IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 3.14 › E. Schrader, ed. minor

I. 3.14 · E. Schrader, ed. minorQUIBUS MODIS RE CONTRAHITUR OBLIGATIO

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

14

pr.Re contrahitur obligatio, veluti mutui datione. Mutui. autem obligatio in his rebus consistit, quae pondere, numero, mensurave constant, veluti vino, oleo, frumento, pecunia numerata, aere, argento, auro, quas res, aut numerando, aut metiendo, aut pendendo, in hoc damus, ut accipientium fiant, et quandoque nobis non haedem res, sed aliae eiusdem naturae et qualitatis reddantur. unde etiam mutuum appellatum est, quia ita a me tibi datur, ut ex meo tuum fiat. ex eo contractu nascitur actio, quae vocatur condictio.

1Is quoque, qui non debitum accepit ab eo, qui per errorem solvit, re obligatur; daturque agenti contra eum propter repetitionem condicticia actio. nam proinde ei condici potest, si paret eum dare oportere, acsi mutuum accepisset: unde pupillus, si ei sine tutoris auctoritate non debitum per errorem datum est, non tenetur indebiti dondictione magis quam mutui datione. sed haec species obligationis non videtur ex contractu consistere, cum is, qui solvendi animo dat, magis distrahere voluit negotium, quam contrahere.

2Item is, cui res aliqua utenda datur, id est commodatur, re obligatur, et tenetur commodati actione. Sed is ab eo, qui mutuum accepit, longe distat: namque non ita res datur, ut eius fiat; et ob id de ea re ipsa restituenda tenetur. et is quidem, qui mutuum accepit, si quolibet fortuitu casu quod accepit amiserit, veluti incendio,, ruina, naufragio, aut latronum hostiumve incursu, nihilominus obligatus permanet. at is, qui utendum accepit, sane quidem exactam diligentiam custodiendae rei praestare iubetur, nec sufficit ei, tantam diligentiam adhibuisse, quantam in suis rebus adhibere solitus est, si modo alius diligentior poterit eam rem custodire; sed propter maiorem vin maioresve casus non tenetur, si modo non huius culpa is casus intervenerit: alioquin, si id, quod tibi commodatum est, peregre tecum ferre malueris, et vel incursu hostium praedonumve, vel naufragio amiseris, dubium non est, quin de restituenda ea re tenearis. Commodata autem res tunc proprie intellegitur, si nulla mercede accepta vel constituta, res tibi utenda data est. alioquin mercede interveniente, locatus tibi usus rei videtur: gratuitum enim debet esse commodatum.

3Praeterea et is, apud quem res aliqua deponitur, re obligatur et actione depositi, qui et ipse de ea re, quam accepit, restituenda tenetur. sed is ex eo solo tenetur, si quid dolo commiserit, culpae autem nomine, id est desidiae atque negligentiae, non tenetur: itaque securus est, qui parum diligenter custoditam rem furto amiserit, quia, qui negligenti amico rem custodiendam tradidit, suae facilitati id imputare debet.

4Creditor quoque, qui pignus accepit, re obligatur, qui et ipse de ea re, quam accepit, restituenda tenetur actione pigneraticia. sed quia pignus utriusque gratia datur, et debitoris, quo magis ei pecunia crederetur, et creditoris, quo magis ei in tuto sit creditum, placuit sufficere, quod ad eam rem custodiendam exactam diligentiam adhiberet: quam si praestiterit, et aliquo fortuitu casu rem amiserit, securum esse, nec impediri creditum petere.