I. 2.5 · E. Schrader, ed. minorDE USU ET HABITATIONE
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
5
pr.Iisdem istis modis, quibus ususfructus constituitur, etiam. nudus usus constitui solet; iisdemque illis modis finitur, quibus et ususfructus desinit.
1Minus autem scilicet iuris in usu est, quam in usufructu. Namque is, qui fundi nudum usum habet, nihil ulterius habere intellegitur, quam ut oleribus, pomis, floribus, foeno, stramentis, lignis ad usum cottidianum utatur; in eoque fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit, neque his, per quos opera rustica fiunt, impedimento sit; nec ulli alii ius, quod habet, aut vendere, aut locare, aut gratis concedere potest, cum is, qui usumfructum habet, potest haec omnia facere.
2Item is, qui aedium usum habet, hactenus iuris habere intellegitur, ut ipse tantum habitet, nec hoc ius ad alium transferre potest, et vix receptum esse videtur, ut hospitem ei recipere liceat. et cum uxore sua liberisque suis, item libertis, nec non aliis liberis personis, quibus non minus quam servis utitur, habitandi ius habeat, et convenienter, si ad mulierem usus aedium pertineat, cum marito ei habitare liceat.
3Item is, ad quem servi usus pertinet, ipse tantum operis⚫ atque ministerio eius uti potest; ad alium vero nullo modo ius suum transferre ei concessum est. Idem scilicet iuris est et in iumento.
4Sed si pecoris vel ovium usus legatus fuerit, neque lacte, neque agnis, neque lana utetur usuarius, quia ea in fructu sunt. plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potest.
5Sed si cui habitatio legata sive aliquo modo constituta sit, neque usus videtur, neque ususfructus, sed quasi proprium aliquod ius. quam habitationem habentibus, propter rerum utilitatem, secundum Marcelli sententiam, nostra decisione promulgata, permisimus, non solum in ea degere, sed etiam aliis locare.
6Haec de servitutibus et usufructu et usu et habitatione dixisse sufficiat. de hereditate autem et de obligationibus suis locis proponemus. Exposuimus summatim, quibus modis iure gentium res acquiruntur: modo videamus, quibus modis legitimo et civili iure acquiruntur..