Nov. 138De usuris super duplum non conputandis
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Imp. Iustinianus pp. Aug. Hermogeni magistro officiorum.
pr.Manifestissima est nostri numinis constitutio, quae usque ad dupli quantitatem exactionem debiti concludit. Si igitur creditores tui quidam in duplum acceperunt , alii adhuc minus consecuti sunt , hi quidem qui in duplum ex usurarum quantitate per diversa tempora, consecuti sunt, nullam adversus te inquietudinem proponere concedantur, alii autem, si simili modo repleti fuerint, eo modo silere conpelluntur; et si debita sua consecuti fuerint, feneraticias cautiones recuperari, vel si remanserint, suis viribus vacare, si preces verae sunt, praesentis oraculi sanctione decernimus.
* * * * * * * * *