Hotman 1.10Comparatio modi jus docendi antiquorum, & nostri.
Abrir no leitor do IusCommune →1
pr.Ex his evidenter apparet an Galliæ Vniversitates jure jactent (sicut supra diximus) se pares esse priscis in Perfia ludis, quæ Justitiæ scholæ nominabantur.Nam Xenophon ubi de his scholis loquitur addit, juven tutemistic exerceri solitam in legum, quasaddif-. cerentusu: nec magistros nisi alteram diei partem erudiendis adolescentibus impendisse, alteram vero exercendis iisdem tribuisse, ut quasi in judi cio agitatis causis, quæ didicerant ad usum adhiberent. Sic de Cyro Rege adhuc puero narrat, castigatum esse à magistro, quod in cognitione cause inter æquales male adhibuisset legem quam didicerat, nec domino rem suam adjudicasset, Cum n. puer grandior breve suum pallium, cum longiore -alterius minoris pueri commutasset, eidem id ex 0 bono bono & adjudicaverat: non respiciens legem, quæ cuique quod suum est tribuit, SedPerfas relinquamus, loquamur solum de more Romanorum, quem in tradenda juventuti Jurisprudentia servabant, Cicero nos id diserte docet, in libro quem Oratorem infcripfit, ubi deRep.florentiſsima, ac vigente in ea maxime Jurisprudentia, his verbis utitur.
2
pr.Alteros e nim (de ICtis loquitur) respondentes audire sat erat. ut ii qui docerent nullum sibi ad eamrem tempus ipsi feponerent, sed eodem tempore & discentibus satisfacerent & consulentibus, Item alio loco: Ego autem juris civilis studio multum opere dabam Q.Scævola P.F.qui quanquam nemini se ad docendum dabat, tamenconSulentibus refpondedo studiosos audiendi docebat. Qui bus in locis aperte monstrat, adolescentes Romanos ea tantum discere solitos, quæ mox judiciorum usu celebrari viderent, juxta mentem Afranii Poetæ, apud quem Prudentia usum patrem, matre memoriam agnoscit. Nam Jurisconsulti (quod ex diversis Ciceronis, Seneca, Valerii, aliorumque locis constat) primo diluculo ad galli cantum in atrium descendebant, ibique in solio, quod erat fedile magnificum & ornatum, confidebant. Introducebantur deinde qui de jure consulebant, quorum controversias studiosus aliquis præsentibusipfis proponebat: respondebant Jurisconsulti, ac fententiamfuam declarabant, ad manus habentes libros aliquot præftantissimorű inter antiquos Jurisconfultoru. Cum discessissent, in forum descendebant juvenes, causis in judicio agitādis adfuturi.
3
pr.Hacmi hi videtur (salvo tamé aliorum judicio) via brevissima & expeditissima: tum quod artis exercitiű præ ceptis tradi no potest (unde est quod Cicero ait, indocilem ufw disciplinam) tum quod princeps artis & disciplinæ cujusque pars in actione consistit: quod in pictura apparet. Etenim artis primaria pars nõ est, didicisse præcepta quæda de lineamentis, aut de co lorum proprietate, sed manu penicillum prehendere ac pingere: nam, ut veteres dixerunt, manus instrumentum est sapiëtiæ. Atque si de jure civili Romanorum dicendum est, asseram præterea, non ま esse id factum aut conditum, ut æquitatem, & jus naturale omnibus gentibus æque conveniens repræsentaret, sed ut prærogativa esset ad conservan dos cives Romanos indignitate & gradu altiore, quam essent reliqui Italiæ populi. Quod ut verum esse intelligamus, soli cives Romani jure erantpatresaut filii familiarum, soli nuptias contrahere poterant, ut jure maritali uterentur, soli adoptare - poterant, soli negotiari, vendere acemere: hacenim de causa certas formulas habebant ipsis solum accommodas & proprias, Soli cives Romani poterant acquirere per mancipationem, per cessionem, per usucapionem: soli testamenta facere poterant, instituere heredes, & institui, actuumque legitimorů testes esse. Hinc est quod Romanis, cú air in provinciis negotiarentur, honos & reverentia ar habebatur, tanqua hominib majore qua reliqui ene Dz digni dignitate præditis.
4
pr.Hinc item est, quod civitas Ros mana tanto in pretio et existimatione habebatur, quodque aliarum regionum ac nationum principes viri magno eam emebant, uti apparet ex actis Apostolorum c.28. 22. ubi centurio ait, se multa summa civitatem istam esse consecutum. Inde est quod B Paulus ab exteris magistratibus judicari recusavit, Romamque mitti voluit. Hine illa est prærogati va quam allegat, quod inique plagas sibi infligi, & corpori injuriam in ferri queritur, quia Porcia lex prohibet cives Romanos virgis cædi, & capitis supplicio affici, nisi populus in eam rem convocatus causa cognita jussislet: quasi corpora eorum pretiosiora essent & sanctiora, quam aliorum hominum. Sed hæc latius persequi supervacuum esset, præsertim cum ex jis quæ supra diximus duo hæc satis comperta fiunt: unum, inique fieri, quod librorum Justiniani studium, juris civilis studium vocatur, cujus nec vicesima pars nobis reliqua mansit: alterum, quod nec decima pars ejus quod restat, in nostra Gallia in usum potest deduci.