IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 1.3 › E. Schrader, ed. minor

I. 1.3 · E. Schrader, ed. minorDE IURE PERSONARUM

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

3

pr.Summa itaque divisio de iure personarum haec. est: quod omnes homines aut liberi sunt, aut servi.

1Et libertas quidem est, ex qua etiam liberi vocantur, naturalis facultas eius, quod cuique facere libet, nisi si quid aut vi aut iure prohibetur.

2Servitus autem est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur.

3Servi autem ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere iubent, ac per hoc servare, nec occidere solent. qui etiam mancipia dicti sunt, quod ab hostibus manu capiuntur.

4Servi autem aut nascuntur, aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris. fiunt aut iure gentium, id est, ex captivitate; aut iure civili, cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venundari passus est. In servorum condicione nulla differentia est.

5In liberis multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt, aut libertini..