I. 1.15 · E. Schrader, ed. minorDE LEGITIMA ADGNATORUM TUTELA
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
15
pr.Quibus autem testamento tutor datus non sit, his ex. lege duodecim tabularum agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi.
1Sunt autem agnati per virilis sexus personas cognatione coniuncti, quasi a patre cognati: veluti frater eodem patre natus, fratris filius, neposve ex eo, item patruus, et patrui filius, neposve ex eo. At qui per feminin sexus personas cognatione iunguntur, non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. itaque amitae tuae filius non est tibi agnatus, sed cognatus ( et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris, quia qui nascuntur patris, non matris, familiam sequuntur.
2Quod autem lex ab intestato vocat ad tutelam agnatos, non hanc habet significationem, si omnino non fecerit testamentum is, qui poterat tutores dare, sed si, quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit. quod tunc quoque accidere intellegitur, cum is, qui datus est tutor, vivo testatore decesserit.
3Sed agnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutione plerumque perimitur: nam agnatio iuris est nomen. cognationis vero ius non omnibus modis commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non utique..