sustulit, Ephef. 11, 14. Quæ autem natura, & bene moratarum gentium consensu honesta censentur, adeo non sustulit, ut sub generali præcepto omnis honesti ac virtutis comprehenderit: Phil. 1v, 8. 1 Cor. x1, 13, 14. Iam vero criminum pœnas & arma quæ injuriam arcent, natura habentur laudabilia, & ad justitiæ, & ad beneficentiæ virtutem referuntur. Atque hîc obiter notandus eorum est error qui Ifraelitarum jus ad bellum deducunt, ex eo solo quod terram Cananæam illis Deus dedisset. Est enim hæc justa quidem causa, sed non unica. Nam & ante ea tempora pii rationis ductu bella gefsferunt: & ipsi Israelitæ postea aliis de causis, ut David ob legatos violatos. Tum vero quæ humano jure quisque possidet, non minus ejus sunt quam si Deus donasset: id autem jus per Euangelium non tollitur.
8 · Solutio argumentorum ex sacris literis pro parte ajente.
pr.Videamus nunc etiam quibus argumentis se fulciat adversaria sententia, quo facilius judicet pius æstimator utra præponderent. Primum adferri solet vaticinium Esaiæ, qui futurum dicit, ut populi gladios contundant in ligones, & lanceas in falces; neque gladium fumant alius in alium, neque bellum ultra addiscant, 11, 4. Sed hoc vaticinium aut sub conditione quadam accipiendum est, quemadmodum multa alia, ut nimirum intelligamus talem fore rerum statum si omnes populi Christi legem suscipiant atque impleant; quam ad rem Deus nihil sua ex parte passurus fit desiderari: certum autem est si omnes sint Christiani, & Christiane vivant, nulla fore bella: quod Arnobius ita enuntiat Si omnes omnino qui homines esse se non specie corporum, sed rationis intelligunt potestate, salutaribus ejus pacificisque decretis aurem vellent commodare paulisper, & non fastu & supercilio tumidi suis potius sensibus, quam illius commonitionibus crederent, universus jamdudum orbis mitiora in opera conversis usibus ferri, tranquillitate in mollißima degeret, & in concordiam salutarem incorruptis federum sanctionibus conveniret. Lactantius vero học modo. Quid fiet, si omnes in concordiam consenserint? quod certe fieri poterit, si pernitiofo & impio furore projecto innocentes ac justi esse velint? Aut intelligendum est pure; quo modo si accipiatur, docet res ipsa impletum hoc nondum esse, sed implementum ejus, ut & conversionis generalis Iudæorum, adhuc exspectandum. Vtrovis autem modo sumas, nihil hinc inferri potest adversus bellorum justitiam, quamdiu sunt qui pacis amantes pace frui non sinunt, sed vim eis intentant. Ex quinto Matthæi capite plura argumenta depromi solent, ad quorum dijudicationem opus est animo repeti quod paulo ante diximus: Si Christo id fuisset propositum, omnia capitalia judicia, & jus bellorum tollere, facturum id fuisse verbis quam maxime expressis ac specialibus, ob rei magnitudinem ac novitatem, eoque magis quod nemo Iudæus aliter cogitare poterat quam leges Mosis ad judicia & rempublicam pertinentes vim suam in homines Iudæos habere debere quamdiu staret illa respublica. Hac ergo de re præmoniti locorum singulorum vim ordine exploremus. Adversariæ ergo sententiæ munimentum secundum ex istis verbis petitur: Audistis dictum fuisse, Ocu lum pro oculo & dentem pro dente. Ego vero dico vobis, Ne obsistite injurioso,) לרשע quod Græci vertunt τῷ ἀδικοῦτι, Exod. 11. 13.) sed cedenti te in dextram maxillam, alteram quoque obverte. Hinc enim inferunt quidam nullam injuriam aut repellendam, aut vindicandam, sive publice, sive privatim. Atqui non hoc dicunt verba.neque enim magistratus hic alloquitur Christus, sed eos qui impetuntur; nec de quavis agit injuria, sed de tali qualis est alapa.fequentia enim verba reftringunt præcedentium generalitatem. Sic in præcepto sequente: Qui velit tecum litigare, ut tunicam accipiat, dimitte illi etiam pallium: non omnis provocatio ad judicem aut arbitrum prohibetur, Paulo interprete qui lites non omnes prohibet, 1Cor. v1, 4. sed vetat Christianos in profanis auditoriis inter se litigare, idque ad Iudæorum exemplum, apud quos recepta erat sententia, Qui adducit negotia Ifraelitica ad extraneos, polluit nomen Dei: sed vult Christus ad exercendam patientiam nostram, de rebus quæ facile sunt recuperabiles, ut tunica, aut cum tunica, fiopus fit, pallium, non contendi judicio, sed quamyis optimo jure nitamur, omitti juris persecutionem. Apollonius Tyanæus negabat philosophi esse πεί χρυσίς Διαλέγεθαη de pecuniolia litigare. Non improbat Prator (inquit Vlpianus) factum ejus qui tanti habuit re carere, ne propter eam sepius litigaret. Hac enim cogitatio ejus qui lites exsecratur non est vituperanda. Quod hic probari à probis ait Vlpianus, hoc Christus imperat, ex rebus honeftiffimis & probatissimis deligens præceptorum suorum materiam. At non hinc recte colligas etiam parenti, etiam tutori nefas fore id fine quo liberi, fine quo pupilli sustentari nequeant, si cogatur, apud judicem defendere. Aliud enim est tuninica & pallium, aliud totum illud unde vivitur. In Clementis constitutionibus de homine Christiano dicitur, si litem habeat areδα ζέτω Διαλύεθαι κἄν δεη βιλαθῆναι u det operam ut transigat, etiamsi quid damni accipiendum fit. Quod ergo de moralibus dici solet, hîc quoque locum habet, non consistere hæc in puncto, sed habere suam quandam latitudinem. Sic in eo quod deinceps sequitur, Qui angariabit te ad milliare unum, abicum eo duo: non dixit Dominus de centum milliaribus, quod iter hominem à suis negotiis longius abduceret, sed de uno, & si ita usu veniat de duobus; quæ deambulatio quasi pro nihilo ducitur. Sensus ergo est, in his quæ nobis non multum sunt incommodatura, non urgendum nobis esse jus nostrum, sed cedendum plus etiam quam alter postulet, ut & patientia & benignitas nostra omnibus innotescat. Sequitur porro: Petenti abs te dato, & volentem à te mutuo sumere, ne rejice. Srin infinitum hoc producas, nihil durius. Qui domesticorum curam non agit, infideli est deterior, inquit Paulus, 1. Tim. v, 8. Sequamur ergo eundem Paulum optimum legis herilis interpretem, qui Corinthios excitans ad beneficentiam in Macedonas exercendam: Non, inquit, ut aliis fit laxamentum, vobis res anguste, sed ut equabiliter vestra copia fuccurrat illorum inopia, 11. Cor. 1111, 13. id est (Livii verba in re non dissimili ufurpabo) ut ex eo quod affluit opibus vestris sustineatis necessitates aliorum: qui sensus est & in Syro Xenophontis: à a ἴδω περσικὰ ὄντα τ ' έμοι Χρημάτων, τέτοις τας ἐνδείας τ φίλων ἐξαρκῶμαι. Similem æquitatem adhibeamus interpretando præcepto quod jam à nobis recitatum est. Lex Hebræa sicut divortii libertatem indulgebat, ut sævitiæ maritorum in uxores occurreret; ita etiam privatæ ultioni, ad quam gens illa valde prona erat, coercendæ jus læso fecerat ab eo qui læserat, non manu sua, sed apud judicem exigere talionem: quod lex etiam x1 1 tabularum secuta est; si membrum rupit, talio esto. Christus vero majoris patientiæ magister tantum abest, ut illam in jam læso probet vindictæ flagitationem, injurias quasdam ne arceri quidem vult, aut vi, aut judicio. At quales injurias? tolerabiles scilicet, non quod non in atrocioribus quoque laudabile hoc fit, sed quod reftrictiore quadam patientia contentus fit. Ideo exemplum posuit in alapa, quæ non vitam impetit, non corpus mutilat, sed tantùm contemtum quendam nostri significat, qui nos nihilo deteriores facit. Seneca libro de constantia sapientis, injuriam à contumelia dividit: Prior illa, inquit, natura gravior est: hec levior & tantum delicatis gravis, qua non leduntur, sed offenduntur. Tanta est animorum dissolutio & vanitas, ut quidam nibil acerbius putent. Sic invenias servum, qui flagellis quam colaphis cedi malit. Idem alio loco. Contumelia est minor injuria, quam queri magis quàm exsequi possumus, quam leges quoque nulla dignam vindicta putaverunt. Sic apud Pacuvium quidam: Patior facile injuriam, si est vacua à contumelia. Et apud Cæcilium alius: Facile erumnam ferre poßim, si inde abest injuria; Etiamque injuriam, nisi contra constat contumelia. Demosthenes: ἐδε γὸ τὸ τύπλεθαι τοῖς ἐλευθέροις δένον καίπερ ἂν δὲνὸν, ἀλλὰ τὸ ἐφ᾽ ὕpd. Nec enim tam grave hominibus ingenuis verberari, quamquam hoc grave, quam per contumeliam verberari. Is quem dixi Seneca paulo inferius ex contumelia dolorem, affectum esse ait, quem humilitas animi moveat contrahentis se ob factum dictumve inhonorificum. In tali ergo circumstantia patientiam Christus præcipit; & nequis tritum illud objiciat, Veterem ferendo injuriam invitas novam: addit potius etiam ferendam esse alteram injuriam quam propulsandam priorem: quia scilicet nihil inde ad nos mali pervenit, nisi quod in stulta persuasione positum est. Maxillam obvertere in Hebraismo est patienter ferre, ut apparet Ierem. 