I. 1.14QUI DARI TUTORES TESTAMENTO POSSUNT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: S. P. Scott
Outras edições e textos paralelos: E. Schrader, ed. minor
14
pr.Dari autem potest tutor non solum pater familias, sed etiam filius familias.
1Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest. sed sciendum est eum et sine libertate tutorem datum tacite et libertatem directam accepisse videri et per hoc recte tutorem esse. plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est. servus autem alienus pure inutiliter datur testamento tutor. sed ita cum liber erit utiliter datur. proprius autem servus inutiliter eo modo datur tutor.
2Furiosus vel minor viginti quinque annis tutor testamento datus tutor erit, cum compos mentis aut maior viginti quinque annis fuerit factus.
3Ad certum tempus vel ex certo tempore vel sub condicione vel ante heredis institutionem posse dari tutorem non dubitatur.
4Certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur.
5Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. quid si nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendum est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo liberos dixit. ceterum si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. plane si postumis dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.