I. 3.10 · E. Schrader, ed. minorDE ADQUISITIONE PER ADROGATIONEM
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
10
pr.Est et alterius generis per universitatem successio, quae neque lege duodecim tabularum, neque praetoris edicto, sed eo iure, quod consensu receptum est, introducta est.
1Ecce enim, cum paterfamilias sese in arrogationem dat, omnes res eius corporales, et incorporales, quaeque ei debitae sunt, arrogatori ante quidem pleno iure acquirebantur, exceptis his, quae per capitis deminutionem pereunt, quales sunt operarum obligationes, et ius agnationis. usus etenim et ususfructus, licet his antea connumerabantur, attamen capitis deminutione minima eos tolli nostra prohibuit constitutio.
2Nunc autem nos eandem acquisitionem, quae per arrogationem fiebat, coartavimus ad similitudinem naturalium parentum: nihil etenim aliud, nisi tantummodo ususfructus, tam naturalibus patribus quam adoptivis per filiosfamilias acquiritur in his rebus, quae extrinsecus filiis obveniunt, dominio eis integro servato; mortuo autem filio arrogato in adoptiva familia, etiam dominium eius ad arrogatorem pertransit, nisi supersint aliae personae, quae ex nostra constitutione patrem in his, quae acquiri non possunt, antecedunt.
3Sed ex diverso, pro eo, quod is debuit, qui se in adoptionem dedit, ipso quidem iure arrogator non tenetur, sed nomine filii convenietur, et, si noluerit eum defendere, permittitur creditoribus per competentes nostros magistratus, bona, quae eorum cum usufructu futura fuissent, si se alieno iuri non subiecissent, possidere et legitimo modo ea disponere..