111, 3. præbere os contumeliis, dixit Tacitus historiarum tertio. Tertium argumentum peti solet ex eo quod apud Matthæum sequitur: Audistis dictum fuisse, Diliges proximum tuum, odio habebis inimicum tuum: Ego vero dico vobis, Diligite inimicos vestros, benedicite eis qui vos exfecrantur, precamini pro eis qui infesti vobis sunt & vos persequuntur. Sunt enim qui existimant cum tali dilectione & beneficentia adversum inimicos & infestos pugnare tum judicia capitalia, tum bella. Sed facile id refellitur, si ipsum illud legis Hebraicæ dictum consideremus. Præcipiebatur Hebræis ut proximum diligerent, Hebræum scilicet: ita enim vocem proximi ibi sumi ostendit Levit. XIX, comma 17, collatum cum commate 18. At non eo minus imperatum erat magistratibus occidere homicidas, & alios graviter fontes: non eo minus tribus undecim ob delictum atrox justo bello perfecutæ sunt tribum Benjamiticam, Iud. xx1. non eo minus recte David qui prælia Domini præliabatur, regnum sibi promissum ab Isboseto armis repetit. Sit ergo nunc porrecta latius proximi significatio ad homines quosvis: omnes enim in communem gratiam sunt recepti: nulli populi à Deo devoti: licebit tamen in omnes quod tunc in Ifraelitas licuit, qui diligi æquè tunc jubebantur, ut nunc quivis homines. Quod si etiam velis in Euangelica lege majorem dilectionis gradum imperari, concedatur & hoc, dum illud quoque constet, non omnes æqualiter diligendos, sed magis patrem, quam extraneum. Sic etiam bonum innocentis bono nocentis, bonum commune privato antehabendum ordinatæ dileEtionis lege. Ex dilectione autem innocentium nata sunt & judicia capitalia & pia bella. Vide sententiam moralem quæ extat Prov. xxiv, 11. Debent ergo Christi præcepta de singulis diligendis atque adjuvandis ita impleri, nisi major ac justior dilectio impediat. Notum est dictum vetus: Tam omnibus parcere crudelitas est quam nulli. Adde quod inimicos diligere jubemur Dei exemplo qui malis Solem suum oriri facit. At idem Deus de quibusdam malis, & in hac vita pœnas sumit, & olim sumet gravissimas. Quo argumento simul solvuntur ea quæ de lenitate Christianis præcepta ad hanc rem adferri solent. Nam Deus lenis, misericors, longanimis, appellatur Ionæ 1v, 2. Exod. xxxiv, 6. At ejusdem in contumaces iram, hoc est puniendi voluntatem passim defcribunt sacræ litteræ, Num.XIV, 18. Rom.11,8. Et hujus iræ minister constitutus est magistratus, Rom.x111,4. Mofes ab eximia lenitate prædicatur: At idem pœnas de fontibus exegit, etiam capitales.Chrifti lenitatem & patientiam imitari passim jubemur. At Christus est qui & Iudæos inobedientes suppliciis affecit gravissimis, Matt. XX11,7, & impios in die judicii pro meritis est damnaturus. Magi AC stri lenitatem imitati sunt Apostoli, qui tamen potestate sibi divinitus data usi sunt ad pœnam facinoroforum, I Cor. IV, 21. 1 Cor. v, 5. 1 Tim. 1, 20. Quartus locus qui objicitur est Rom. x11, 17. Nemini malum pro malo reddite: procurate honesta in omnium conspectu: si fieri potest, quantum in vobis est, cum omnibus hominibus in pace viventes: non vosmet ipsos ulciscentes, dilecti, sed date locum ire: scriptum est enim; Meum est ulcisci: ego rependam, dicit Dominus. itaque si esurit inimicus tuus, ciba eum; si sitit, da ei potum. hoc enim si feceris, carbones ignis coacervabis in caput ejus. Nevincitor à malo, sed vince bono malum. Sed hic quoque eadem quæ ad locum superiorem patet responsio. Nam quo tempore dictum fuerat à Deo, Meum est ulcisci, ego rependam; co ipso tempore & judicia capitalia exercebantur, & de bellis scriptæ erant leges. Quin & beneficia inimicis (popularibus scilicet) exhiberi jubentur, Exod. xx111, 4. 