IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 4.13 › E. Schrader, ed. minor

I. 4.13 · E. Schrader, ed. minorDE EXCEPTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

13

pr.Sequitur, ut de exceptionibus dispiciamus. Comparatae. sunt autem exceptiones defendendorum eorum gratia, cum quibus agitur: saepe enim accidit, ut, licet ipsa persecutio, qua actor experitur, iusta sit, tamen iniqua sit adversus eum, cum quo agitur.

1Verbi gratia si metu coactus, aut dolo inductus, aut errore lapsus stipulanti Titio promisisti, quod non debueras, palam est, iure civili te obligatum esse, et actio, qua intenditur, dare te oportere, efficax est: sed iniquum est, te condemnari; ideoque datur tibi exceptio, metus causa, aut doli mali, aut in factum composita, ad impugnandam actionem.

2Idem: iuris est, si quis quasi credendi causa pecuniam stipulatus fuerit, neque numeraverit. nam eam pecuniam a te petere posse eum, certum est ( dare enim te oportet, cum ex stipulatu tenearis; sed quia iniquum est, eo nomine te condemnari, placet, per exceptionem pecuniae non numeratae te defendi debere, cuius tempora nos ( secundum quod iam superioribus libris scriptum est constitutione nostra coartavimus.

3Praeterea debitor, si pactus fuerit cum creditore, ne a se peteretur, nihilominus obligatus manet, quia pacto convento obligationes non omnimodo dissolvuntur; qua de causa efficax est adversus eum actio, qua actor intendit, si paret, eum dare oportere. sed quia iniquum est, contra pactionem eum damnari, defenditur per exceptionem pacti conventi.

4Aeque si debitor deferente creditore iuraverit, nihil se dare oportere, adhuc obligatus permanet. sed quia iniquum est, de periurio quaeri, defenditur tamen per exceptionem iurisiurandi. In his quoque actionibus, quibus in rem agitur, aeque necessariae sunt exceptiones; veluti si petitore deferente possessor iuraverit, eam rem suam esse, et nihilominus eandem rem petitor vindicet. licet enim verum sit, quod intendit, id est rem eius esse, iniquum est tamen, possessorem condemnari.

5Item si iudicio tecum actum fuerit, sive in rem sive in personam, nihilominus obligatio durat, et ideo ipso iure postea de eadem re adversus te agi potest; sed debes per exceptionem rei iudicatae adiuvari.

6Haec exempli causa retulisse sufficiet. Alioquin, quam ex multis variisque causis exceptiones necessariae sint, ex latioribus digestorum seu pandectarum libris intellegi potest.

7Quarum quaedam ex legibus, vel ex his, quae legis vicem obtinent, vel ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam ( capiunt.

8Appellantur autem exceptiones aliae perpetuae ( et peremptoriae, aliae temporales et dilatoriae.

9Perpetuae et peremptoriae sunt, quae semper agentibus obstant, et semper rem, de qua agitur, perimunt; qualis est exceptio doli mali, et quod metus causa factum est, et pacti conventi, cum ita convenerit, ne omnino pecunia petere- ( tur.

10Temporales atque dilatoriae sunt, quae ad tempus nocent, et temporis dilationem tribuunt; qualis est pacti conventi, cum convenerit, ne intra certum tempus ageretur, veluti intra quinquennium. nam finito eo tempore non impeditur actor rem exequi. ergo hi, quibus intra tempus agere volentibus obiicitur exceptio aut pacti conventi, aut alia similis, differre debent actionem, et post tempus agere: ideo enim et dilatoriae istae exceptiones appellantur. alioquin, si intra tempus egerint, obiectaque sit exceptio, neque eo iudicio quicquam consequerentur propter exceptionem; nec post tempus olim agere poterant, cum temere rem in iudicium deducebant et consumebant, qua ratione rem amittebant. Hodie autem non ita stricte haec procedere volumus, sed eum, qui ante tempus pactionis vel obligationis litem inferre ausus est, Zenonianae constitutioni subiacere censemus, quam sacratissimus legislator de his, qui tempore plus petierunt, protulit, ut et inducias, quas ipse actor sponte indulserit, vel natura actionis continet, contempserats, in duplum habeant hi, qui talem iniuriam passi sunt, et post eas finitas non aliter litem suscipiant, nisi omnes expensas litis antea acceperint, ut actores, tali poena perterriti, tempora litium doceantur observare.

11Praeterea etiam ex persona dilatoriae sunt ( exceptiones; quales sunt procuratoriae, veluti si per militem aut mulierem agere quis velit: nam militibus nec pro patre vel matre vel uxore, nec ex sacro rescripto procuratorio nomine experiri conceditur; suis vero negotiis superesse sine offensa disciplinae possunt. eas vero exceptiones, quae olim procuratoribus propter infamiam vel dantis vel ipsius procuratoris opponebantur, cum in iudiciis frequentari nullo perspeximus modo, conquiescere sancimusi, ne, dum de his altercatur, ipsius negotii disceptatio proteletur.