IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 2.3 › E. Schrader, ed. minor

I. 2.3 · E. Schrader, ed. minorDE SERVITUTIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

3

pr.Rusticorum praediorum iura sunt haec: iter, actus,. via, aquaeductus. Iter est ius eundi ambulandi hominis, non etiam iumentum agendi vel vehiculum; actus est ius agendi vel iumentum vel vehiculum. itaque qui iter habet, actum non habet; qui actum habet, et iter habet, eoque uti potest, etiam sine iumento. Via est ius eundi et agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se via continet. Aquaeductus est ius aquae ducendae per fundum alienum.

1Praediorum urbanorum sunt servitutes, quae aedificiis inhaerent, ideo urbanorum praediorum dictae, quoniam aedificia omnia urbana praedia appellamus, etsi in villa aedificata sunt. ' Item praediorum urbanorum servitutes sunt hae: ut vicinus onera vicini sustineat; ut in parietem eius liceat vicino tignum immittere; ut stillicidium vel flumen recipiat quis in aedes suas, vel in aream, vel in cloacam, vel non recipiat; et ne altius tollat quis aedes suas, ne luminibus vicini officiatur.

2In rusticorum praediorum servitute quidam computari recte putant aquae haustum, pecoris ad aquam appulsum, ius pascendi, calcis coquendae, arenae fodiendae.

3Idéo autem hae servitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt. nemo enim potest servitutem acquirere urbani vel rustici praedii, nisi qui habet praedium; nec quisquam debere, nisi qui habet praediumd.

4Si quis velit vicino aliquod ius constituere, pactionibus atque stipulationibus id efficere debet. Potest etiam in testamento quis heredem suum damnare,, ne altius tollat aedes suas,, ne luminibus aedium vicini officiat; vel ut patiatur, eum tignum in parietem immittere, vel stillicidium habere; vel ut patiatur, eum per fundum ire, agere, aquamve ex eo ducere..