5. Hæc tamen, ut diximus, neque pœnis capitalibus, neque bellis justis in ipsos etiam Ifraelitas obftabant. Quare ne nunc quidem verba eadem, aut præcepta similia, quamvis latius patentia, in talem sensum rapienda sunt: eoque minus quia capitum sectiones non ab Apostolis sunt, aut eorum ætate, sed multò serius factæ ad dividendam lectionem & faciliorem locorum allegationem. Quare quod nunc хисаput inchoat, Omnis anima potestatibus fupereminentibus subjecta esto, & quæ sequuntur, cum illis de ultione non expetenda præceptis cohæfit. In hac autem dissertatione dicit Paulus potestates publicas Dei ministras esse, & vindices ad iram (id est ad pœnam) in maleficos: eo ipso apertissime distinguens inter ultionem publici boni causa, quæ Dei vice exigitur, & ad ultionem Deo refervatam referenda est; & illam explendi doloris quam paulo ante interdixerat. Nam si ultionem etiam illam quæ boni publici causa exigitur, in illo interdicto comprehensam velis, quid erat absurdius, quam cum dixisset abstinendum à pænis capitalibus, deinde subjicere, in hoc potestates publicas à Deo constitutas, ut pænas vice Dei exigant? Quintus quo nonnulli utuntur locus est II Cor. x, 3 Quanquam in carne ambulantes, nequaquam carnis bella gerimus. Nam arma militie nostre non sunt carnalia, sed divinitus valida ad destructionem munitionum: & quæ sequuntur. Sed hic locus nihil ad rem facit Ostendunt enim tum præcedentia, tum quæ sequuntur, carnis nomine à Paulo ibi intelligi, imbecillam corporis conditionem, qualis in aspectum veniebat, & cujus nomine contemnebatur. Huic opponit Paulus arma sua, potestatem scilicet sibi ut Apostolo datam ad coercendos refractarios, quali usus fuerat in Elymam, Corinthium incesti reum, Hymenæum & Alexandrum. Hanc ergo potestatem negat esse carnalem, id est infirmam, imo contra validiffimam eam esse asserit. Quid hoc ad jus capitalium fuppliciorum, aut belli? Imo contra, quia Ecclesia eo tempore publicarum potestatum auxilio destituebatur, ideo ad ejus tutelam prodigiofam illam potestatem Deus excitaverat, quæ deficere fermè cœpit ex quo Imperatores Christiani Ecclesiæ contigerunt, sicut Manna defecit ubi in terras frugiferas populus Hebræorum pervenerat. Qui sexto affertur locus Eph. v1,12. Induite universam illam armaturam Dei, ut possitis stare adversus artes diaboli: quia non est vobis lucta adversus sanguinem & carnem (supple, tantum, more Hebræo) sed adversus imperia, & quæ sequuntur: agit de pugna quæ Christianorum est qua sunt Christiani, non quam communem habere cum aliis hominibus certis eventibus possunt. Iacobi locus qui septimo affertur iv, 1. Vnde bella & pugnæ inter vos? nonne ex voluptatibus vestris que militant in membris vestris? Concupiscitis & non habetis: invidetis & affectatis, nec potestis nancisci: pugnatis & bella geritis, nec obtinetis eo quod non petitis: Petitis & non accipitis, eo quod male petitis, ut in voluptates vestras absumatis: nihil continet universale: tantum dicit bella & pugnas quibus tum Hebræi dispersi inter se misere collidebantur (cujus historiæ partem aliquam apud Iofephum videre est) ortum habuisse ex causis non probis: quod nunc etiam contingere scimus & dolemus. Sensum ab hoc Iacobi loco non alienum habet Tibulli illud: Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuere Faginus aftabat cum scyphus ante dapes. Et apud Strabonem non uno loco notatum videas innocentissime agere eas gentes quarum victus est simplicissimus. Non abeunt hinc ista Lucani: O prodiga rerum Luxuries, nunquam parvo contenta paratu, Et quefitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames & lauta gloria mense, Difcite quam parvo liceat producere vitam, Et quantum natura petat. non erigit egros Nobilis ignoto diffufus Consule Bacchus, Non auro myrrhâque bibunt. sed gurgite puro Vita redit. satis est populis fluviusque Ceresque: Heu miseri, qui bella gerunt. Cui adjungi potest Plutarchi illud in Stoicorum contradictionibus: ἐδεὶς γδ φύεται ανθρώποις πόλεμο ανώ κακίας · ἀλλὰ τὸν μλὺ φιληδονία, τὸν ἢ πλεονεξία, τὸν ἢ Φιλοδοξία τις ἢ Φιλαρχία συρρήγνυσι. Nullum inter homines bel lum non ex vitio nascitur. aliud ex voluptatum cupiditate, aliud ex aparitia, aliud exhonorum aut imperii nimio studio conflatur. Iustinus cum Scytharum instituta laudasset. Atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio, & abstinentia alieni foret: profecto non tantum bellorum per omnia secula terris omnibus continuaretur, neque plus hominum ferrum arma quam