Hotman 1.6Mira varietas juris succedendi.
Abrir no leitor do IusCommune →1
pr.Quæ sunt successiones, legitima & testamentaria, Quod ad legitimam attinet, nullam esse puto materiam in libris Justiniani quæ infelicitaté & exiguum hujus studii fructum clarius ostendat. Antiqua XII. tabularum lex jubebat, ut in hereditatem defuncti primo loco succederent liberi, sed ii solum, qui in patria potestate essent retenti: post hos succedebant agnati, hoc est cognati defuncto per virilem sexum conjuncti, (quippe qui nomen defuncti terrent) co fine ut familiæ confervarentur. Hoc pacto emanci pati, neculli per foeminas descendentes (quippe qui nomendefuncti amisissent) ad hereditatem defunti admittebantur. Ita exclusis liberis præferebansuragnati, nomen defuncti habentes, quantumvis sexto etiam gradu remoti. Hæc lexin emancipatis quanquam tempore satis longo observata, tamen juri naturæ adversari visa est, edixitque Prator emancipatiad successionem admitterentur una cum illis qui essent in potestate. De descendentibus per fæminas Justinianus disertè profitetur, sibi eam legem videri naturæ contrariam, Abaliis quoque Imperatoribus correcta est, qui constituerunt, ut hujusmodi liberi succederent amifla tantum tertia hereditatis parte, quæ illis cederet, qui nomen defuncti ferrent. Sed Justinianus constituit, nt fine ulla differentia admitterentur, perinde ut reliqui.
2
pr.Hæc circa successionem patrum obtinent. Ad fucceflionem matrum lex XII, tabularum non magis admittebat liberos, quam adhorum fuccef fionem matres, Postea edicto prætoris constitutum est, ut matribus locus esset in liberorum successione, modo hi sine suis heredibus decederent, necalio quam in cognatorum ordine post agnatos matres vocarentur. Post Imperator Claudius edixit, ut in solatium liberorum amissorum illis matres succederent. Hoc mutatum est Senatusconsulto Tertulliano, quod Imperatoris Hadriani autoritate conditumest, ex quo mater ingenua trium, autlibertina quatuor liberorum parensiis succederet Supervenit lex Justiniani quæ disposuit, ut mater cujuscunque conditionis integram liberorum hereditatem auferret: nisi sorores defuncti superstites essent, quas dimidiam partem ferre jussit, aut fratres, quo casu hereditatem æqualibus partibus dividi voluit. Liberis Senatus ex antoritate Imperatoris Marci successionem matrum, 1 concessit. Hoc ab initio in liberis primigradus constitutum est, donec edictis posteriorum. Imperatorum ulteriores etiam descendentes jus succedendi obtinuerunt. En tibi pulchram certitudinem & stabilitatem doctrinæ, quæ libris Justiniani de jure successionis directæ continetur, quam considerari ab iis velim, quibus semper in ore est sapientia, excellentia, dignitas juris Romani; ut cum merces suas satis laudaverint & commendaverint vitrű pro adamante, aut unione Indico nobisobtrudere ne sperent.
3
pr.Accedamusnuncad successionem tranfverfalium, in qua quod fratres, sorores, patruos, materteras, aliasói personas ejusdem cum defuncto sanguinis & nominis attinet, quosagnatos dicimusiis lex XII. Tabularum successionem defunctorum ita tanquam propriam addixerat, ut fœminæ masculique indifferenter & æqualiter hereditatem participarent. Deinde aliæ leges supervenerant, quæ masculis aded favebant, utpote qui bello & reip, administrandæ utiles essent, ut fæminæ jam non ampliusadmitterentur: ita ut tu quidem filiæ fratris tui, & filiæ patrui, & matertera succederes, illæ autem ad hereditatem tuam non, admitterentur. Demum ab Imperatore Justiniano duodecim Tabularű lex restituta est, obtinuitque, ut ejusmodi respectu sexus non habito, quisqs ad hereditatem defuncti cognati admitteretur. Quid firmum aut stabile in tota hac juris parte te perttur? Porrò facilè esset persequi hoc argumentum, aliasque incertitudines & varietates Juftinianei juris monstrare: sed cum videam quamigno bilis hæc fit opera, vereor ne jam plus satis verborum fecerim. Adde quod ex iis quæ dicta jam sunt haut difficile est judicare, quænam fit stabilitas talium legum, quæque felicitas studii earum & disciplinæ: dum loco trium, quatuorve brevium articulorum, quibus universa directa & transverfalis successionis lex comphrehendi poterat (qui antiquis Græcis & Romanis mos erat) mens nunc fatigada est in pernofcenda prolixa hac enarratiOne antiquifsimarum legum, quæ hinc inde disperfæ tot fubtilitatiby & fpinofis quæftionibusinvol vuntur, ut nulli rei serviat, nisi torquendis misero- rum studiosorum animis.Sed aliud majusinfortunium est, quod cum bene desudaveris, invenies maximamGalliæ partem legibus & usu successionum omnino differentem; inprimis, quod matres atti net, Rex noster non ita pridem edicto suo Senatus consultum Tertullianum expresse abrogavit.
