I. 2.1 · E. Schrader, ed. minorDE RERUM DIVISIONE
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
1
pr.Superiore libro de iure personarum exposuimus; modo. videamus de rebus. quae vel in nostro patrimonio sunt, vel extra nostrum patrimonium habentur. quaedam enim naturali iure communia sunt omnium, quaedam publica, quaedam universitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae variis ex causis cuique acquiruntur, sicut ex subiectis apparebit.
1Et quidem naturali iure communia sunt omnium haec: aër, aqua profluens, et mare, et per hoc litora maris. nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur, dum tamen villis et monumentis et aedificiis abstineat, quia non sunt iuris gentium, sicut et mare.
2Flumina autem omnia et portus publica sunt: ideoque ius piscandi omnibus commune est in portu fluminibusque.
3Est autem litus maris, quatenus hibernus fluctus maximus excurrit.
4Riparum quoque usus publicus est iuris gentium, sicut ipsius fluminis: itaque navem ad eas applicare, funes ex arboribus ibi natis religare, onus aliquid in his reponere, cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare. sed proprietas earum illorum est, quorum praediis adhaerent: qua de causa arbores quoque in hisdem natae eorundem sunt.
5Litorum quoque usus publicus iuris gentium est, sicut ipsius maris: et ob id quibuslibet liberum est, casam ibi imponere, in qua se recipiant, sicut retia siccare, et ex mare deducere. proprietas autem eorum potest intellegi nullius esse, sed eiusdem iuris esse, cuius et mare, et, quae subiacent mari, terra vel arena.
6Universitatis sunt, non singulorum, veluti quae in civitatibus sunt, ut theatra, stadia, et similia, et si qua alia sunt communia civitatium.
7Nullius autem sunt res sacrae et religiosae et sanctae: s quod enim divini iuris est, id nullius in bonis est.
8Sacra sunt, quae rite et per pontifices Deo consecrata sunt, veluti aedes sacrae, et dona, quae rite ad ministerium Dei dedicata sunt, quae etiam per nostram constitutionem alienari et obligari prohibuimus, excepta causa redemptionis captivorum. si quis vero auctoritate sua quasi sacrum sibi constituerit, sacrum non est, sed profanum. locus autem, in quo sacrae aedes aedificatae sunt, etiam diruto aedificio, adhuc sacer manet, ut et Papinianus rescripsit.
9Religiosum locum unusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. in communem autem locum purum, invito socio, inferre non licet; in commune vero sepulcrum etiam invitis ceteris licet inferre. item si alienus ususfructus est, proprietarium placet, nisi consentiente usufructuario, locum veligiosum non facere. in alienum locum, concedente domino, licet inferre; et, licet postea ratum habuerit, quam illatus est mortuus, tamen religiosus locus fit.
10Sanctae quoque res, veluti muri et portae, quodammodo divini iuris sunt, et ideo nullius in bonis sunt. ideo autem muros sanctos dicimus, quia poena capitis ' constituta sit in eos, qui aliquid in muros deliquerint. ideo et legum eas partes, quibus poenas constituimus adversus eos, qui contra leges fecerint, sanctiones vocamus¹9.
11Singulorum autem hominum multis modis res fiunt: quarundam enim rerum dominium nanciscimur iure naturali, quod, sicut diximus, appellatur ius gentium; quarundam iure civili. Commodius est itaque a vetustiore iure incipere. palam est autem, vetustius esse naturale ius, quod cum ipso genere humano rerum natura prodidit: civilia enim iura tunc coeperunt esse, cum et civitates condi, et magistratus creari, et leges scribi coeperunt.
12Ferae igitur bestiae, et volucres, et pisces, id est omnia animalia, quae in terra, mari, caelo nascuntur, simulatque ab aliquo capta fuerint, iure gentium statim illius esse incipiunt: quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur. Nec interest, feras bestias et volucres utrum in suo fundo quisque capiat, an in alieno: plane, qui in alienum fundum ingreditur venandi aut aucupandi gratia, potest a domino, si is providerit, prohiberi, ne ingrediatur. Quicquid autem eorum ceperis, eousque tuum esse intellegitur, donec tua custodia coërcetur; cum vero evaserit custodiam tuam, et in naturalem libertatem se receperit, tuum esse desinit, et rursus occupantis fit. naturalem autem libertatem recipere intellegitur, cum vel oculos tuos effugerit, vel ita sit in conspectu tuo, ut difficilis sit eius persecutio.