naturalis fatorum conditio raperet. Apud Ciceronem est de Finibus primo: Ex cupiditatibus odia, dißidia, discordiæ, seditiones, bella nascuntur. Maximus Tyrius: ναῦ μετὰ πάντα πολέμε · αἱ γδ ' ἐπιθυμίαι πλανῶντη πανταχῦ, πεὶ πᾶσαν γῆν τὰς πλεονεξίας ἐπεγείρεσαι. Nunc omnia bellis plena: Vbique enim oberrant cupiditates, & per omnes terras excitant appetitum rerum alienarum. Iamblichus: καὶ γδ πολέμες κι ζάσεις κιμάχας ἐδὲν ἄλλο παρά Bella, pugnas, seditiones corpus prebet & corporis cupiditates. nam rerum utibilium causa bella oriuntur. Quod vero Petro dictum est, Qui gladio ferit, gladio peribit, cum non ad bellum communiter spectatum, sed ad bellum privatum proprie pertineat (nam & Christus ipse inhi bitæ aut neglectæ defensionis hanc reddit causam, quod regnum suum de hoc Mundo non esset, Ioan. xv111, 36.) suo loco rectius pertractabitur.
9 · Examinatur veterum Christianorum circa hanc rem confenfio.
pr.Quoties de scripti sensu quæritur, magnam vim habere solet tum usus sequens, tum prudentum auctoritas: quod etiam in divinis scriptis sequendum est. Neque enim probabile est Ecclesias quæ ab Apostolis constitutæ sunt, aut subito, aut omnes defecisse ab iis quæ Apostoli breviter perscripta ore liberalius explicaverant, aut etiam in usum introduxerant. Solent autem ab iis qui bella impugnant adferri dicta quædam veterum Christianorum: ad quæ tria dicenda habeo. Primum est, ex iis dictis nihil amplius colligi quam privatam quorundam sententiam, non publicam ecclesiarum: adde quod ferme quorum ea dicta sunt, amant ab aliis seorsim ire & docere quiddam magnificentius; quales sunt Origenes & Tertullianus qui nec sibi satis constant. Nam idem Origenes apes ait à Deo documentum datas πρὸς τὸ δικαίους κὶ τεταγμένους πολέμους, εἴποτε δέοι, γίγνεσθζ ἐν αὐθρώποις: Vt bella justa atque ordinata inter homines gerantur, si quando id jubeat neceßitas. & idem ille Tertullianus qui alibi supplicia capitalia minus probare videtur dixit, Bonum esse cum puniuntur nocentes nemo negat: Et de militia hæfitat.nam libro de Idololatria: Queritur, inquit, an fideles ad militiam converti poßint, & an militia ad fidem admitti: Et videtur eo loco propendere in eam sententiam quæ militiæ adversatur. At libro de corona militis cum quædam adversus militiam difputaffet, mox distinguit qui ante baptismum militabant ab iis qui post baptismum nomen dant militiæ. Planè, inquit, si quos militia præventos fides posterior invenit, alia conditio est, ut illorum quos Ioannes admittebat ad lavacrum; ut centurionum fidelißimorum, quem Christus probat, & quem Petrus catechizat: dum tamen suscepta fide atque signata, aut deferendum statim fit, ut multis actum, aut omnibus modis cavillandum (id est cavendum) nequid adversus Deum committatur. Sensit ergo illos post baptismum in militia permansisse; quod sane minime facturi fuerant si intellexissent militiam à Christo interdictam; non magis quàm arufpices, magi, & alii vetitarum artium professores in sua arte post baptismum manere permissi sunt. Eodem libro militem quendam & quidem Christianum laudans; O militem, inquit, in Deo gloriosum. Secunda observatio est, quod militiam Christiani sæpe aut improbarunt, aut evitarunt ob temporum circumstantias, quæ vix ferebant militiam exerceri sine actibus quibusdam cum Christiana lege pugnantibus. In literis Dolabellæ ad Ephesios, quæ apud Iofephum exstant, videmus Iudæos ab expeditionibus militaribus immunitatem postulasse, quòd externis permixti non satis ritus legis suæ observare possent, & quia fabbatis ferre arma & magna itinera facere cogerentur. Atque easdem ob causas à L. Lentulo missionem Iudæos impetrasse docet idem Iofephus: alibique narrat, cum Iudæi Roma urbe jussi essent excedere, quosdam militiæ adscriptos, alios punitos quod militare nollent patriarum legum reverentia; ob easfcilicet quas diximus causas: quibus accedebat interdum tertia, quod adversus populares suos pugnandum haberent. at και τ ὁμοφύλων ὅπλα λαβεῖν ἀθέμιτον, nefas in populares suos arma sumere, tunc scilicet cum populares ob patriæ legis observationem periclitabantur. Quoties verò hæc incommoda cavere poterant Iudæi, militabant etiam sub externis regibus, sed ἐμμένοντες τοῖς πατρίοις