IusCommune
IusCommune › Textos › Hotman › Antitribonianus

Hotman 1.9De actionibus & formulis litigandi.

Abrir no leitor do IusCommune →

1

pr.Uidemur hactenus sufficienter esse locuti de statu personarum, & consequenter de natura ac qualitate rerum, deque modis eas acquirendi. Restat ut deactionibus agamus, quæ vox apud Latinos omnes in uni versum formas litigandi complectebatur. Quod si juris Romani ulla pars obsoleta & extra usum est, ea præcipue hæc est: necenim consistebat nisi in formulis, sive in judicium vocarent, fivepostularent, sive defenderent, sive sententiam pronunciarent, sive quidvis litigandi causa facerent. Quod disputationé de fundamento causæ cujusq attinet, quod in ratione & æquitate fitumest, de ea verbum propemodum nullum: Exemplum apparet in interdictis, quorum usus erat, cum controversia incidisset de rebus sacris, aut publicis, aut depoffefsione. Nam post solemnitates à partibus adhibitas, Prætor certas verborum formulas pronunciabat, constituens & jus reddens uti res requirebat.

2

pr.Quod quidem impoflibileeft hodie in usum reducere, partim quia non nisi exiguæ nobis conjecturæ restant ejus quo ipsi utebantur modi, partim quia formulæ ipsorum, quæ Latinæ erant, in nostro sermone locum habere nequeunt. İdem de actionibus dicimus, quæ formulæ erant procedendi in controversiis privatis de proprietate & obligatione, sitæ in certis vocabul: s & fyllabis, ita stricte observandis, ut qui una lapsus esset totam rem perderet. Hinc est distinctio illa, quod quædam in personam erant, quædam in rem: In A ⚫istis enim persona reorum expresse nominabatur, secus in his, in quibus simpliciter in rem oratio di(rigebatur, Præterea ante litigandum ad tabulam magiftratusenndum erat, quam vocabantAlbum Prætoris, quo omnes actionum formula erant redactæ, quæ neque mutare, neque innovare licebat, non magis quam magicas incantationű fyllabas, atq ex iis feligere unam oportebat, & adversario indicare, velle seistauti. Indead Prætorem ireoportebat, tum tit ab eo venia ad litigandum impetraretur, judexque nominaretur ac constitueretur, qui causam cognosceret, tum ut certis vocibus ac formulis includeretur auctoritas ac potestas huic judici data ad cognoscendam & expediendam. causam. Sed ut revertamur ad has actionum differentias & formulas, nihil instituto nostro convenientiusaut aptiuseft, quam illæ quæ no- 1 minabantur bona fidei, & stricti juris, Illæ sic nomi 100 qu nabantur, nabantur, quod Prætor cum judici potestatem cognoscendi causam dabat, hæc verba adijciebat, Quantum ex bona fide dari fieri oportet, his ea non adijciebat.

3

pr.In illis infinitam judici potestatem dabat, juxta prudentiam suam & æquitatem quæstionem decidendi: in his juxta probationem petitioni conformem, idqs tamstricte, ut si is qui centum solidos petierat, nonaginta novem in pro bationem deduceret, necessario totam summam perderet, nec inposterum ullam ad persequendum actionem haberet. Idem dicimus de divisione actionum in civiles & prætorias: quarum illæ erant perpetuæ, hæ annales: quoniam Prætoris officium erat annuum. Sed inter omnes has fubtilitates nullæ magis solennes sunt, quam illæ, actionum directarum, utilium, in factum, & præscriptis verbis. Nam nulla est in libris lustiniani intri catior ac contentionis plenior disputatio, quam cum dubitatio incidit fitne danda actio directa, an utilis, an præscriptis verbis, id est num formu lis in prætorio albo & edicto propositis uti fit convenientius, an vero aliæ novæ sint fingendæ opera & auctoritate jurisconsulti cujusdam. Ubi nam locus est in omni jure civili hac difficultate non implicatus? Quis adeo pertinaciter huic studio favet, ut non fateatur turpem & non tolerandum Triboniani errorem esse, quod ubique refertos his rebus libros suos reliquerit, præsertim cum Jurisconfultus Paulus suo jam ævo scripserit, usum. iftiusmodi res refutare.

4

pr.Non refert, ait, directa quis an utili actione ag at vel conveniatur, quia in extraordinariis judicis, ubi conceptio formularum non observatur, hæc subtilitas supervacua est: maxime cumutrag, actio ejusdem potestatis est, eundemq, habet effectum. Sive autem à Paulo, sive à Triboniano hæc scripta sunt (ut suspicax non nemo dubitare possit) apparet tamen hanc juris civilis par1 tem ante mille amplius annos esse abolitam: deinde nullam esse rationem modumvè eam restituendi, si id maximè cuperemus; quippe cum tam pauca inde nobis sint reliqua. Hæc de actionibus. De exceptionibus & defensionibus quid dicemus? Certissimum est, nihil justius aut æquius esse, quam reo subvenire justa quadam ex-ceptione. Sed Romanorum exceptio prorsus in dolum forensem erat conversa: non solum propter formulas, verumetiam quod locum non habebat, (uti luftinianus testatur) nisi actio contra reum iniqua esset, neque tamen cam abnegare posset: exemplicausa, si quis per vim, aut fraudem obligatus esset, Prætor nihilominius tenebatur contra reum actionem concedere, sed propter evidentem iniquitatem exceptionem adjungere licebat. Quod si obligatio ex contractu bonæ fidei descenderet, hoc casu nulla exceptione opus erat, quod natura actionis eam ipsa secum ferret. Deinde subtilitas quædam erat, quæ hodie futura fit ridicula. Duo modi erant solvendi aut distrahendi obligationes, altera apud Prætorem ipso jure, altera apud judices à Prætore datos, quam vocabant per exceptionem.

5

pr.Exempli gratia si obligatio distracta esset solutione, aut Acceptilatione Aquiliana, de qua supra locuti sumus: reus enim sihanc defensionem allegaret apud Prætorem, ipse causam cognoscebat & decidebat. Sed si voluntaria liberatione, atit pacto gratuito inter partes convenisset, ne quid in posterum peteretur, aut aliud, quid tale, Prætotem oportebat exceptionem addere, & judici committere, ut de ea cognosceret. Atqs hæc pars est ejus quo Romani causas tractabant modi, quæ sicut omnis reliqua ipsorum administratio non nisi in formulis, & verborum superstitionibusconsistebat, plane eodem modo quo Magi characteribus, incantationibus, & ver- A bis occultis utuntur, quæ ita stricte & fuperftitiofe observanda sunt, ut qui una syllaba labatur, omne sacrum fit turbaturus. Conferatur jam Galliæ nostræ mos ut intelligamus, quid studium illud commodifit allaturum. Audimus hic fergent royal ou à cheval, viator regius, aut equestris, d exploits, de vadimonij actis aut scriptis, de records, de antestatis, des relationes, de actis viatorum, aliaq, quæ inter pragmaticos potius jactantur, quam ut ex Romanorum libris, aut in legum universitatibus possint addisci. Quin non minus hæc remota sunt à more & forma judiciorum Romanorum, quam mores Gallorum à moribus Tartarorum & Trogloditarum distant.

6

pr.Adeoque si doctissimus quisqs Jurisconfultus Gallus, quiqs in libris Justiniani fit exercitatissimus palatium aliquod ingrediatur, ibique silvestres has cantilenas audiat, ita novitium se & impeditum sentiet, quasi nec de legibus, nec de judiciis unquam aliquid audivisset.