IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 2.14 › E. Schrader, ed. minor

I. 2.14 · E. Schrader, ed. minorDE HEREDIBUS INSTITUENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

14

pr.Heredes instituere permissum est, tam liberos homines,. quam servos, et tam proprios, quam alienos. Proprios autem olim quidem, secundum plurium sententias, non aliter, quam cum libertate, recte instituere licebat. hodie vero etiam sine libertate, ex nostra constitutione, heredes eos instituere permissum est. quod non per innovationem induximus, sed quoniam et aequius erat, et Atilicino placuisse Paulus suis libris, quos tam ad Masurium Sabinum, quam ad Plautium scripsit, refert. Proprius autem servus etiam is intellegitur, in quo nudam proprietatem testator habet, alio usumfructum habente. est autem casus, in quo nec cum libertate utiliter servus a domina heres instituitur, ut constitutione divorum Severi et Antonini cavetur, cuius verba haec sunt: servum adulterio maculatum non iure testamento manumissum ante sententiam ab ea muliere videri, quae reu fuerat eiusdem criminis postulata, rationis est; quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nullius momenti habeatur. Alienus servus etiam is intellegitur, in quo usunfructum testator habet.

1Servus autem a domino suo heres institutus, si quidem in eadem causa manserit, fit ex testamento liber, heresque necessarius. si vero a vivo testatore manumissus fuerit, suo arbitrio adire hereditatem potest, quia non fit necessarius, cum utrumque ex domini testamento non consequitur. quodsi alienatus fuerit, iussu novi domini adire hereditatem debet, et ea ratione per eum dominus fit heres: nam ipse alienatus neque liber neque heres esse potest, etiamsi cum libertate heres institutus fuerit: destitisse etenim a libertatis datione videtur dominus, qui eum alienavit. Alienus quoque servus heres institutus, si in eadem causa duraverit, iussu eius domini adire hereditatem debet. si vero alienatus ab eo fuerit, aut vivo testatore, aut post mortem eius antequam adeat, debet iussu novi domini adire. at si manumissus est vivo testatore, vel mortuo antequam adeat, suo arbitrio adire hereditatem potest.

2Servus alienus post domini mortem recte beres instituitur, quia et cum hereditariis servis est testamenti factio: nondum enim adita hereditas personae vicem sustinet, non heredis futuri, sed defuncti, cum et eius, qui in utero est, servus recte heres instituitur.

3Servus plurium, cum quibus testamenti factio est, ab extraneo institutus heres, unicuique dominorum, cuius iussu adierit, pro portione dominii acquirit hereditatem.

4Et unum hominem, et plures in infinitum, quot quis ā velit, heredes facere licet.

5Hereditas plerumque dividitur in duodecim uncias, quae assis appellatione continetur. habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, ut puta haec: sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, septunx, bes, dodrans, dextans, deunx, as. Non autem utique duodecim uncias esse oportet. nam tot unciae assem efficiunt, quot testator voluerit, et si unum tantum quis ex semisse verbi gratia heredem scripserit, totus as in semisse erit: neque enim idem ex parte testatus, et ex parte intestatus decedere potest, nisi sit miles, cuius sola voluntas in testando spectatur. et, e contrario, potest quis in quantascumque voluerit plurimas uncias suam hereditatem dividere.

6Si plures instituantur, ita demum partium distributio necessaria est, si nolit testator eos aequis ex partibus heredes esse: satis enim constat, nullis partibus nominatis, ex aequis partibus eos heredes esse. Partibus autem in quorundam personis expressis, si quis alius sine parte nominatus erit, si quidem aliqua pars assi deerit, ex ea parte heres fiet; et si plures sine parte scripti sunt, omnes in eandem partem concurrent. si vero totus as completus sit, in partem dimidiam vocantur, et ille vel illi omnes in alteram dimidiam. nec interest, primus, an medius, an novissimus sine parte scriptus sit: ea enim pars data intellegitur, quae vacat.

7Videamus, si pars aliqua vacet, nec tamen quisquam sine parte heres institutus sit, quid iuris sit? veluti si tres ex quartis partibus heredes scripti sunt. et constat, vacantem partem singulis tacite pro hereditaria parte accedere, et perinde haberi, ac si ex tertiis partibus heredes scripti essent; et ex diverso, si plures in portionibus sint, tacite singulis decrescere, ut, si verbi gratia quatuor ex tertiis partibus heredes scripti sunt, perinde habeantur, ac si unusquisque ex quarta parte scriptus fuisset '.

8Et si plures unciae, & quam duodecim, distributae sunt, is, qui sine parte institutus sit, quod dupondio deest, habebit; idemque erit, si dupondius expletus sit. quae omnes partes ad assem postea revocantur, quamvis sint plurium unciarum '.

9Heres et pure et sub condicione institui potest. Ex certo tempore, aut ad certum tempus non potest, veluti post quinquennium, quam moriar, vel ex calendis illis, aut usque ad calendas illas heres esto. denique adiectum pro supervacuo haberi placet, et perinde esse, ac si pure heres institutus esset.

10Impossibilis condicio in institutionibus et legatis, nec non in fideicommissis et libertatibus, pro non scriptos habetur.

11Si plures condiciones institutioni adscriptae sunt, si quidem coniunctim, ut puta si illud et illud factum fuerit, omnibus parendum est; si separatim, veluti si illud aut illud factum fuerit, cuilibet obtemperare satis est.

12Hi, quos numquam testator vidit, heredes institui possunt. veluti, si fratris filios peregri natos, ignorans, qui essent, heredes instituerit: ignorantia enim testantis inutilem institutionem non facit..