IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › Liber 3

I. 3.17DE STIPULATIONE SERVORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: S. P. Scott

Outras edições e textos paralelos: E. Schrader, ed. minor

17

pr.Servus ex persona domini ius stipulandi habet. sed hereditas in plerisque personae defuncti vicem sustinet: ideoque quod servus hereditarius ante aditam hereditatem stipulatur, adquirit hereditati ac per hoc etiam heredi postea facto adquiritur.

1Sive autem domino sive sibi sive conservo suo sive impersonaliter servus stipuletur, domino adquirit. idem iuris est et in liberis, qui in potestate patris sunt, ex quibus causis adquirere possunt.

2Sed cum factum in stipulatione continebitur, omnimodo persona stipulantis continetur, veluti si servus stipuletur, ut sibi ire agere liceat: ipse enim tantum prohiberi non debet, non etiam dominus eius.

3Servus communis stipulando unicuique dominorum pro portione dominii adquirit, nisi si unius eorum iussu aut nominatim cui eorum stipulatus est: tunc enim soli ei adquiritur. quod servus communis stipulatur, si alteri ex dominis adquiri non potest, solidum alteri adquiritur, veluti si res quam dari stipulatus est unius domini sit.