13Illud quaesitum est, an, si fera bestia ita vulnerata sit, ut capi possit, statim tua esse intellegatur. quibusdam placuit, statim tuam esse, et eousque tuam videri, donec eam persequeris; quodsi desieris persequi, desinere tuam esse, et rursus fieri occupantis. alii non aliter putaverunt tuam esse, quam si eam ceperis. sed posteriorem sententiam nos confirmamus, quia multa accidere solent, ut eam non capias.
14Apium quoque natura fera est. itaque, quae in arbore tua consederint, antequam a te alveo includantur, non magis tuae esse intelleguntur, quam volucres, quae in tua arbore nidum fecerint: ideoque, si alius eas incluserit, is earum dominus erit. favos quoque, si quos eae fecerint, quilibet eximere potest. plane, integra re, si provideris ingredientem in fundum tuum, potes eum iure prohibere, ne ingrediatur. examen, quod ex alveo tuo evolaverit, eousque tuum esse intellegitur, donec in conspectu tuo est, nec difficilis eius persecutio est: alioquin occupantis fit.
15Pavonum et columbarum fera natura est. nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine avolare et revolare solent: nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam; cervos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in silvas ire et redire soleant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat. In his autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eousque tua esse intellegantur, donec animum revertendi habeant: nam si revertendi animum habere desierint, etiam tua esse desinunt, et fiunt occupantium. revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem deseruerint.
16Gallinarum et anserum non est fera natura. idque ex eo possumus intellegere, quod aliae sunt gallinae, quas feras vocamus, item alii anseres, quos feros appellamus. ideoque si anseres tui, aut gallinae tuae aliquo casu turbati turbataeve evolaverint, licet conspectum tuum effugerint, quocumque tamen loco sint, tui tuaeve esse intelleguntur; et, qui lucrandi animo ea animalia retinuerit, furtum committere intellegitur.
17Item ea, quae ex hostibus capimus, iure gentium statim nostra fiunt: adeo quidem, ut et liberi homines in servitutem nostram deducantur, qui tamen, si evaserint nostram potestatem, et ad suos reversi fuerint, pristinum statum recipiunt.
18Item lapilli et gemmae et cetera, quae in litore inveniuntur, iure naturali statim inventoris fiunt.
19Item ea, quae ex animalibus dominio tuo subiectis nata sunt eodem iure tibi acquiruntur. +1
20Praeterea, quod per alluvionem agro tuo flumen adiecit, iure gentium tibi acquiritur. est autem alluvio incrementum latens. per alluvionem autem id videtur adiici, quod ita paulatim adiicitur, ut intellegere non possis, quantum quoquo momento temporis adiiciatur.
21Quodsi vis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit, et vicini praedio appulerit: palam est, eam tuam permanere. plane. si longiore tempore fundo vicini haeserit, arboresque, quas secum traxerit, in eum fundum radices egerint, ex eo tempore videntur vicini fundo acquisitae esse.
22Insula, quae in mari nata est, quod raro accidit, occupantis fit: nullius enim esse creditur. At in flumine nata, quod frequenter accidit, si quidem mediam partem fluminis teneat, communis est eorum, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident, pro modo latitudinis cuiusque fundi, quae latitudo prope ripam sit. quodsi alteri parti proximior sit, eorum est tantum, qui ab ea parte prope ripam praedia possident. Quodsi aliqua parte divisum flumen, deinde infra unitum, agrum alicuius in formam insulae redegerit, eiusdem permanet is ager, cuius et fuerat.
