IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 2.12 › E. Schrader, ed. minor

I. 2.12 · E. Schrader, ed. minorQUIBUS NON EST PERMISSUM TESTAMENTA FACERE

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

12

pr.Non tamen omnibus licet facere testamentum. Statim enim hi, qui alieno iuri subiecti sunt, testamentum faciendi ius non habent, adeo quidem, ut, quamvis parentes eis permiserint, nihilo magis iure testari possunt: exceptis his, quos antea enumeravimus, et praecipue militibus, qui in potestate parentum sunt, quibus de eo, quod in castris acquisierint, permissum est ex constitutionibus principum testamentum facere. quod quidem ius initio ^ tantum militantibus datum est, tam ex auctoritate divi Augusti, quam Nervae, nec non optimi imperatoris Traiani; postea vero, subscriptione divi Hadriani, etiam dimissis militia, id est veteranis, concessum est. itaque, si quidem fecerint de castrensi peculio testamentum, pertinebit hoc ad eum, quem heredem reliquerint; si vero intestati decesserint, nullis liberis vel fratribus superstitibus, ad parentes eorum iure communi pertinebit. ex hoc intellegere possumus, quod in castris acquisierit miles, qui in potestate patris est, neque ipsum patrem adimere posse, neque patris creditores id vendere vel aliter inquietare, neque patre mortuo cum fratribus commune esse, sed scilicet proprium eius esse id, quod in castris acquisierit, quamquam iure civili omnium, qui in potestate parentum sunt, peculia perinde in bonis parentum computantur, acsi servorum peculia in bonis dominorum numerantur: exceptis videlicet his, quae, ex sacris constitutionibus et praecipue nostris, propter diversas causas non acquiruntur. Praeter hos igitur, qui castrense peculium vel quasi castrense habent, si quis alius filiusfamilias testamentum fecerit, inutile est, licet suae potestatis factus decesserit.

1Praeterea testamentum facere non possunt impuberes, quia nullum eorum animi iudicium est; item furiosi, quia mente carent. nec ad rem pertinet, si impubes, postea pubes factus, aut furiosus, postea compos mentis factus fuerit et decesserit. furiosi autem, si per id tempus fecerint testamentum, quo furor eorum interinissus est, iure testati esse videntur; certe eo, quod ante furorem fecerint, testamento valente: nam neque testamenta recte facta, neque aliud ullum negotium recte gestum postea furor interveniens perimit.

2Item prodigus, cui bonorum suorum administratio interdicta est, testamentum facere non potest, sed id, quod ante fecerit, quam interdictio ei bonorum fiat, ratum est.

3Item mutus et surdus non semper testamentum facere possunt. ( utique autem de eo surdo loquimur, qui omnino non exaudit, non qui tarde exaudit; nam et mutus is intellegitur, qui eloqui nihil potest, non qui tarde loquitur. saepe etiam literati et eruditi homines variis casibus et audiendi et loquendi facultatem amittunt: unde nostra constitutio etiam his subvenit, ut certis casibus et modis, secundum normam eius, possint testari, aliaque facere, quae eis permissa sunt. sed si quis, post testamentum factum, valetudine aut quolibet alio casu mutus aut surdus esse coeperit, ratum nihilominus eius permanet testamentum.

4Caecus autem non potest facere testamentum, nisi per observationem, quam lex divi Iustini, patris me, introduxit.

5Eius, qui apud hostes est, testamentum, quod ibi fecit, non valet, quamvis redierit: sed quod, dum in civitate fuerat, fecit, sive redierit, valet iure postliminii, sive illic decesserit, valet ex lege Cornelia¹º.