4
pr.Transeamus nunc ad testamentorum materiam, ubi primo loco considerari velim, quid nobisde jure civili Romano fit reliquum, sive in ea testamentorü forma, quæ fiebat per mancipationem, adhibita libra, iisque solennibus quæ ante memora vimus, sive in iis quæ scripta, vel nuncupativa vo cabantur, quæ fiebant certa verborum formula, quæ tam stricte esset observanda, et exigua quævis omissio omne mysterium turbaret. Utar testimonio Vlpiani ex Institutionibus ipsius sumpto: Heres institui potest his verbis, Titius heres esto, Ti tuis heres fit, Titium herede esse jubeo. Illa autem institutio, heredem instituo, herede facio, plerisque improbata est. Præterea statim initio testamenti heredisinstitutionem fieri oportebat, si legatum institutionibus esset interjectum, de tota re actum erat: Utrumque suis formulis sustinebatur. Ve-. C rum rum est, hoc omne à Constantino & Justiniano esse mutatum, idque haud injuria: nam translato in Græciam imperio iniquum fuissetGræcos Latinorum formulis adftingere.
5
pr.Interim ficres est: tot disputationibus refertæ sunt Pandectæ, ut fine his antiquitatibus intelligi nullo modo possint. Ut ut autem fit, haud difficulter omnes fatebuntur, in maxima regni hujus parte nec libertatem, nec solennitatem testamenta faciendi, ac constituendi de bonis suis per ultimam voluntatem, esse receptam: quin obtinet, ut defuncto aliquo bona ipsius ad eum redeant, ad quem jure naturali pertinent. Est ea res tum juri divino, ac naturali æquitati conveniens, tum aptifsima præscindendis controversiis & litibus: quandoquidem omnes pragmatici fatentur, quod, materia testamentaria fit fons & nutricula maximæ litium partis, captionúque quæ istic fiunt, ubi jus civile viget. Certe Alexander in præfat.adTit. de vulg. & pup. substit. Raphaelem Cumanú refert ex ore ipsius Baldi audivisse, quod ex sola substitutionum materia lucratus esset quin decim millia ducatorum: tum hæc verba subjungit, IDEO ADVERTATIS. Hoc loco repetenda est legatorum testamento relictorů materia, quæ Romani, juxta diversas quibus utebantur formulas, alia per vindicationem, alia per damnatione, alia sinendi modo, alia per præceptionem appellabant. Horum autem singula suum jus, suasque proprietates habebant, secundum quas Latini Jurisconsulti & scripserunt, & difputarunt, & inter rogantibus responderunt.
6
pr.Supervenit Justinianus. qui uno styli ductu & nomen & observationem hujusmodi solennitatum sic abolevit, ut interim ingens quæstionum & disputationum copia ex antiquis Jurisconfultis maneat reliqua, quæ sola istac diversitate, quam diximus, nituntur, in quibus percipiendis juvenes ingenium fatigent oportets & vix tamen divinare licet, ad quam è quatuor istis speciebus disputatio fit referenda. Non dico nune de tot aliis rebus ad testamentariam materiam 1pectantibus, veluti de cernenda, aut adeunda hereditate, de rebus caducis, de solennitatibus quæ in acquirenda hereditate exiguntur, quæ omnes à Justiniano sunt abolitæ: ut jure possis dicere, tertiam materiæ testamentariæ partem non antiqui juris Romani esse, sed å sola Justiniani inventione Eorum vero quæ à Justiniano inventa sunt, nec di midia pars in hoc regno in usu mansit.