IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 4.11 › E. Schrader, ed. minor

I. 4.11 · E. Schrader, ed. minorDE SATISDATIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

11

pr.Satisdationum modus alius antiquitati placuit; alium novitas per usum amplexa est. Olim enim, si in rem agebatur, satisdare possessor compellebatur, ut, si victus esset, nec rem ipsam restitueret nec litis aestimationem, potestas esset petitori aut cum eo agendi aut cum fideiussoribus eius. quae satisdatio appellatur iudicatum solvi: unde autem sic appellatur, facile est intellegere; namque stipulabatur quis, ut solveretur sibi, quod fuerit iudicatum. Multo magis is, qui in rem actione conveniebatur, satisdare cogebatur, si alieno nomine iudicium accipiebat. Ipse autem, qui in rem agebat, si suo nomine petebat, satisdare non cogebatur. Procurator vero si in rem agebat, satisdare iubebatur, ratam rem dominum habiturum: periculum enim erat, ne iterum dominus de eadem re experiatur. tutores et curatores eodem modo, quo et procuratores, satisdare debere, verba edicti faciebant. sed aliquando his agentibus satisdatio remittebatur.

1Haec ita erant, si in rem agebatur. Sin vero in personam,.ab actoris quidem parte eadem obtinebant, quae diximus in actione, qua in rem agitur. Ab eius vero parte, cum quo agitur, si quidem alieno nomine aliquis interveniret, omnimodo satisdare: quia nemo defensor in aliena re sine satisdatione idoneus esse creditur. quodsi proprio nomine aliquis iudicium accipiebat in personam, iudicatum solvi satisdare non cogebatur.

2Sed haec hodie aliter observantur. Sive enim quis in rem actione convenitur, sive personali, suo nomine: nullam satisdationem pro litis aestimatione dare compellitur, sed pro sua tantum persona, quod in iudicio permaneat usque ad terminum litis, vel committitur suae promissioni cum iureiurando ( quam iuratoriam cautionem vocant, vel nudam promissionem, vel satisdationem, pro qualitate personae suae, dare compellitur.

3Sin autem per procuratorem lis vel infertur, vel suscipitur: in actoris quidem persona, si non mandatum actis insinuatum est, vel praesens dominus litis in iudicio procuratoris sui personam confirmaverit, ratam rem dominum habiturum, satisdationem procurator dare compellitur; eodem observando et, si tutor, vel curator, vel aliae tales personae, quae alienarum rerum gubernationem receperunt, litem quibusdam per alium inferunt.

4Sin vero aliquis convenitur: si quidem praesens procuratorem daré paratus est, potest vel ipse in iudicium venire, et sui procuratoris personam per iudicatum solvi satisdationis sollemnes stipulafiones firmare, vel extra iudicium satisdationem exponere, per quam ipse sui procuratoris fideiussor existit pro omnibus iudicatum solvi satisdationis clausulis. ubi et de hypotheca suarum rerum convenire compellitur, sive in iudicio promiserit, sive extra iudicium caverit, ut tam ipse quam heredes sui obligentur; alia insuper cautela, vel satisdatione, propter personam ipsius exponenda, quod tenpore sententiae recitandae in iudicio invenietur, vel, si non venerit, omnia dabit fideiussor, quae condemnatione continentur, nisi fuerit provocatum.

5Si vero reus praesto ex quacumque causa non fuerit, et alius velit defensionem subire, nulla differentia inter actiones in rem vel personales introducenda, potest hoc facere, ita tamen, ut satisdationem iudicatum solvi pro litis praestet aestimatione. nemo enim secundum veterem regulam ( ut iam dictum est alienae rei sine satisdatione defensor idoneus intellegitur.

6Quae omnia apertius et perfectissime a cotidiano iudiciorum usu in ipsis rerum documentis apparent.

7Quam formam non solum in hac regia urbe, sed et in omnibus nostris provinciis, etsi propter imperitiam aliter forte celebrabantur, obtinere censemus, cum necesse est, omnes provincias caput omnium nostrarum civitatium, id est hanc regiam urbem, eiusque observantiam sequi?..