I. 3.16 · E. Schrader, ed. minorDE DUOBUS REIS STIPULANDI ET PROMITTENDI
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
16
pr.Et stipulandi et promittendi duo pluresve rei fieri possunt. Stipulandi ita, si post omnium interrogationem promissor respondeat, spondeo. ut puta cum, duobus separatim stipulantibus, ita promissor respondeat, utrique vestrum dare spondeo: nam, si prius Titio spoponderit, deinde, alio interrogante, spondeat, alia atque alia erit obligatio, nec creduntur duo rei stipulandi esse. Duo pluresve rei promittendi ita fiunt, Maevi, quinque aureos dare spondes? Sei, eosdem quinque aureos dare spondes? si respondeant singuli separatim, spondeo.
1Ex huiusmodi obligationibus et stipulantibus solidum singulis debetur, et promittentes singuli in solidum tenentur. In utraque tamen obligatione una res vertitur; et vel alter debitum accipiendo, vel alter solvendo, omnium perimit obligationem, et omnes liberat.
2Ex duobus reis promittendi, alius pure, alius in diem, vel sub condicione obligari potest; nec impedimento erit dies aut condicio, quo minus ab eo, qui pure obligatus est, petatur.