IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › Liber 3

I. 3.10DE ADQUISITIONE PER ADROGATIONEM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: S. P. Scott

Outras edições e textos paralelos: E. Schrader, ed. minor

10

pr.Est et alterius generis per universitatem successio, quae neque lege duodecim tabularum neque praetoris edicto, sed eo iure, quod consensu receptum est, introducta est.

1Ecce enim cum pater familias sese in adrogationem dat, omnes res eius corporales et incorporales quaeque ei debitae sunt adrogatori ante quidem pleno iure adquirebantur. exceptis his quae per capitis deminutionem pereunt, quales sunt operarum obligationes et ius adgnationis. usus etenim et usus fructus, licet his antea connumerabantur, attamen capitis deminutione minima eos tolli nostra prohibuit constitutio.

2Nunc autem nos eandem adquisitionem, quae per adrogationem fiebat, coartavimus ad similitudinem naturalium parentum: nihil etenim aliud nisi tantummodo usus fructus tam naturalibus patribus quam adoptivis per filios familias adquiritur in his rebus quae extrinsecus filiis obveniunt, dominio eis integro servato: mortuo autem filio adrogato in adoptiva familia etiam dominium eius ad adrogatorem transit, nisi supersint aliae personae, quae ex nostra constitutione patrem in his quae adquiri non possunt antecedunt.

3Sed ex diverso pro eo, quod is debuit qui se in adoptionem dedit, ipso quidem iure adrogator non tenetur, sed nomine filii convenietur et, si noluerit eum defendere, permittitur creditoribus per competentes nostros magistratus bona, quae eorum cum usu fructu futura fuissent, si se alieno iuri non subiecissent, possidere et legitimo modo ea disponere.