Hotman 1.8De obligationibus, & præcipue de stipulationibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1
pr.Ut redeam adinftitutum, & sermonem de rebus, modisqs eas acquirendi profequar, dicendum nunc nobis de obligationibus. Ex quatuor igitur obligationum generibus, quæ Romani olim habebant, quorum nomina erant re, verbis, literis, consensu, nobis non nisi duas, primam & poftremam, reliquas esse invenio. Nam verborum obligationem quod attinet, dubium non est inde sic nominatam, quod certis interrogationum & responsionum formulis consisteret, quorum pronunciatione civis Romanus captus & obligatus tenebatur: Sed si in proloquendo lapsus quis esset, utcunqs C4 ververbis clarissimis, & omnium maxime propriis, quales vel ipse Cicero adhiberet, usus esset, omne hocfacrum profanatum erat.
2
pr.Atque hac dere libelli erant vulgati, quos Jurisconsulti longeexcellentissimi & celeberrimi composuerant, iique publice sic probati & recepti erant, ut sinu cos singuli circumferrent, adeoque ipsi etiam rustici, qui sine his formulis nec ovem nec vitulum emere voluissent, Quod intelligi potest ex libro secundo Varronis de rerustica. Eos (verba sunt Varronis de bobusloquentis) cum emimus domitos stipulamur sic, Illosce boues sanos esse, noxisg, solutos præstari. Cum emimus indomitos sic, illosce juvencos sanos recte, eg, pecore sano esse, noxisg solutos præstarispondesnè. Post addit: Paulo verbofius hæc qui Manilir actiones sequuntur lanii, qui ad cultrum boue emunt: At qui ad altaria, heStia sanitatem non solent stipulari. Hic declarat Varro fuisse suo tempore libellos à Manilio magno & celebri Jurisconfulto compositos, qui stipulationum formulas continebant, quibuslanii utebantur in emendis bobus, quos in macello venderent, cosque libellos ad usum in marfupio portabant. Alio etiam loco sic scriptum est: De emptione aliter dico atg fit: Quod capras sanas sanus nemo dixerit: nunquam enim fine febri sunt. Itag stipulamur paucis exceptis verbis, at Manilius scriptum reliquit sic: Illasce capras hodierecte essse & libere posse, habereg, posse Licere: Hæc fpondesnė? Et alibi: Emptio equina similis fere ac boum & afinorum, quod endemverbis in emptione dominum mutant, ut in Manilii actionibus sunt perscripta.
3
pr.Uno verbo, contractus & conventiones quæ fiebant Romæ, simulque jus quod inde consequebatur his formulis subjectum erat: quas Cicero tribus quatuorvé locis aucupia appellat, innuens miseras contrahentes à Jurisconfultisnon aliter capi, quam visco aut decipula aviculas, Porro omnes illæ eximiæ disputationes priscorum Jurisconsultorum, quæ celebri isto de verborum obligationibus titulo continentur, quæque ex omni jure omnium fubtilissimæ habentur, solis his formulis, & syllabarum in iis interpretationibus fuperstructæ sunt. Quæro igitur, cum hæ formulæ jam ante tempora Imperatoris Iuftiniania Leone fublatæ fuerint, neque hodie ullo in usu sint, quid magnopere opus fit animum corpusque iis cognoscendisimpendere. Præsertim cum maxima earum pars Gallice exprimi non possit, ea præsertim proprietate & pondere, quo à Jurisconfultis sunt prolata. Id ita esse videamus in exemplo satis vulgari, cuiAquilianæ stipulationis nomen fuit: Quicquid te mihi ex quacung, causa dare, facere, oportet, oportebit, præsens in diemvé, quarum rerum mihi tecum actio, petitio, vel adversus te persecutio est, eritve, quod tu meum habes, tones, possides: Quanticung earum rerum res erit, tantam pecuniam stipulatus est Aulus Agerius, spopondit Numerius Nigidius: Quod Numerius Nigidius A. Agerio promisit, spopondit, id haberetné a se ac ceptum, Numerius Nigidius A. Agerium rogavit, A.
4
pr.Agerius Numerio Nigidio acceptum fecit. Age jungant industriam omnes in Gallia pragmatici & ingeniosi advocati, ut hanc formu lam probis vocibus Gallicis exprimant, quæque candem vim & efficaciam habeant cum Latinis: paratus sum mulctam solvere, si cum honore sud id facient. Nam in minima illa formula, (quæ tamen frequentissima & ufitatissima est) DARI SPONDES: quibusverbis uti poterunt, cam neqs Gallicum verbum donner, neque bailler, ullo modo huc quadret: tantundem est de istis verbis DARE FACERE OPORTET, quibus quæ conveniat Gallica non reperiuntur. Nihil dico de differentia & proprietate trium ver. borum Habere, Tenere, Possidere, quibus in nostra lingua nullus est locus. Idem de istis dicemus: Habere licere spondes. Et de istis: vt mihi ire agere liceat. Interim stipulationum differentias non attingo, Prætoriarum, judicialium, & communium, in quibusintelligendis hodie perfectifsimi & eruditifsimi Doctores ita animum fatigant, ut confiteantur praxin earum nullam esse, scientiamque ad usum vitæ omnino inutilem. Hoc tantum dicam, cum ab Imperatore Leone aliisqs Principibus formułæ stipulationum sint abolita, qui constituerunt, ut omnes conventiones, qui- + buscunque etiam verbis inclusæ, sint obligatoriæ, error esse videtur, tempus impendere exigendis, exanimandisés verbis, particulis & fyllabis antiquarum formularum.
5
pr.Testimonij causa non citabo nisi Jurisconsulti Pauli auctoritatem, qui de simplicitate loquens, quæ aliis contractuum & - obligationum generibus inerat, sic scribit: Si in lecando, conducendo, vendendo, emendo, ad interroga. tionem quis non responderit: Sitamen consentitur in 1 id quod responsum est, valet quod actum est, quia hi contractus non tam verbis, quam consensu confirmantur. Quare si obligatio fine verborum formulis contracta non est stipulatio, nomenque stipulationis fine effectu remansit, quid magnopere opus est impendere ingenium intelligendis tot fubtilitatibus, quæ solis his stipulationum formulis & fyllabis nituntur? Quid alia ex parte dicemus de obligationibus ex delictis & maleficiis? Nam ubi nunc - est pœna, mulcta, actio, aut forma litigandi, quibus veteres utebantur? præsertim cum Justinianus suo jam tempore maximam earum partem aboleverit, quales sunt actiones furti concepti, furti oblati, furti prohibiti, furti non exhibiti, de damno injuria dato tum infinitæ similes aliæ leges, quas commemorare longum foret: neq, hæç ullum apudnoslocum, aut usum inveniunt, non magis quam illæ, quæ ad crimina publica & capitalia pertinebant. Unde in promptu est judicare, quam felicem se juvento existimare possit, quæ in talistudio tempus transigit & consumit. Nam quemadmodu oculus se conservat ac confirmat colore qui splendore & elegantia ipsum delectat, ita similiter
6
pr.studium ingeniis maxime commodum illud est, quod propter commodum, quod hominum vitæ affert, honorem industriæ debitum studioso reddit, ecce jucundum laboris suifructum.