I. 3.13 · E. Schrader, ed. minorDE OBLIGATIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
13
pr.Nunc transeamus ad obligationes. Obligatio est iuris vinculum, quo necessitate adstringimur alicuius solvendae rei, secundum nostrae civitatis iura.
1Omnium autem obligationum summa divisio in duo genera deducitur: namque aut civiles sunt, aut praetoriae. civiles sunt, quae aut legibus constitutae, aut certe iure civili comprobatae sunt. praetoriae sunt, quas praetor ex sua iurisdictione constituit, quae etiam honorariae vocantur.
2Sequens divisio in quatuor species deducitur: aut enim ex contractu sunt, aut quasi ex contractu, aut ex maleficio, aut quasi ex maleficio. Prius est, ut de his, quae ex contractu sunt, dispiciamus. Harum aeque quatuor species sunt: aut enim re contrahuntur, aut verbis, aut literis, aut consensu. de quibus singulis dispiciamus.