23Quodsi naturali alveo in universum derelicto, alia parte fluere coeperit, prior quidem alveus eorum est, qui prope ripam eius praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque agri, quae latitudo prope ripam sit, novus autem alveus eius iuris esse incipit, cuius et ipsum flumen, id est publici. quodsi post aliquod tempus ad priorem alveum reversum fuerit flumen, rursus novus alveus eorum esse incipit, qui prope ripam eius praedia possident.
24Alia sane causa est, si cuius totus ager inundatus fuerit. neque enim inundatio speciem fundi commutat; et ob id, si recesserit aqua, palam est, eum fundum eius manere, cuius et fuit.
25Cum ex aliena materia species aliqua facta sit ab aliquo, quaeri solet, quis eorum naturali ratione dominus sit, utrum is, qui fecerit, an ille potius, qui materiae dominus fuerit: ut ecce, si quis ex alienis uvis aut olivis aut spicis vinum aut oleum aut frumentum fecerit, aut ex alieno auro, vel argento, vel aere vas aliquod fecerit, vel ex alieno vino et melle mulsum miscuerit, vel ex alienis medicamentis emplastrum aut collyrium composuerit, vel ex aliena lana vestimentum fecerit, vel ex alienis tabulis navem vel armarium vel subsellium fabricaverit. et post multas Sabinianorum et Proculeianorum ambiguitates placuit media sententia existimantium, si ea species ad materiam reduci possit, eum videri dominum esse, qui materiae dominus fuerat, si non possit reduci, eum potius intellegi dominum, qui fecerit, ut ecce, vas conflatum potest ad rudem massam aeris vel argenti vel auri reduci, vinum autem aut oleum aut frumentum ad uvas et olivas et spicas reverti non potest, ac ne imulsum quidem ad vinum et mel resolvi potest. quodsi partina ex sua materia, partim ex aliena speciem aliquam fecerit quisque, veluti ex suo vino et alieno melle mulsum, aut ex suis et alienis medicamentis emplastrum aut collyrium, aut ex sua et aliena lana vestimentum fecerit, dubitandum non est, hoc casu eum esse dominum, qui fecerit: cum non solum operam suam dedit, sed et partem eiusdem materiae praestavit.
26si tamen alienam purpuram quis intexuit suo vestimento, licet pretiosior est purpura, accessionis vice cedit vestimento; et, qui dominus fuit purpurae, adversus eum, qui subripuit, habet furti actionem et condictionem, sive ipse est, qui vestimentum fecit, sive alius. nam extinctae res, licet vindicari non possint, condici tamen a furibus et a quibusdam aliis possessoribus possunt.
27Si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint, totum id corpus, quod ex confusione fit, utriusque commune est, veluti, si qui vina sua confuderint, aut massas argenti vel auri conflaverint. sed et, si diversae materiae sint, et ob id propria species facta sit, forte ex vino et melle mulsum, aut ex auro et argento electrum, idem iuris est: nam et eo casu communem esse speciem non dubitatur. quodsi fortuitu, et non voluntate dominorum, confusae fuerint, vel diversae materiae, vel quae eiusdem generis sunt, idem iuris esse placuit.
28Quodsi frumentum Titii tuo frumento mixtum fuerit, si quidem ex voluntate vestra, commune erit, quia singula corpora, id est singula grana, quae cuiusque propria fuerint, ex consensu vestro communicata sunt. quodsi casu id mixtum fuerit, vel Titius id miscuerit sine voluntate tua, non videtur commune esse, quia singula corpora in sua substantia durant, nec magis istis casibus commune fit frumentum, quam grex communis esse intellegitur, si pecora Titii tuis pecoribus mixta fuerint; sed si ab alterutro vestrum id totum frumentum retineatur, in rem quidem actio pro modo frumenti cuiusque competit, arbitrio autem iudicis continetur, ut is aestimet, quale cuiusque frumentum fuerit.
