IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 3.11 › E. Schrader, ed. minor

I. 3.11 · E. Schrader, ed. minorDE EO CUI LIBERTATIS CAUSA BONA ADDICUNTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

11

pr.Accessit novus casus successionis ex constitutione divi Marci. nam si hi, qui libertatem acceperunt a domino in testamento, ex quo non aditur hereditas, velint bona sibi addici libertatium conservandarum causa, audiuntur. et ita rescripto divi Marci ad Popilium Rufum continetur.

1Verba f rescripti ita se habent: Si Virginio Valenti, qui testamento suo libertatem quibusdam adscripsit, nemine successore ab intestato existente, in ea causa bona esse coeperunt, ut veniri debeant: is, cuius de ea re notio est, aditus rationem desiderii tui habebit, ut libertatium, tam earum, quae directo, quam earum, quae per speciem fideicommissi relictae sunt, tuendarum gratia, addicantur tibi, si idonee creditoribus caveris de solido, quod cuique debetur, solvendo. et hi quidem, quibus directa libertas data est, perinde liberi erunt, acsi hereditas adita esset; hi autem, quos heres rogatus est manumittere, a te libertatem consequentur, ita ut, si non alia condicione velis bona tibi addici, quam ut etiam, qui directo libertatem acceperunt, tui liberti fiant: nam huic etiam voluntati tuae, si hi, de quorum statu agitur, consentiant, auctoritatem nostram accommodavimus. et, ne huius rescriptionis nostrae emolumentum alia ratione irritum fiat, si fiscus bona agnoscere voluerit, et hi, qui rebus nostris attendunt, scient, commodo pecuniario praeferendam libertatis causam, et ita bona cogenda, ut libertas his salva sit, qui eam adipisci potuerunt, si hereditas ex testamento adita esset.

2Hoc rescripto subventum est et libertatibus, et defunctis, ne bona eorum a creditoribus possideantur et veneant. certe, si fuerint ex hac causa bona addicta, cessat bonorum venditio: extitit enim defuncti defensor, et quidem idoneus, qui de solido creditoribus cavet.

3Inprimis hoc rescriptum totiens locum habet, quotiens testamento libertates datae sunt. Quid ergo, si quis intestatus decedens, codicillis libertates dederit, neque adita sit ab intestato hereditas? favor constitutionis debebit locum habere. certe, si testatus decedat, et codicillis dederit libertatem, competere eam nemini dubium est.

4Tunc constitutioni locum esse verba ostendunt, cum nemo successor ab intestato existat: ergo, quamdiu incertum sit, utrum existat, an non, cessabit constitutio; si certum esse coeperit, neminem extare, tunc erit constitutioni locus.

5si is, qui in integrum restitui potest, abstinuit se ab hereditate, an, quamvis potest in integrum restitui, potest admitti constitutio, et addictio bonorum fieri? quid ergo, si post addictionem libertatium conservandarum causa factam in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum, revocari libertates, quae semel competierunt.

6Haec constitutio libertatium tuendarum causa introducta est: ergo, si libertates nullae sint datae, cessat constitutio. quid ergo, si vivus dedit libertates, vel mortis causa, et, ne de hoc quaeratur, utrum in fraudem creditorum, an non factum sit, idcirco velint addici sibi bona, an audiendi sunt? et magis est, ut audiri debeant, etsi deficiant verba constitutionis.

7Sed cum multas divisiones huiusmodi constitutioni deesse perspeximus, lata est a nobis plenissima constitutio, in quam multae species collatae sunt, quibus ius huiusmodi successionis plenissimum est effectum, quas ex ipsa lectione constitutionis potest quis cognoscere..