I. 3.17 · E. Schrader, ed. minorDE STIPULATIONE SERVORUM
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
17
pr.Servus ex persona domini ius stipulandi habet. sed. hereditas in plerisque personae defuncti vicem sustinet: ideoque, quod servus hereditarius ante aditam hereditatem stipulatur, acquirit hereditati, ac per hoc etiam heredi postea facto acquiritur.
1Sive autem domino, sive sibi, sive conservo suo, sive impersonaliter servus stipuletur, domino acquirit. idem iuris est et in liberis, qui in potestate patris sunt, ex quibus causis acquirere possunt.
2Sed cum factum in stipulatione continebitur, omnimodo z persona stipulantis continetur, veluti si servus stipuletur, ut sibi ire agere liceat: ipse enim tantum prohiberi non debet, non etiam dominus eius.
3Servus communis stipulando unicuique dominorum pro portione domini ac quirit, nisi si unius eorum iussu, aut nominatim cui eorum stipulatus est: tunc enim soli ei acquiritur. quod servus communis stipulatur, si alteri ex dominis acquiri non potest, solidum alteri acquiritur, veluti si res, quam dari stipulatus est, unius domini sit..