29Cum in suo solo aliquis ex aliena materia aedificaverit, ipse dominus intellegitur aedificii, quia omne, quod inaedificatur, solo cedit. nec tamen ideo is, qui materiae dominus fuerat, desinit eius dominus esse; sed tantisper neque vindicare eam potest, neque ad exhibendum de ea re agere, propter legem duodecim tabularum, qua cavetur, ne quis tignum alienum aedibus suis iniunctum, eximere cogatur, sed duplum pro ea praestet per actionem, quae vocatur de tigno iniuncto ( appellatione autem tigni omnis materia significatur, ex qua aedificia fiunt: quod ideo provisum est, ne aedificia rescindi necesse sit. sed si aliqua ex causa dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus, si non fuerit duplum iam persecutus, tunc eam vindicare, et ad exhibendum de ea re agere.
30Ex diverso, si quis in alieno solo sua materia domum aedificaverit, illius fit domus, cuius et solum est. sed hoc casu materiae dominus proprietatem eius amittit, quia voluntate eius alienata intellegitur, utique si non ignorabat, in alieno solo se aedificare: et ideo, licet diruta sit domus, vindicare materiam non possit. certe illud constat, si, in possessione constituto aedificatore, soli dominus petat, domum suam esse, nec solvat pretium materiae et mercedes fabrorum, posse eum per exceptionem doli mali repelli; utique si bonae fidei possessor fuit, qui aedificasset: nam scienti alienum esse solum, potest culpa obiici, quod temere aedificavit in eo solo, quod intellegeret alienum esse.
31Si Titius alienam plantam in suo solo posuerit, ipsius erit; et ex diverso, si Titius suam plantam in Maevii solo posuerit, Maevii planta erit, si modo utroque casu radices egerit. antequam autem radices egerit, eius permanet, cuius et fuerat. adeo autem, ex quo radices egerit planta, proprietas eius commutatur, ut, si vicini arbor ita terram Titii presserit, ut in eius fundum radicer ageret, Titii effici arborem ' dicimus: rationem etenin non permittere, ut alterius arbor esse intellegatur, quam cuius in fundum radices egisset. et ideo prope confinium arbor posita, si etiam in vicini fundum radices egerit, communis fit.
32Qua ratione autem plantae, quae terra coalescunt, solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque, quae sata sunt, solo cedere intelleguntur. Ceterum sicut is, qui in alieno solo aedificaverit, si ab eo dominus petat aedificium, defendi potest per exceptionem doli mali, secundum ea, quae diximus: ita, eiusdem exceptionis auxilio, tutus esse potest is, qui in alienum fundum sua impensa bona fide conseruit.
33Literae quoque, licet aureae sint, perinde chartis membranisve cedunt, acsi solo cedere solent ea, quae inaedificantur, aut inseruntur: ideoque, si in chartis membranisve tuis carmen vel historiam vel orationem Titius scripserit, huius corporis non Titius, sed tu dominus esse iudiceris. sed si a Titio petas, tuos libros tuasve membranas esse, nec impensam scripturae solvere paratus sis, poterit se Titius defendere per exceptionem doli mali, utique si bona fide earum chartarum membranarumve possessionem nactus est.
34Si quis in aliena tabula pinxerit, quidam putant, tabulam picturae cedere; aliis videtur pictura, qualiscumque sit, tabulae cedere. sed nobis videtur melius esse, tabulam picturae cedere: ridiculum est enim, picturam Apellis vel Parrhasii in accessionem vilissimae tabulae cedere. unde si a domino tabulae imaginem possidente is, qui pinxit, eam petat, nec solvat pretium tabulae, poterit per exceptionem doli mali summoveri; at si is, qui pinxit, possideat, consequens est, ut utilis actio domino tabulae adversus eum detur, quo casu, si non solvat impensam picturae, poterit per exceptionem doli mali repelli, utique si bona fide possessor fuerit ille, qui picturam imposuit. illud enim palam est, quod, sive is, qui pinxit, subripuit tabulas, sive alius, competit domino tabularum furti actio.
35Si quis a non domino, quem dominum esse credebat, bona fide fundum emerit, vel ex donatione, aliave qua iusta causa aeque bona fide acceperit; naturali ratione placuit, fructus, quos percepit, eius esse pro cultura et cura. et ideo, si postea dominus supervenerit, et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis agere non potest. Ei vero, qui sciens alienum fundum possederit, non idem concessum est. itaque cum fundo etiam fructus, licet consumpti sunt, cogitur restituere.
