I. 2.2 · E. Schrader, ed. minorDE REBUS INCORPORALIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
2
pr.Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales.
1Corporales hae sunt, quae sui natura tangi possunt: veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum, et denique aliae res innumerabiles.
2Incorporales autem sunt, quae tangi non possunt. Qualia sunt ea, quae in iure consistunt: sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id, quod ex aliqua obligatione nobis debetur, plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia; nam ipsum ius hereditatis, et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis, incorporale est.
3eodem numero sunt iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur.