I. 1.4 · E. Schrader, ed. minorDE INGENUIS
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
4
pr.Ingenuus est, qui statim, ut natus est, liber est; sive ex duobus ingenuis matrimonio editus, sive ex libertinis, sive ex altero libertino, altero ingenuo. sed etsi quis ex matre libera nascatur, patre servo, ingenuus nihilominus nascitur; quemadmodum qui ex matre libera et incerto patre natus est, quoniam vulgo conceptus est. Sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore, quo nascitur, licet ancilla conceperit. et ex contrario, si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit, eum, qui nascitur, liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere, qui in utero est. ex his et illud quaesitum est, si ancilla praegnas manumissa sit, deinde ancilla postea facta pepererit, liberum an servum pariat? et Marcellus probat, liberum nasci: sufficit enim ei, qui in ventre est, liberam matrem vel medio tempore habuisse. quod et verum est.
1Cum autem ingenuus aliquis natus sit, non officit illi in servitute fuisse, et postea manumissum esse. saepissime enim constitutum est, natalibus non officere manumissionem.