I. 4.10 · E. Schrader, ed. minorDE HIS PER QUOS AGERE POSSUMUS
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
10
pr.Nunc admonendi sumus, agere posse quemlibet homi-. nem aut suo nomine, aut alieno. Alieno, veluti procuratorio, tutorio, curatorio: cum olim in usu fuisset, alterius nomine agere non posse, nisi pro populo, pro libertate, pro tutela. praeterea lege Hostilia permissum est, furti agere eorum nomine, qui apud hostes essent, aut reipublicae causa abessent, qui quaeve in eorum cuius tutela essent. er quia hoc non minimam incommoditatem habebat, quod alieno nomine neque agere, neque excipere actionem licebat, coeperunt homines per procuratores litigare: nam et morbus, et aetas, et necessaria peregrinatio, itemque aliae multae causae saepe hominibus impedimento sunt, quo minus rem suam ipsi exequi possint.
1Procurator neque certis verbis, neque praesente adversario, imo plerumque ignorante eo, constituitur: cuicumque enim perniseris, rem tuan agere aut defendere, is procurator intellegitur.
2Tutores et curatores quemadmodum constituuntur, primo libro expositum est..