IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › Liber 1

I. 1.3DE IURE PERSONARUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: S. P. Scott

Outras edições e textos paralelos: E. Schrader, ed. minor

3

pr.Summa itaque divisio de iure personarum haec est quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.

1Et libertas quidem est, ex qua etiam liberi vocantur, naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid aut vi aut iure prohibetur.

2Servitus autem est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur.

3Servi autem ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere iubent ac per hoc servare nec occidere solent. qui etiam mancipia dicti sunt, quod ab hostibus manu capiuntur.

4Servi autem aut nascuntur aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris: fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate, aut iure civili, cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venumdari passus est. in servorum condicione nulla differentia est.

5In liberis multae differentiae sunt. aut enim ingenui sunt aut libertini.