I. 1.16 · E. Schrader, ed. minorDE CAPITIS MINUTIONE
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
16
pr.Est autem capitis deminutio prioris status commutatio. eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis deminutio, aut minor, quam quidam mediam vocant, aut minima.
1Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit. quod accidit in his, qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae, vel liberti, ut ingrati circa patronos condemnati, vel qui ad pretium participandum se venundari passi sunt.
2Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur. quod accidit ei, cui aqua et igni¹º interdictum fuerit, vel ei, qui in insulam deportatus est.
3Minima capitis deminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. quod accidit in his, qui, cum sui iuris fuerunt, coeperunt alieno iuri subiecti esse, vel contra.
4Servus autem manumissus capite non minuitur, quia nullum caput habuit.
5Quibus autem dignitas magis, quam status, permutatur, capite non minuuntur: et ideo senatu motum capite non minui constat.
6Quod autem dictum est, manere cognationis ius et post capitis deminutionem, hoc ita est, si minima capitis deminutio interveniat: manet enim cognatio. nam si maxima capitis deminutio incurrat, ius quoque cognationis perit, ut puta servitute alicuius cognati, et ne quidem, si manumissus fuerit, recipit cognationem. sed etsi in insulam deportatus quis sit, cognatio solvitur.
7Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum, qui proximiore gradu sunt, vel si eiusdem gradus sint, ad omnes.