I. 2.13 · E. Schrader, ed. minorDE EXHEREDATIONE LIBERORUM
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
13
pr.Non tamen, ut omnimodo valeat testamentum, sufficit. haec observatio, quam supra exposuimus. Sed, qui filium in potestate habet, curare debet, ut eum heredem instituat, vel exheredem nominatim faciat: alioquin, si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur, adeo quidem, ut, etsi vivo patre filius mortuus sit, nemo heres ex eo testamento existere possit, quia scilicet ab initio non constiterit testamentum. Sed non ita de filiabus, vel aliis per virilem sexum descendentibus liberis utriusque sexus fuerat antiquitati observatum: sed, si non fuerant heredes scripti scriptaeve, vel exheredati exheredataeve, testamentum quidem non infirmabatur, ius autem accrescendi eis ad certam portionem praestabatur. sed nec nominatim eas personas exheredare parentibus necesse erat, sed licebat et inter ceteros hoc facere.
1nominatim autem exheredari quis videtur, sive ita exheredetur: Titius, filius meus, exheres esto, sive ita: filius meus exheres esto, non adiecto proprio nomine, scilicet si alius filius non extet. Postumi quoque liberi vel heredes institui debent, vel exheredari. et in eo par omnium condicio est, quod et in filio postumo et in quolibet ex ceteris liberis, sive feminini sexus, sive masculini, praeterito, valet quidem testamentum, sed postea agnatione postumi sive postumae rumpitur, et ea ratione totum infirmatur: ideoque si mulier, ex qua postumus aut postuma sperabatur, abortum fecerit, nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam. sed feminini quidem sexus personae vel nominatim, vel inter ceteros exheredari solebant. dum tamen, si inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur, ne videantur per oblivionem praeteritae esse, masculos vero postumos, id est filium et deinceps, placuit, non aliter recte exheredari, nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet modo: quicumque mihi filius genitus fuerit, exheres esto.
2Postumorum autem loco sunt et hi, qui, in sui heredis locum succedendo, quasi agnascendo, fiunt parentibus sui heredes. ut ecce, si quis filium, et ex eo nepotem neptemve, in potestate habeat, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamvis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sunt; sed si filius eius vivo eo moriatur, aut qualibet alia ratione exeat de potestate eius, incipit nepos neptisve in eius locum succedere, et eo modo iura suorum heredum quasi agnatione nanciscuntur. ne ergo eo modo rumpatur eius testamentum, sicut ipsum filium vel heredem instituere, vel nominatim exheredare debet testator, ne non iure faciat testamentum ita et nepotem neptemve ex filio necesse est ei vel heredem instituere, vel exheredare, ne forte, vivo eo filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisve, quasi agnatione rumpant testamentum. idque lege Iunia Velleia provisum est, in qua simul exheredationis modus ad similitudinem postumorum demonstratur.
3Emancipatos liberos iure civili neque heredes instituere, neque exheredare necesse est, quia non sunt sui heredes. sed praetor omnes, tam feminini sexus quam masculini, si heredes non instituantur, exheredari iubet, virilis sexus nominatim, feminini vero et inter ceteros. quodsi neque heredes instituti fuerint, neque ita, ut diximus, exheredati, promittit praetor eis contra tabulas testamenti bonorum possessionem.
4Adoptivi liberi, quamdiu sunt in potestate patris adoptivi, eiusdem iuris habentur, cuius sunt iustis nuptiis quaesiti: itaque heredes instituendi, vel exheredandi sunt, secundum ea, quae de naturalibus exposuimus. emancipati vero a patre adoptivo, neque iure civili, neque quod ad edictum praetoris attinet, inter liberos numerantur. Qua ratione accidit, ut ex diverso, quod ad naturalem parentem attinet, quamdiu quidem sint in adoptiva familia, extraneorum numero habeantur, ut eos neque heredes instituere, neque exheredare necesse sit. cum vero emancipati fuerint ab adoptivo patre, tunc incipiunt in ea causa esse, in qua futuri essent, si ab ipso naturali patre emancipati fuissent.
5Sed haec quidem vetustas introducebat. nostra vero constitutio inter masculos et feminas in hoc iure nihil interesse existimans, quia utraque persona in hominum procreatione similiter naturae officio fungitur, et lege antiqua duodecim tabularum omnes similiter ad successiones ab intestato vocabantur, quod et praetores postea secuti esse videntur, ideo simplex ac simile ius, et in filiis et in filiabus, et in ceteris descendentium per virilem sexum personis, non solum natis, sed etiam postumis, introduxit, ut omnes, sive sui, sive emancipati sunt, aut heredes instituantur, aut nominatim exheredentur, et eundem habeant effectum circa testamenta parentum suorum infirmanda, et hereditatem auferendam, quem filii sui vel emancipati habent, sive iam nati sunt, sive, adhuc in utero constituti, postea nati sunt. circa adoptivos autem filios certam induximus divisionem, quae constitutioni nostrae, quam super adoptivis tulimus, continetur.
6Sed si in expeditione occupatus miles testamentum faciat, et liberos suos iam natos vel postumos nominatim non exheredaverit, sed silentio praeterierit, non ignorans, an habeat liberos, silentium eius pro exheredatione nominatim facta valere, constitutionibus principum cautum est.
7Mater vel avus maternus necesse non habent liberos suos aut heredes instituere, aut exheredare, sed possunt eos omittere. nam silentium matris aut avi materni ceterorumque per matrem ascendentium tantum facit, quantum exheredatio patris. neque enim matri filium filiamve, neque avo materno nepotem neptemve ex filia, si eum eamve heredem non instituat, exheredare necesse est, sive de iure civili quaeramus, sive de edicto praetoris, quo praeteritis liberis contra tabulas bonorum possessionem promittit. sed aliud eis adminiculum servatur, quod paulo post vobis manifestum fietº.