ἔθεσι ἐ κατὰ ταῦτα ζῶντες, perstantes in patriis institutis & ex corum prefcripto viventes: quod pacisci prius solebant eodem Iofepho auctore. His periculis simillima sunt quæ Tertullianus militiæ suorum temporum objicit, ut libro de Idololatria: Non convenit sacramento divino & humano, signo Christi & signo diaboli: quia scilicet per Deos Gentium, lovem, Martem atque alios jurare milites jubebantur. Libro autem de Corona militis: Excubabit pro templis quibus renuntiavit, & cænabit illic ubi Apostolo non placet: & quos interdiu exorcismis fugavit, noctibus defenfabit? mox: Quanta alia in delictis circumfpici pos sunt castrensium munium, transgreßioni interpretanda? Tertium quod no. tamus hoc est, Christianos primorum temporum tanto ardore fuccenfos fuisse ad præclariffima quæque capeffenda, ut sæpe consilia divina pro præceptis amplecterentur. Christiani, inquit Athenagoras, ἐ δικάζονται τοῖς ἁρπάζεσι, adversus sua rapientes judicio non conten dunt. Salvianus jussum à Christo ait, ut ea ipsa de quibus lis est relinquamus, dummodo litibus exuamur. Atqui id ita generaliter fumtum consilii forte est & vitæ fublimioris, at non in præcepto positum. Simile est quod plurimi veterum omne juramentum improbant nulla exceptione addita, cum tamen Paulus in re gravi juraverit. Christianus apud Tatianum, spατηγίαν παρήτημαι, preturam recuso: apud Tertullianum, Christianus nec edilitatem affectat. Sic LaEtantius justum (qualem vult esse Christianum) negat belligeraturum; sed ita ut simul navigaturum neget. A secundis nuptiis quam multi veterum Christianos dehortantur? Quæ omnia sicut laudabilia, eximia, Deo apprime grata sunt, ita nullius legis necessitate à nobis exiguntur. Atque hæc solvendis quæ objiciuntur sufficient. Nunc ut nostra firmemus, primum non desunt nobis scriptores & quidem antiquiores, qui & capitalia supplicia & quæ inde pendent bella sentiant à Christianis licite posse usurpari. Nam Clemens Alexandrinus Christianum ait, si ad imperium vocetur, ut Mofes, futurum vivam subditis legem, & præmio affecturum bonos, pœnis malos. Et alibi habitum Christiani describens, decere eum ait intectis esse pedibus, nisi forte militet. In constitutionibus quæ Clementis Romani nomen præferunt libro VII, c. 111. legimus: ἐχ ὡς παντὸς Φόνο φαύλε τυγχάνονΘ, ἀλλὰ μόνο τᾶ ἀθώς · τᾶδ᾽ ἐνδίκε ἄρχεσι μόνοις ἀφωρισμένε: non quasi omnis cedes illicita fit, sed ea que est innocentis: ita tamen ut que justa est, magistratibus solis fit reservata. Sed auctoritatibus privatis sepositis ad publicam Ecclesiæ veniamus, quæ maximi debet esse ponderis. Dico igitur nunquam à baptismo rejectos aut ab Ecclesia excommunicatos eos qui militabant. quod tamen & factum oportuit, & factum fuisset si militia cum novi federis conditionibus pugnasset. In dictis modo constitutionibus libro v 111, capite xxx11 agit de iis qui antiquitus ad baptismum admitti, aut ab eo rejici solerent. spαλιώτης πεισιών διδαπυσδεχέθω. Miles baptismum postulans doceatur ab injuriis & vexationibus abstinere: contentus esse suis stipendiis. Si his pareat, admittitor. Tertullianus in Apologetico ex persona loquens Christianorum; Navigamus, inquit, & nos vobiscum & militamus. Paulo ante dixerat: Externi sumus & vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa. Eodem libro narraverat M. Aurelio Imperatori Christianorum militum precationibus imbrem impetratum. In corona militem illum qui coronam abjecerat, constantiorem ait fuisse cæteris fratribus, us, & multos ei ostendit fuisse Christianos commilitones. Accedat quod & milites nonnulli pro Christo tormenta mortemque perpessi eundem cum cæteris martyribus honorem ab Ecclesia acceperunt, quos inter memorantur tres Pauli comites, sub Decio Cerialis, sub Valeriano Marinus, quinquaginta sub Aureliano, Victor, Maurus, & Valentinus magister militum sub Maximiano, circa idem tempus Marcellus Centurio, Severianus sub Licinio. Cyprianus de Laurentino & Ignatio Afris: in castris & ipsi quondam secularibus militantes, sed veri & spirituales Dei milites, dum diabolum Christi confessione prosternunt, palmas Domini & coronas illustres paßione meruerunt. Et hinc apparet quid de militia senserit communitas Christianorum, etiam