Hotman 1.11Specimen artis quam Tribonianus in compositione Pandectarum adhibuit.
Abrir no leitor do IusCommune →1
pr.Tempus est, ut ad alteram sermonis nostri partem deveniamus, deći arduo & audaci magni Triboniani instituto loL quamur: ubi primum considerabimus subjectum & materiam in qua versatus est, deinde specimen artis quo semet nobilitavit.
2
pr.Materiam quodattinet, erant ipsius seculo in civitateRomana infinitæ leges, partim Regum temporibus, partim florente libertate, partim quoque sub imperatoribus conditæ: quæ pro temporum varietate & diversa reip. forma (quod ab initio dictum est) necessario sibi invicem repugnabant, contradicebant, & alia aliam abrogabant. Preterea ingens librorum à ICtis multitudo scripta & divulgata erat, quæ partem expositionemistarum legum, partim disputationes, consilia, responsa, aliaque continebant: ut Julius Cæsar, qui quingentis ante Tribonianum annis vixit, cum hoc diluvium congeriemque videret, reme dium & emendationem ei adhibere cogitaverit, Sed post ipsius excessum aliæ etiam turbæ supervenerunt, prioribus longe majores atque enormiores. Nam Augusti & Tiberij temporibus duæ ICtorum sectæ sunt exortæ, quæ ita acriter & obstinate contenderunt, ut hereditarium fieret bellum, quod trecentos annos, & ultra duravit. Harum partium altera nomen sibi sumpsit Sabinianorű, altera Proculianorum. Hæ factiones Romanam civitatem innumeris rixis & scriptis inter se con. trariis repleverút, idque in maxima juris parte, quod Justinianus his verbis testatur: cum per contrarias interpretantium sententias totum pæne jus conturbatum D3 est. est.
3
pr.Hæc confusio cum auctoritatem Jurisconsultorum valde minuifset, ipsi Imperatores ruente jam imperio suum quasi officium facere cœperut, ipsique partibus & judicib, id postulantibusjus fcrip to reddiderunt. Hæc juris pars vocabatur rescripta Principum, eaq, jus civile magis quam superiora omnia mutaverût & impediverunt, quod magnus & Theologus & Jurisconfultus Tertullianus in as pologia pro Christianis testatur. Nonne, inquit, & vos quotidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis totam totam illam veterem & Squallentem silvam legum novis Principalium rescriptorum & ediEtorum fecuribus truncatu & cæditu. Atque ea rescripta non modo pro tempore & causa valebant, sed sollicite servabantur & adnotabantur, ut essent pro legibus & præjudiciis in similibus quæ sese obtulissent causis. Hic cuique, qui bono sanoģijudicio valet, cogitandum relinquo, quænam æquitas inesse possit his infamium tyrannorum rescriptis, qui rectius fœdorum & infelicium monftrorum, qua Imperatorum Romanorum nomen merebantur: quales fuerunt Heliogabalus, Commodus, Diocletianus aliique similes, Egregia & notatu digna est hac de re admonitio in historia Julij Capitolini, in vita Imperatoris OpiliiMacrini, de quo quantumvis pagano sic scribit historicus: Fuit in Jure non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut jure, non rescriptis ageretur, nefas esse diwens, leges videri Commodi, & Caracalli, & hominum imperitorum voluntates, cum Trajanus nunquam libellis responderit, ne ad alias causas facta præferrentur, quæ ad gratiam composita viderentur. t Hæc sunt hiftorici istius verba valde notanda.
