IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 1.14 › E. Schrader, ed. minor

I. 1.14 · E. Schrader, ed. minorQUI DARI TUTORES TESTAMENTO POSSUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

14

pr.Dari autem potest tutor non solum paterfamilias, sed etiam filiusfamilias.

1Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest. sed sciendum est, eum, et sine libertates tutorem datum, tacite libertatem directam accepisse videri, et per hoc recte tutorem esse. plane si per errorem, quasi liber, tutor datus sit, aliud dicendum est. Servus autem alienus pure inutiliter testamento datur tutor: sed ita, cum liber erit, utiliter datur. Proprius autem servus inutiliter eo modo tutor datur.

2Furiosus, vel minor vigintiquinque annis tutor testamento datus, tunc tutor erit, cum compos mentis, aut maior vigintiquinque annis factus fuerit.

3Ad certum tempus, vel ex certo tempore, vel sub condicione, vel ante heredis institutionem¹º, posse dari tutorem, non dubitatur.

4certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur.

5Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae, vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. Quodsi nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendum est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo liberos dixit; ceterum, si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. Plane si postumis dederit, tam filii postumi, quam ceteri liberi¹5 continebuntur.