36Is, ad quem ususfructus fundi pertinet, non aliter fructuum dominus efficietur, quam si eos ipse perceperit. et ideo, licet maturis fructibus, nondum tamen perceptis, decesserit, ad heredem eius non pertinent, sed domino proprietatis acquiruntur, ( eadem fere et de colono dicuntur.
37In pecudum fructu etiam fetus est, sicuti lac et pilus et lana: itaque agni et haedi et vituli et equulih statim naturali iure dominii sunt fructuarii. Partus vero ancillae in fructu non est: itaque ad dominum proprietatis pertinet. absurdum enim videbatur, hominem in fructu esse, cum omnes fructus rerum natura hominum gratiâ comparavit.
38Sed si gregis usumfructum quis habeat, in locum demortuorum capitum ex fetu fructuarius summittere debet ( ut et Iuliano visum est, et in vinearum demortuarum vel arborum locum alias debet substituere. recte enim colere debet, et quasi bonus paterfamilias.
39Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, divus Hadrianus, naturalem aequitatem secutus, ei concessit, qui invenerit. idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuitu casu invenerit. At si quis in alieno loco, non data ad hoc opera, sed fortuitu, invenerit, dimidium domino soli concessit. et convenienter, si quis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit. cui conveniens est, ut, si quis in publico loco vel fiscali invenerit, dimidium ipsius esse, dimidium fisci vel civitatis.
40Per traditionem quoque, iure naturali, res nobis acquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi. Et ideo, cuiuscumque generis sit corporalis res, tradi potest, et a domino tradita alienatur. itaque stipendiaria quoque et tributaria praedia eodem modo alienantur. vocantur autem stipendiaria et tributaria praedia, quae in provinciis sunt, inter quae nec non et Italica praedia ex nostra constitutione nulla differentia est.
41Sed si quidem ex causa donationis, aut dotis, aut qualibet alia ex causa tradantur, sine dubio transferuntur: venditae vero et traditae, non aliter emptori acquiruntur, quam si is venditori pretium solverit, vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato. quod cavetur quidem etiam ex P lege duodecim tabularum, tamen recte dicitur, et iure gentium, id est iure naturali, id effici. sed si is, qui vendidit, fidem emptoris secutus fuerit, dicendum est, statim rem emptoris fieri.
42Nihil autem interest, utrum ipse dominus tradat alicui rem, an voluntate eius alius.
43qua ratione, si cui libera universorum negotiorum administratio a domino permissa fuerit, isque ex his negotiis rem vendiderit et tradiderit, facit eam accipientis.
44Interdum etiam, sine traditione, nuda voluntas sufficit domini ad rem transferendam, veluti, si rem, quam tibi aliquis commodavit aut locavit aut apud te deposuit, vendiderit tibi aut donaverit. quamvis enim ex ea causa tibi eam non tradiderit, eo tamen ipso, quod patitur tuam esse, statim acquiritur tibi proprietas, perinde acsi eo nomine tradita fuisset.
45Item, si quis merces in horreo depositas vendiderit, simulatque claves horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad emptorem.
46Hoc amplius, interdum et in incertam personam collocata voluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce praetores vel consules, qui missilia iactant in vulgus, ignorant, quid eorum quisque excepturus sit; et tamen, quia volunt, quod quisque exceperit, eius esse, statim eum dominum efficiunt.
47Qua ratione verius esse videtur, ut, si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominum effici. pro derelicto autem habetur, quod dominus ea mente abiecerit, ut id rerum suarum esse nollet, ideoque statim dominus esse desiit.
48Alia causa est earum rerum, quae in tempestate maris, levandae navis causa, eiiciuntur. hae enim dominorum permanent, quia palam est, eas non eo animo eiici, quo quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa navi periculum maris effugiat: qua de causa si quis eas fluctibus expulsas, vel etiam in ipso mari nactus, lucrandi animo abstulerit, furtum committit. nec longe discedere videntur ab his, quae de rheda currente, non intellegentibus dominis, cadunt..