IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 2.4 › E. Schrader, ed. minor

I. 2.4 · E. Schrader, ed. minorDE USU FRUCTU

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

4

pr.Ususfructus est ius alienis rebus utendi fruendi, salva ⚫rerum substantia. est enim ius in corpore: quo sublato, et ipsum tolli necesse est.

1Ususfructus a proprietate separationem recipit, idque pluribus modis accidit. ut ecce, si quis alicui usumfructum legaverit: nam heres nudam habet proprietatem, legatarius usumfructum; et contra, si fundum legaverit, deducto usufructu, legatarius nudam habet proprietatem, heres vero usumfructum; item alii usumfructum, alii deducto eo fundum legare potest. Sine testamento vero si quis velit alii usumfructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere debet. Ne tamen in universum inutiles essent proprietates, semper abscedente usufructu, placuit certis modis extingui usumfructum, et ad proprietatem reverti.

2Constituitur autem ususfructus non tantum in fundo et aedibus, verum etiano in servis et iumentis ceterisque rebus, exceptis his, quae ipso usu consumuntur. Nam hae res neque naturali ratione, neque civili recipiunt usumfructum. quo numero suit vinum, oleum, frumentum, vestimenta. quibus proxima est pecunia numerata: namque in ipso usu assidua permu tatione quodammodo extinguitur. Sed utilitatis causa senatus censuit, posse etiam earum rerum usumfructum constitui, ut tamen eo nomine heredi utiliter caveatur. itaque si pecuniae ususfructus legatus sit, ita datur legatario, ut eius fiat, et legatarius satisdat heredi de tanta pecunia restituenda, si morietur, aut capite minuetur. ceterae quoque res ita traduntur legatario, ut eius fiant: sed aestimatis his satisdatur, ut, si morietur, aut capite minuetur, tanta pecunia restituatur, quanti hae fuerint aestimatae. Ergo senatus non fecit quidem earum rerum usumfructum ( nec enim poterat, sed per cautionem quasi usumfructum constituit.

3Finitur autem ususfructus morte fructuarii, et duabus capitis deminutionibus, maxima et media, et non utendo per modum et tempus. quae omnia nostra statuit constitutio. Item finitur ususfructus, si domino proprietatis ab usufructuario cedatur ( nam extraneo cedendo nihil agit; vel ex contrario, si fructuarius proprietaten rei acquisierit, quae res consolidatio appellatur. Eo amplius constat, si aedes incendio consumptae fuerint, vel etiam terrae motu, aut vitio suo corruerint, extingui usumfructum, et ne areae quidem usumfructum deberi.

4Cum autem finitus fuerit ususfructus, revertitur scilicet ad proprietatem, et ex eo tempore nudae proprietatis dominus incipit plenam habere in re potestatem.