IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 1.24 › E. Schrader, ed. minor

I. 1.24 · E. Schrader, ed. minorDE SATISDATIONE TUTORUM VEL CURATORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

24

pr.Ne tamen pupillorum pupillarumve, et eorum, qui. quaeve in curatione sunt, negotia a tutoribus curatoribusve consumantur, aut deminuantur, curat praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent. Sed hoc non est perpetuum. nam tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; item ex inquisitione tutores vel curatores dati satisdatione non onerantur, quia idonei electi sunt.

1Sed et, si ex testamento vel inquisitione duo pluresve dati fuerint, potest unus offerre satis de indemnitate pupilli vel adolescentis, et contutori vel concuratori praeferri, ut solus administret, vel ut contutor satis offerens praeponatur ei, et ipse solus administret. itaque per se non potest petere satis a contutore, vel concuratore suo; sed offerre debet, ut electionem det contutori suo, utrum velit satis accipere, an satis dare. quodsi nemo eorum satis offerat, si quidem adscriptum fuerit a testatore, quis gerat, ille gerere debet: quodsi non fuerit adscriptum, quem maior pars elegerit, ipse gerere debet: ut edicto praetoris cavetur. sin autem ipsi tutores dissenserint circa eligendum eum, vel eos, qui gerere debent, praetor partes suas interponere debet. Idem et in pluribus ex inquisitione datis probandum est, id est, ut maior pars eligere possit, per quem administratio fieret.

2Sciendum est autem, non solum tutores vel curatores pupillis et adultis ceterisque personis ex administratione teneri; sed etiam in eos, qui satisdationes accipiunt, subsidiariam actionem esse, quae ultimum eis praesidium possit afferre. subsidiaria autem actio datur in eos, qui vel omnino a tutoribus vel curatoribus satisdari non curaverint, aut non idonee passi essent caveri. quae quidem tam ex prudentium responsis, quam ex constitutionibus imperialibus et in heredes eorum extenditur;

3quibus constitutionibus et illud exprimitur, ut, nisi caveant tutores vel curatores, pignoribus captis coërceantur.

4Neque autem praefectus urbi, neque praetor, neque praeses provinciae, neque quis alius, cui tutores dandi ius est, hac actione tenebitur; sed hi tantummodo, qui satisdationem exigere solent $..