IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 4.14 › E. Schrader, ed. minor

I. 4.14 · E. Schrader, ed. minorDE REPLICATIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

14

pr.Interdum evenit, ut exceptio, quae prima facie iusta videatur, inique noceat. Quod cum accidit, alia allegatione opus est, adiuvandi actoris gratia, quae replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur vis exceptionis. veluti cum pactus est aliquis cum debitore suo, ne ab eo pecuniam petat, deinde postea in contrarium pacti sunt, id est ut petere creditori liceat; si agat creditor, et excipiat debitor, ut ita demum condemnetur, si non convenerit, ne eam pecuniam creditor petat, nocet ei exceptio ( convenit enim ita: namque nihilominus hoc verum manet, licet postea in contrarium pacti sunt: sed quia iniquum est, creditorem excludi, replicatio ei dabitur ex posteriore pacto convento.

1Rursus interdum evenit, ut replicatio, quae prima facie iusta sit, inique noceat. Quod cum accidit, alia allegatione opus est, adiuvandi rei gratia, quae duplicatio vocatur.

2Et si rursus ea prima facie iusta videatur, sed propter aliquam causam inique actori noceat, rursus allegatione alia opus est, qua actor adiuvetur, quae dicitur triplicatio.

3Quarum omnium exceptionum usum interdum ulterius, quam diximus, varietas negotiorum introducit; quas omnes apertius ex latiore digestorum volumine facile est cognoscere.

4Exceptiones autem, quibus debitor defenditur, plerumque accommodari solent etiam fideiussoribus eius: et recte, quia, quod ab his petitur, id ab ipso debitore peti videtur, quia mandati iudicio redditurus est eis, quod hi pro eo solverint. qua ratione et, si de non petenda pecunia pactus qui cum reo fuerit, placuit, perinde succurrendum esse per exceptionem pacti conventi illis quoque, qui pro eo obligati essent, acsi et cum ipsis pactus esset, ne ab eis ea pecunia peteretur. Sane quaedam exceptiones non solent his accommodari. ecce enim debitor, si bonis suis cesserit, et cum eo creditor experiatur, defenditur per exceptionem, nisi bonis cesserit: sed haec exceptio fideiussoribus non datur, scilicet ideo, quia, qui alios pro debitore obligat, hoc maxime prospicit, ut, cum facultatibus lapsus fuerit debitor, possit ab his, quos pro eo obligavit, suum consequi..