IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 1.22 › E. Schrader, ed. minor

I. 1.22 · E. Schrader, ed. minorQUIBUS MODIS TUTELA FINITUR

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

22

pr.Pupilli pupillaeque, cum puberes esse coeperint,. tutela liberantur. Pubertatem autem veteres quidem non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant. Nostra autem maiestas dignum esse castitati temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere; et ideo, sancta constitutione promulgata, pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum illico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in feminis personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripotentes esse credantur.

1Item finitur tutela, si arrogati sunt adhuc impuberes, vel deportati. item si in servitutem pupillus redigatur, vel ab hostibus fuerit captus.

2Sed et si usque ad certam condicionem datus sit testamento, aeque evenit, ut desinat esse tutor, existente condicione.

3Simili modo finitur tutela morte, vel tutorum, vel pupillorum.

4Sed et capitis deminutione tutoris, per quam libertas, vel civitas eius amittitur¹º, omnis tutela perit. minima autem capitis deminutione tutoris, veluti si se in adoptionem dederit, legitima tantum tutela perit; ceterae non pereunt. Sed pupilli et pupillae capitis deminutio, licet minima sit, omnes tutelas tollit.

5Praeterea, qui ad certum tempus testamento dantur tutores, finito eo, deponunt tutelam.

6Desinunt autem esse tutores, qui vel removentur a tutela ob id, quod suspecti visi sunt, vel ex iusta causa sese excusant, et onus administrandae tutelae deponunt, secundum ea, quae inferius proponemus..