IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 4.12 › E. Schrader, ed. minor

I. 4.12 · E. Schrader, ed. minorDE PERPETUIS ET TEMPORALIBUS ACTIONIBUS ET QUAE AD HEREDES VEL IN HEREDES TRANSEUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

12

pr.Hoc loco admonendi sumus, eas quidem actiones, quae ex lege, senatusveconsulto, sive ex sacris constitutionibus proficiscuntur, perpetuo solere antiquitus competere, donec sacrae constitutiones tam in rem quam in personalibus actionibus certos fines dederunt; eas vero, quae ex propria praetoris iurisdictione pendent, plerumque intra annum vivere ( nam et ipsius praetoris intra annum erat imperium. aliquando tamen et in perpetuum extenduntur, id est usque ad finem constitutionibus introductum; quales sunt hae, quas bonorum possessori ceterisque, qui heredis loco sunt, accommodat. furti quoque manifesti actio, quamvis ex ipsius praetoris iurisdictione proficiscatur, tamen perpetuo datur: absurdum enim esse existimavit, anno eam terminari.

1Non autem omnes actiones, quae in aliquem aut ipso iure competunt, aut a praetore dantur, et in_heredemd aeque competunt, aut dari solent. est enim cercelebrantur;.. atur;.. etur. tissima iuris regula, ex maleficiis poenales actiones in heredem non competere, veluti furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, dan damni iniuriae. sed heredibus huiusmodi actiones competunt, nec denegantur, excepta iniuriarum actione, et si qua alia similis inveniatur, aliquando tamen etiam ex contractu actio contra heredem non competit, cum testator dolose versatus sit, et ad heredem eius nihil ex eo dolo pervenerit. poenales autem actiones, quas supra diximus, si ab ipsis principalibus personis fuerint contestatae, et heredibus dantur, et contra heredes transeunt.

2Superest, ut admoneamus, quod, si ante rem iudicatam is, cum quo actum est, satisfaciat actori, officio iudicis convenit, eum absolvere, licet iudicii accipiendi tempore in ea causa fuisset, ut damnari debeat; et hoc est, quod ante vulgo dicebatur, omnia iudicia absolutoria esse.