Hotman 1.7De fideicommissis & de jure accrescendi.
Abrir no leitor do IusCommune →1
pr.In hoc autem testamentario sermone fideicomissorum non oblivisci oportet, in iis enim inter Cz cætera cætera inconstatia & varietas juris Iuftinianci evidentissime spectatur.
2
pr.Sciunt omnes fideicommissa ab initio nihil aliud fuisse, quam dolum & calliditatem ad fraudandam legem, & ad devolvendum astute bona defuncti ad eos, quibus direte relinquere non licebat: quales erant deportati, profcripti, aut alias quavis de causa incapaces. Testator enim adhibitis solennitatibus declarabat, se ei directe bona sua relinquere, qui ea capere poterat: sed clam eundem rogabat, ut sic ea collocaret, quemadmodum inter ipsos convenisset. Fidei commissa namqs appellata sunt, quod obligandi vim non haberent, sed sola integritate, fide & aini citia ejus consisterent, cui commissum erat, utin alium accepta transferret, atque hocillud est, quod Hieronymusait in quadam ad Nepotianum epistola, per fidei commissa legibus illudimas. Cæsar Augustus vero sub initia imperii aut gratia personarum motus (uti textus ait) aut quia per ipsius salutem rogatus heres diceretur, jussit consulibus autoritatem suam interponere, & jus litigantibus dicere, quemadmodum ipsis æquius videretur. Hic mos cum inter cives Romanos auctus esset, successu temporis fideicommissa vim & potestatem obligationis acceperant. Tandem Imperator Iustinianus jus & potestatem eis parem cum legatis testamento relictis tribuit, statuitque ut nulla inter legata & fidei commissa esset differentia. Unde faAum est, ut tot eximix & subtiles antiquorum Juris consultorum disputationes, quæ legatorum & fideicommissorum differentia nitebatur, inutiles & frivolæ redderentur.
3
pr.Et certe res mira & incredibilis est, quemadmodum Iustinianus fideicommifla præter omnes reliquas obligationum species juverit & approbaverit, constituens, ut etiamsi necte- (stes, nec scripta adsint testimonia, ex nudo tamen actoris juramento, affirmantis fidei heredis commissum esse, heres necesse haberet jurare: quod si recusaret, pro confesso & covicto haberetur. Quæ Iustiniani voluntas originem habuit ex rescripto quodam Diocletiani & Maximiniani infamium. & abominabiliùm tyrannorum, qui ut aulico cuidam suo gratificaretur, constituerat, ut fidei commissum simplici epistola, aut libello, aut signo, aut - capitis nutu fine verbis valeret, & obligandi vim t haberet. Omitto quod isti nomine tenus heredi, ne commodo successionis omnino privaretur, permissum est lege (de SCto Trebelliano loquimur) quartam hereditatis partem retinere. Inde ob deductionem seu detractionem hujus quartæ, itemque supputationem, imputationem, attributionem & compensatione, quæ circa eam occurrebant, tot 1 disputationes contentionesque & nostrorum, & antiquorum Jurisconfultorű ortæ sunt (quarumtamen nullus usus est in duabus tertiis hujus regni partib.) ut ea me commemorarejam pudeat. Antequam vero finem facio hujus testamentarii sermonis, è refuerit, uno verbo attingere materiam 15 C3 quæ. quæ vulgo appellatur de jure accrescendi, in qua vix credibe est, quam vehementer antehac Doctores depugnaverint, quamque etiamnum hodie decertent, tanquam in omnium asperrima & intricatifsima, Certum tamen est, omnes eorum tragædias non nisi quæstionibus quibusdam Grammaticis deberi, & quidem tribus his particulis sive conjunctionibus ET, QVE, CVM: quod apparet ex l, Triplici. 142. de V.S. & l.
4
pr.Reconjuncti.88.ff.de legat. 3. Vbi disputatio est, primum sitnè differentia inter has tres propositiones: Titius & Mæviusheredes sunto; Titius cumMævio heredes sunto, TitiusMæviusque heredes sunto. Secundo disputatio est an conjunctio realis à testatore facta fine istis tribus fyllabis habeat eandem vim, ac si per illas facta esset: exempli gratia, Lucius Titius, P.Mævius here des sunto. Item fitne differentia inter has duas dispositiones: Titio & Mavio singulos servos do lego: &, Titio servum do lego, Mævio alterű servum do lego. l.hujusmodi 84.ff.quibusita. de legat.1. Item de hac dispositione: Mævio fundi partem dimidiam, Sejo partem dimidiam lego: eundum fundum Titio lego. l. Mario. 41. de legat. 2. Ecce tibi, ne quid dissimulemus, omnem prope disputationem horribilis istius materiæ, in qua tot magni & sapientes Doctores noctes dies animum & intellectum fatigant, & de qua recens adhuc tam laboriose scrip serunt duo famosissimi & celeberrimi in nostra Gallia viri, Franciscus Duarenus & Antonius Goveanus.
5
pr.Quorum libri de hac materia scripti & vul gati plane referta sunt iftiusmodi quæstionibus, 1 quæ melius decerent bonum Grammaticu, quam Philosophum politicum de ratione & æquitate loquentem, qualis esse debet Jurisconſultus.Atque hoc loco factum Goveani notandum est, qui in publicum edito libro, de quo diximus, postquam Duarenus item de ea re scripserat, sed prorsus aliter qua ipse: Goveanus post decennium circiter librum suum retractavit, his verbis in præfatione operis us9; Sententiam hujus legis ut ante me fortasse nemo, ita 4 neg, ante hunc diemego intellexi.