I. 3.15 · E. Schrader, ed. minorDE VERBORUM OBLIGATIONE
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
15
pr.Verbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsione, cum quid dari fierive nobis stipulamur. ex qua duae proficiscuntur actiones, tam condictio, si certa sit stipulatio, quam ex stipulatu, si incerta. quae hoc nomine inde utitur, quia stipulum apud veteres firmum appellabatur, forte a stipite descendens.
1In hac re olim talia verba tradita fuerunt: spondes? spondeo; promittis? promitto; fidepromittis? fidepromitto; fideiubes? fideiubeo; dabis? dabo; facies? faciam. utrun autem Latina an Graeca, vel qua alia lingua stipulatio concipiatur, nihil interest, scilicet, si uterque stipulantium intellectum huius linguae habeat; nec necesse est, eadem lingua utrumque uti, sed sufficit, congruenter ad interrogatum respondere; quinetiam duo Graeci Latina lingua obligationem contrahere possunt. sed haec sollemnia verba olim quidem in usu fuerunt; postea autem Leoniana constitutio lata est, quae, sollemnitate verborum sublata, sensum et consonantem intellectum ab utraque parte solum desiderat, licet quibuscumque verbis expressus est.
2Omnis stipulatio aut pure, aut in diem, aut sub condicione fit. Pure: veluti, quinque aureos dare spondes? idque confestim peti potest. In diem, cum adiecto die, quo pecunia solvatur, stipulatio fit: veluti, decem aureos primis calendis Martiis dare spondes? id autem, quod in diem stipulamur, statim quidem debetur: sed peti prius, quam dies veniat non potest; ac ne eo quidem ipso die, in quem stipulatio facta est, peti potest, quia totus is dies arbitrio solventis tribui debet. neque enim certum est, en die, in quem promissum est, datum non esse, priusquam is praetereat.
3At si ita stipuleris, decem aureos annuos, quoad vivam, dare spondes? et pure facta obligatio intellegitur, et perpetuatur, quia ad tempus deberi non potest. sed heres petendo pacti exceptione submovebitur.
4Sub condicione stipulatio fit, cum in aliquem casum differtur obligatio, ut, si aliquid factum fuerit, aut non fuerit, stipulatio committatur, veluti si Titius consul factus fuerit, quinque aureos dare spondes? si quis ita stipuletur, si in Capitolium non ascendero, dare spondes? perinde erit, acsi stipulatus esset, cum morietur, dari sibi. ex condicionali stipulatione tantum spes est debitum iri, eamque ipsam spem transmittimus, si, priusquam condicio existat, mors nobis contigerit.
5Loca etiam inseri stipulationi solent, veluti: Carthagine dare spondes? quae stipulatio, licet pure fieri videatur, tamen re ipsa habet tempus iniectum, quo promissor utatur ad pecuniam Carthagine dandam. et ideo, si quis ita Romae stipuletur, hodie Carthagine dare spondes? inutilis erit stipulatio, cum impossibilis sit repromissio.
6Condiciones, quae ad praeteritum vel ad praesens tempus referuntur, aut statim infirmant obligationem, aut omnino non differunt: veluti si Titius consul fuit, vel si Maevius vivit, dare spondes? nam si ea ita non sunt, nihil valet stipulatio; sin autem ita se habent, statim valet. quae enim per rerum naturam certa sunt, non morantur obligationem, licet apud nos incerta sint.
7Non solum res in stipulatum deduci possunt, sed etiam facta: ut si stipulemur, fieri aliquid, vel non fieri. Et in huiusmodi stipulationibus optimum erit poenam subiicere, ne quantitas stipulationis in incerto sit, ac necesse sit actori probare, quid eius intersit. itaque si quis, ut fiat aliquid, stipuletur, ita adiici poena debet: si ita factum non erit, tunc poenae nomine decem aureos dare spondes? sed si, quaedam fieri, quaedam non fieri, una eademque conceptione stipuletur, clausula erit huiusmodi adiicienda: si adversus ea factum erit, sive quid ita factum non erit, tunc poenae nomine decem aureos dare spondes?