IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 3.12 › E. Schrader, ed. minor

I. 3.12 · E. Schrader, ed. minorDE SUCCESSIONIBUS SUBLATIS, QUAE FIEBANT PER BONORUM VENDITIONEM ET EX SENATUS CONSULTO CLAUDIANO

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

12

pr.Erant ante praedictam successionem olim et aliae per universitatem successiones. Qualis fuerat bonorum emptio, quae de bonis debitoris vendendis per multas ambages fuerat introducta, et tunc locum habebat, quando iudicia ordinaria in usu fuerunt: sed cum extraordinariis iudiciis posteritas usa est, ideo cum ipsis ordinariis iudiciis etiam bonorum venditiones expiraverunt, et tantummodo creditoribus datur officio iudicis bona possidere, et prout eis utile visum fuerit, ea disponere, quod ex latioribus digestorum libris perfectius apparebit.

1Erat et ex senatusconsulto Claudiano miserabilis per universitatem acquisitio, cum libera mulier, servili amore bacchata, ipsam libertatem per senatusconsultum amittebat, et cum libertate substantiam: quod indignum nostris temporibus esse existimantes, et a nostra civitate deleri, et non inseri nostris digestis concessimus..