I. 1.23 · E. Schrader, ed. minorDE CURATORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
23
pr.Masculi puberes et feminae viripotentes, usque ad vicensimum quintum annum completum curatores accipiunt; qui, licet puberes sint, adhuc tamen huius aetatis sunt, ut negotia sua tueri non possunt.
1Dantur autem curatores ab hisdem magistratibus, a quibus et tutores. sed curator testamento non datur, sed datus confirmatur decreto praetoris vel praesidis.
2Item inviti adolescentes curatores non accipiunt, praeterquam in litem: curator enim et ad certam causam dari potest.
3Furiosi quoque et prodigi, licet maiores vigintiquinque annis sint¹º, tamen in curatione sunt agnatorum ex lege duodecim tabularum. sed solent Romae praefectus urbi, vel praetora, et in provinciis praesides ex inquisitione eis dare curatores.
4Sed et mente captis et surdis et mutis, et qui morbo perpetuo laborant, quia rebus suis superesse non possunt, curatores dandi sunt.
5Interdum autem et pupilli curatores accipiunt, ut puta si legitimus tutor non sit idoneus, quia habenti tutorem tutor dari non potest ¹17. item si testamento datus tutor, vel a praetore, vel a praeside, idoneus non sit ad administrationem, nec tamen fraudulenter negotia administret, solet ei curator adiungi. item in locum tutorum, qui non in perpetuum, sed ad tempus a tutela excusantur, solent curatores dari.
6Quodsi tutor adversa valetudine, vel alia necessitate impeditur., quo minus negotia pupilli administrare possit, et pupillus vel absit, vel infans sit, quem velit actorem, periculo ipsius, praetor, vel qui provinciae praeerit, decreto constituet.