IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 1.25 › E. Schrader, ed. minor

I. 1.25 · E. Schrader, ed. minorDE EXCUSATIONIBUS TUTORUM VEL CURATORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

25

pr.Excusantur autem tutores vel curatores variis ex causis. plerumque autem propter liberos, sive in potestate sint, sive emancipati. si enim tres liberos superstites Romae quis habeat, vel in Italia quatuor, vel in provinciis quinque, a tutela vel cura possunt excusari, exemplo ceterorum munerum: nam et tutelam vel curam placuit publicum munus esse. sed adoptivi liberi non prosunt; in adoptionem autem dati naturali patri prosunt. item nepotes ex filio prosunt, ut in locum patris succedant; ex filia non prosunt. filii autem superstites tantum ad tutelae vel curae muneris excusationem prosunt; defuncti non prosunt. sed si in bello amissi sunt, quaesitum est, an prosint. et constat, eos solos prodesse, qui in acie amittuntur: hi enim, quia pro republica ceciderunt, in perpetuum per gloriam vivere intelleguntur.

1Item divus Marcus in semenstribus rescripsit, eum, qui res fisci administrat, a tutela vel cura, quamdiu administrat, excusari posse.

2Item qui reipublicae causa absunt, a tutela et cura excusantur. Sed et, si fuerunt tutores vel curatores, deinde reipublicae causa abesse coeperunt, a tutela et cura excusantur, quatenus reipublicae causa absunt, et interea curator loco eorum datur. qui si reversi fuerint, recipiunt onus tutelae, nec anni habent vacationem, ut Papinianus libro quinto responsorum rescripsit: nam hoc spatium habent ad novas tutelas vocati?.

3Et qui potestatem aliquam habent, excusare se possunt, ut divus Marcus rescripsit, sed coeptam tutelam deserere non possunt.

4Item propter litem, quam cum pupillo vel adulto tutor vel curator habet, excusare se nemo potest; nisi forte de omnibus bonis vel hereditate controversia sit.

5Item tria onera tutelae non affectatae, vel curae, praestant vacationem, quamdiu administrantur: ut tamen plurium pupillorum tutela, vel cura, eorundem bonorum, veluti fratrum, pro una computetur.

6Sed et propter paupertatem excusationem tribui, tam divi fratres, quam per se divus Marcus rescripsit, si quis imparem se oneri iniuncto possit docere.

7Item propter adversam valetudinem, propter quam nec suis quidem negotiis superesse potest, excusatio locum habet.

8Similiter cum, qui literas nesciret, excusandum esse, divus Pius rescripsit; quamvis et imperiti literarum possunt ad administrationem negotiorum sufficere.

9Item si propter inimicitias aliquem testamento tutorem pater dederit, hoc ipsum praestat ei excusationem '; sicut per contrarium non excusantur, qui se tutelam patri pupillorum administraturos promiserunt.

10Non esse autem admittendam excusationem eius, qui hoc solo utitur, quod ignotus patri pupillorum sit, divi fratres rescripserunt.

11Inimicitiae, quas quis cum patre pupillorum vel adultorum exercuit, si capitales fuerunt, nec reconciliatio intervenit, a tutela vel cura solent excusari.

12Item, si quis status controversiam a pupillorum patre passus est, excusatur a tutela.

13Item maior septuaginta annis a tutela vel cura se potest excusare 2¹. Minores autem viginti et quinque annis olim quidem excusabantur: a nostra autem constitutione prohibentur ad tutelam vel curam aspirare, adeo, ut nec excusationis opus fiat. qua constitutione cavetur, ut nec pupillus ad legitimam tutelam vocetur, nec adultus; cum erat incivile, eos, qui alieno auxilio in rebus suis administrandis egere noscuntur, et sub aliis reguntur, aliorum tutelam vel curam subire.

14idem et in milite observandum est, ut nec volens ad tutelae munus admittatur.

15Item Romae grammatici, rhetores, et medici, et qui in patria sua id exercent, et intra numerum sunt, a tutela vel cura habent vacationem.

16Qui autem se vult excusare, si plures habeat excusationes, et de quibusdam non probaverit, aliis uti intra temporaº non prohibetur. Qui autem excusare se volunt, non appellant: sed intra dies quinquaginta continuos, ex quo cognoverunt, excusare se debent ( cuiuscumque generis sunt, id est qualitercumque dati fuerint tutores, si intra centensimum lapidem sunt ab eo loco, ubi tutores dati sunt; si vero ultra centensimum habitant, dinumeratione facta viginti millium diurnorum et amplius triginta dierum. quod tamen, ut Scaevola dicebat, sic debet computari, ne minus sint quam quinquaginta dies.

17Datus autem tutor ad universum patrimonium datus esse creditur.

18Qui tutelam alicuius gessit, invitus curator eiusdem fieri non compellitur, in tantum, ut, licet pater, qui testamento tutorem dederit, adiecit, se eundem curatorem dare, tamen invitum eum curam suscipere non cogendum, divi Severus et Antoninus rescripserunt.

19Iidem rescripserunt, maritum uxori suae cura - torem datum excusare se posse, licet se immisceat.

20Si quis autem falsis allegationibus excusationem tutelae meruit, non est liberatus onere tutelae.