4
pr.Ut vero ad institutum redeamus, hæc de Principum temporibus breviter dici possunt, quorum spatio quinque & viginti Imperatorum rescripta in Codi cem relata sunt, ab Adriano ad Constantinum. Christianorum Imperatorum primum, qui imperium Constantinopolin transtulit. Post hune imperium tenuit Julianus apostata, aliiqs tyranni, omnis virtutis & pietatis hostes: quorum rescriptis totus Codex repletus est. Porro quo tempore in Græcia imperii sedes fuit, & Italiam Gothi, aliæque exteræ gentes tenuerunt, necessario judiciorum forma fuit mutanda, eique rescripta Impera torum. Constantinopolitanorum fuerunt accommodanda. Hoc igitur subjectum, hae materia est, quam tempus istud Triboniano exhibuit in qua industriam suam collocaret, cum volumina bis mille (quod ipse testatur) ad minimum essent, eaque à septingentis circiter annis confusa. Consideremus nunc quænam fuerit peritia ar tificis, qui opus adeo difficile & arduum aggressus est. Suidas talia habet: Tribonianus gentilis fuit Gimpius, omnibus modis à Christiana religione alienus, adulator & impostor qui persuadere conabatur Justiniano, cum non moriturum, sed cum carne in cælum assumpzum iri. Fuit aute quæstor zustinians. Hic & ingenij faD4 cultate cultate utebatur, & ad summam pervenerat eruditionem, nemine suæ artis inferior: pecuniæ ad miraculum avidus, jus pretio vendere solitus: & legum dies alios plerüq tollebat, alios scribebat, pro cujusq, necessitate accepto pretio.Hæc verba funtSuidæ.
5
pr.Idem testatur Procopius, qui Triboniani coætaneus, eidemque Im peratori ab officiis fait, additque eum habuisse publicum condendi & abrogandi leges mercatum, ut non abiret dies, quin aliquam figeret aut refigeret, prout privato cuidam utile & commodum esse videret. Hæc igitur erat peritia & virtus Triboniani. Dominum ipsiusJustinianum Imperatorem quod attinet, ecce tibi quæ Euagrius, & posteum Zonaras habent. Justinianus homo erat insatiabili a varitia, & alieni ita appetēs, ut subditos suos vulgo venderet, iis præsertim qui magistratus obtinebant, quique vectigalia & tributa redemerāt, aliisq qui insidias illis locarent, sub aliquo colore aut prætextu quo ipse uteretur: ditifsimi vero cujusque bona in fiscum redigebat. Hoc de Justiniano testimonium esto. Quod temporis istius statum & conditionem attinet, certum est, nihil fuisse cut Tribonianus facinus adeo magnum & audax aggrederetur. Etenim omnes fine dubio bonæ literæ & disciplinæ in Græcia tunc extinctæ, Jurispru dentia Romana vero Gothico diluvio plane sepulta erat, Porro dicere non ausim, fueritné peritia sedecim istorum artificum (quos architectus & dux Tribonianus operi adhibuit) multo major quam ipsius?
6
pr.Constat certe omnes natione Græcos fuisse, Hi tamélibros Latinos tractabant, quorum nonnullisermone ita antiquo scripti erant, ut Cicero quingentos ante annos jam profiteretur, esse quædam iniis ob sermonis antiquitatem tam obscura, ut nec sui ævi Jurisconsulti ea intelligerent. Tum ex epistolis & præfationibus, quæPandectis & Codici præfixæ sunt, aut alias interpositæ, iis qui judicio valent facile licet perspicere, quales fuerint artifices sedecimisti Doctores. Quicquid autem hujus fit, cum ingens iste Jurisprudentiæ acervus, duo voluminum millia in palatium Imperatoris essent delata, sic in iis laboratum est, ut quasi quæ per cucurbitulam eliquantur, trium annorum spatio exstillata in quinquaginta libros redigèrentur: quod spatium, ut vere dicam, valde exiguum fuit, cum præsertim ea, qua diximus dexteritate essent artifices & distillarii. Quod ad rescripta & constitutiones Principum spectat, id diversum erat opus, & antea cœptum: post Novellæ etiam Constitutiones Justiniani in aliud volumen redactæ sunt, Qued si pretiofsam hanc Tribonianireliquiarum capsulam præ manibus non habe. remus, neque ex propinquo & oculis nostris judicium capere possemus, sed ex conjectura nobis statuendum esset, quid de negotio tam excelso & difficili cogitaremus, cœpto præsertim à tali homine tam infelici tempore, in tanta librorum multitu dine, in tanta legum confusione, per tales homi Ds ne nes, tam brevi spatio?
7
pr.Verum ut dixi, opusinter manus versatur, ut ita præstantiam ejus æstimare liceat: nosque particulatim id considerare opor-