priusquam Imperatores Christiani essent. Capitalibus suppliciis si non libenter interfuerunt Christiani illis temporibus, haud mirum videri id debet, cum plerumque de Christianis ipsis esset judicandum: adde quod & in cxteris rebus leges Romanæ duriores erant quam lenitas Christiana patiatur: quod vel solo Silaniani Senatusconsulti exemplo satis patet. Postquam vero Constantinus Christianam religionem & probare & promovere cœpit, non ideo desierunt capitalia supplicia. Imo ipse Constantinus inter alias leges de parricidis culeo infuendis legem tulit, quæ exstat Codice, Titulo de iis qui parentes vel liberos occiderunt. quanquam alioqui in suppliciis exigendis mitiffimus fuerit, ita ut ab historicis non paucis reprehendatur nimiæ lenitatis nomine. Tum vero in exercitu suo plurimos habuit Christianos, ut nos historiæ docent, & labaro Christi nomen infcripfit. Ex eo etiam mutatum est sacramentum militare in eam formam quæ exstat apud Vegetium: Per Deum & Christum & Spiritum SanEtum, & per majestatem Imperatoris que secundum Deum generi humano diligenda est & colenda. Neque eo tempore ex tot Episcopis, inter quos multi erant, durissima quæque passi pro religione, velunus fuisse legitur qui aut Constantinum, ab omnibus omnino capita libus suppliciis & bello, aut Christianos à militia injecto divinæ iræ metu absterruerit, cum tamen plurimi essent acerrimi custodes disciplinæ & minime dissimulantes eorum quæ ad officium tum Imperatorum, tum aliorum pertinerent: qualis & Theodofi tempore fuit Ambrosius, qui sermone v 11 ita ait. Non militare delictum Lib est, sed propter predam militare peccatum est. & de Officiis: Fortitudo que cap vel bello tuetur à barbaris patriam, vel domi defendit infirmos, vel à latronibus socios, plena justitia est. Hoc argumentum tanti mihi videtur, ut nihil ultra requiram. Neque tamen ignoro sæpe Episcopos, & plebem Christianam interpositis precibus suis avertisse pœnas, præsertim capitales: morem quoque introductum, ut qui ad Ecclesiam confugiffent, non nisi vitæ servandæ fide data redderentur; & ut circa Pascha carcere emitterentur quos sua crimina attinebant: sed qui cum cura hæc omnia, & si qua his sunt similia, expendet, inveniet, signa hæc esse Christianæ bonitatis omnem ra pientis clementiæ occasionem, non omnia judicia capitalia damnantis animi: unde & locorum & temporum illa beneficia & preces ipsæ exceptionibus quibusdam temperabantur. Objiciunt hîc nobis nonnulli XII canonem Synodi Nicæenfis qui Latine sic habet. Quicumque vocati per gratiam, primum quidem ardorem, fidemve suam ostenderunt, & cingulum militie deposuerunt, postea vero ut canes ad suum vomitum reversi sunt; ita ut aliqui & pecuniam darent, & beneficiis militiam repeterent, hi decem annis jaceant, post triennii auditionis tempus. In his autem omnibus observari oportet propositum & modum pœnitentia. Quicunque enim, & timore, & lachrymis, & patientia, & bonis operibus conversionem absque simulatione demonstrant, bi definitum tempus auditionis implentes, tum demum orationibus communicabunt, & postea licebit Episcopo de his ali quid humanius cogitare. Quicumque vero indifferenter tulerunt, & habi tum Ecclesiam introeundi sibi arbitrati sunt ad conversionem sufficere, bi definitum tempus omnino impleant. Vel ipsum tredecim annorum tempus satis indicat non de levi aut ambiguo, sed gravi aliquo atque indubitato crimine hîc agi. Agitur autem haud dubie de idololatria. nam quæ canone xi præcesserat mentio temporum Licinii, in hoc canone repetita tacite haberi debet. ut sæpe Canonum sequentium sensus à prioribus pendet. Vide in exemplum Canonem XI Concilii Eliberini. Licinius autem, verba sunt Eusebii, σρατιώτας ἐκέλβεν Υποβάλλεσθαι τᾶ ἀξιώματος εἰ μὴ τοῖς δαίμοσι θύὴν αὑροῖντο, milites militia exuebat nisi Diis sacrificare vellent. quod & Iulianus postea imitatus est, quam ob causam Victricius atque alii cingulum pro Christo abjecisse leguntur. Idem olim sub Diocletiano fecerant in Armenia mille centum quatuor quorum in martyrologiis mentio: & in Ægypto Menna, & Hefychius. Sic ergo & Licinii temporibus multi abjecere cingulum, quorum fuit Arfacius inter Confessores nominatus, & Auxentius factus postea Mopsuestiæ Episcopus. Quare his qui semel conscientia puncti cingulum abjecerant, reditus ad militiam sub Licinio non patebat nisi per fidei Christianæ abnegationem: quæ quia eo erat gravior, quo prior ille actus majorem in illis legis divinæ cognitionem testabatur, ideo hi defectores gravius etiam puniuntur quam illi de quibus egerat præcedens canon, qui fine periculo vitæ aut facultatum amittendarum Christianismum abjecerant. Generaliter autem de omni militia interpretari canonem quem produximus ab omni ratione alienum est. Aperte enim testatur historia his qui sub Licinio militiam abjecerant, neque Licinio imperante ad eam redierant, ne fidem Christianam violarent, à Constantino datam optionem, immunesne esse à militia vellent, an ad militiam redire: quod haud dubie multi fecerunt. Sunt & qui Leonis epistolam objiciant, quæ dicit, Contrarium esse Ecclesiasticis regulis post pænitentie actionem redire ad militiam secularem. Sed sciendum in pænitentibus non minus quam in clericis & afcetis exactam fuisse vitam non quovis modo Christianam, sed eximiæ cujusdam puritatis, ut tanto exemplo essent ad correctionem, quanto ad peccandum fuerant. Similiter in consuetudinibus antiquissimis Ecclesiæ, quæ quo augustiori nomine commendabiliores essent, canones Apostolici vulgo appellabantur, Canone LXXXII edicitur: Ne quis Episcopus, presbyter aut diaconus militie vacet, & utrumqne retineat officium Romanum & functionem sacerdotalem. Que enim Cafaris sunt Cefari, qua Dei Deo. Quo ipso ostenditur his qui cleri honorem non sperarent Christianis militiam non fuisse interdictam. Hoc amplius, etiam ad clerum admitti vetabantur, qui post baptismum aut magistratus attigiffent, aut munera bellica, ut in epistolis Syricii & Innocentii & in concilio Toletano videre est. Legebantur scilicet Clerici non ex quovis modo Christianis, sed ex iis qui vitæ exactiffimæ specimen dedissent. Adde quod militiæ & quorundam magistratuum perpetua erat obligatio. at sacro ministerio addiEti nulla alia cura ac labore quotidiano inde abstrahi debebant. qua de causa & sextus canon constituit ne Episcopus presbyter, aut diaconus sæculares curas administret, octuagefimus ne publicis se administrationibus immittat: & inter Africanos canones sextus, ne procurationem rerum alienarum suscipiat, aut causarum patrocinium. sic eosdem tutores constitui nefas judicat Cyprianus. At pro nostra sententia expressum Ecclesiæ judicium habemus in Concilio primo Arelatensi quod habitum est sub Constantino. Ejus enim Concilii Canon 111 sic habet: De his qui arma projiciunt in pace, placuit abstinere eos à communione: Id est qui militiam deferunt extra tempora persecutionis. Id enim pacis nomine intelligi volebant Christiani, ut ex Cypriano & aliis apparet. Accedat exemplum militum sub Iuliano non modico profectu Christianorum, ut qui morte sua Christo reddere testimonium parati essent: de quibus sic Ambrosius. Iulianus Imperator, quamvis esset apostata, habuit tamen sub se Christianos milites: quibus cum dicebat; Producite aciem pro defensione reipublice; obediebant ei: cum autem diceret eis; Producite arma in Christianos; tunc agnofcebant Imperatorem cæli. Talis & multo ante fuerat Thebæa legio, quæ Diocletiano imperante à Zabda tricesimo Hierosolymorum Episcopo Christianam religionem acceperat, & deinde in omne ævum memorabile edidit Christianæ constantiæ & patientiæ exemplum, quod infra à nobis memorabitur. Hoc loco satis fit illam eorum adferre vocem, quæ Christiani militis officium solida brevitate exprimit: Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dextere ipse pugnare adversus impios & inimicos sciunt; laniare pios & cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma fumfisse. Pugnavimus semper pro justitia, pro pietate, pro innocentium salute: hec fuerunt hactenus pretia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservėmus tibi (ad Imperatorem sermo est) si hanc Deo nostro non exhibemus? Basilius de antiquioribus Christianis sic loquitur. τὲς ἐν πολέμοις Φόνες ὁι πατέρες ἡμῶν ἐν τοῖς φόνοις οὐκ ἐλογίσανEas que in bello perpetrantur cedes majores nostri pro cedibus non habuere, excusatos habentes eos qui pro pudicitia ac pietate decertant. D2 CAP.