I. 4.9 · E. Schrader, ed. minorSI QUADRUPES PAUPERIEM FECISSE DICITUR
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
9
pr.Animalium nomine, quae ratione carent, si quidem P lascivia aut fervore aut feritate pauperiem fecerint, noxalis actio lege duodecim tabularum prodita est ( quae animalia, si noxae dedantur, proficiunt reo ad liberationem, quia ita lex duodecim tabularum scripta est; puta, si equus calcitrosus calce percusserit, aut bos cornu petere solitus petierit. Haec autem actio in his, quae contra naturam moventur, locum habet; ceterum, si genitalis sit feritas, cessat. Denique, si ursus fugit a domino, et sic nocuit, non potest quondam dominus conveniri, quia desinit dominus esse, ubi fera evasit. Pauperies autem est damnum sine iniuria facientis datum: nec enim potest animal iniuriam fecisse dici, quod sensu caret. Haec, quod ad noxalem actionem pertinet.
1Ceterum sciendum est, aedilitio edicto prohiberi nost canem, verrem, aprum, ursum, leonem ibi habere, qua vulgo iter fit; et si adversus ea factum erit, et nocitum homini libero esse dicetur, quod bonum et aequum iudici videtur, tanti dominus condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum datum sit, dupli. Praeter has autem aedilitias actiones et de pauperie locum habebit. numquam enim actiones, praesertim poenales, de eadem re concurrentes, alia aliam consumit.